CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De similitudine vel anagoge diffinitionis ad numerum, propter eos qui dicebant numeros substantiam eorum quae sunt.
Palam autem, etiam ex inductis est, quia diffinitio significat aliquid de aliquo.
Quod si quemadmodum Pythagorici, dicunt, substantiae rerum sunt numeri, quidam illi numeri non sunt separati numeri, sicut sunt numeri unitatum qui sunt numeri, quibus nos numeramus, et sunt discreti : sed quidam numeri numerati qui sunt causa terminationis et distinctionis esse rei per quas ipsa res diffinita cadit in differentiam et numerum cum rebus aliis, sicut nos in ante habitis ostendimus : diffinitio enim, si concedatur esse numerus , concedetur non esse numerus simpliciter, sed numerus quidam : in hoc enim assimilatur numero magis quam continuo : quia sicut numerus qui de genere discretorum est, cum dividitur in unitates indivisibiles, et non in semper divisibilia sicut dividitur continuum : ita diffinitio dividitur ad indivisibilia quae non significant aliquid de aliquo, sicut praeostensum est : rationes autem diffinitivas non sunt infinitae per divisionem diffinientium, sicut continuum est infinitum, per divisionem dividentium : et ad eumdem modum est numerus qui est de genere discretorum : hoc autem per divisionem stat ad unitates indivisibiles. Est autem et alia similitudo numeri ad diffinitiones : quemadmodum enim in quocumque numero demonstrato, ablato vel addito alio numero qui est aliqua partium materia numeri constituti, non remanet specie idem numerus qui prius, sed diversus, quamvis sit minimus qui. aufertur vel additur : sic nec diffinitio manet idem terminus et quid erat esse, ablato aliquo vel addito quod sit de partibus diffinitionis. Si enim a quinario auferam unitatem, non remanent eaedem species numeri, sed quaternarius : et si addam unitatem, fit senarius, quae est alia species numeri, a quinario. Sic si dicam corpus animatum nutribile, et addam unam differentiam dicendo corpus animatum nutribile sensibile, non erit eadem diffinitio : quia prima est plantae, secunda animalis. Et si auferam unam
quae est nutribile, est alia diffinitio : et hoc planum est unicuique. Sed si nume-
rus est diffinitio, sicut quidam dicunt propter inductas similitudines, et est aliquid quod est diffinitum de quo praedicatur numerus : tunc oportet eos dicere cui sit unus dictus numerus : tunc autem non habent dicere cui et qua de causa sit unus per essentiam inductus numerus : numerus enim aut non unus essentiali aliqua unitate, aut si unus, habet unitatem coacervationis. Si enim ille unus numerus qui dicitur diffinitio quid est hoc quod est faciens vere unum essentialiter ex multis discretis et coacervatis, quae veram et essentialem non habent unitatem : diffinitio enim una est et non multa, sicut nos ostendimus in septimo hujus sapientiae libro : talem enim multitudinem coacervatae unitatis non habent
Differentiae quae ponuntur in diffinitione. Et hoc merito accidit : quia quae sunt ejusdem rationis diffinitivae quantumcumque sit numerus differentiarum, tamen etiam substantialiter et vere ab una et ultima differentia fit unum : et hoc non est unum., ut unitas quaedam existens dis- cretum habens esse, aut sicut unum punctum in continuo indivisibile positum, sed est ut endelechia et natura quaedam qua singula sunt unum per essentiara, et actum, sicut saepe diximus : sed in hoc est diffinitionis similitudo ad numerum, quod sicut numerus non magis habet unum, ita quod unus numerus sit magis numerus quam alius, ita non est magis et minus in substantia speciei diffinita, ita quod una sit magis et minus substantia quam alia : et si magis et minus dicitur, hoc accidit secundum quod ista substantia est in materia secundum esse : quia sic fluunt ab ipsa potentiae naturales et impotentiae secundum quam expeditior est vel impeditior in operationibus naturalibus. Sit igitur usque tantum terminatum secundum praesentem intentionem de generatione et corruptione dictarum substantiarum separatarum , quomodo contingit et quomodo est impossibile, et de anagoge earum ad numerum : in ultimis enim libris istius sapientiae subtilius de istis perscrutabimur.