CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De errore Antiquorum male solventium inductam quaestionem, et de causa erroris.
Propter hanc autem dubitationem quae inducta est, diversa valde dixerunt Philosophi : et causa diversitatis eorum est, quia posuerunt partes diffinitionis actu diversa quaedam esse, et similiter materiam et formam : et ideo quaesiverunt media coiijungentia extrema, quae tamen diversa esse supposuerunt. Videbatur enim eis quod actus et potentia sunt, et contraria mutuo se expellentia ab eodem susceptibili : et ideo dicebant illa non posse conjungi, nisi aliquo medio, quod utrumque participat, sicut album et nigrum conjunguntur in pallido, et calidum et frigidum in mixto : et hoc medium vocabant participationem. Et quaerunt postea quae sit causa ejus participationis, et quid sit sic participare ? Alii autem causam unitatis corporis quod est materia et animae quae est forma, dicunt consubstantialitatem quamdam, ita quod substantia una composita sit per mixtionem duarum substantiarum diversarum animae et corporis, sicut dixit Lycophron. Unde dicit quod illorum duorum actiones et oppositiones sunt commixtae sicut et substantiae commixtae sunt : propter quod etiam dicit scientiam non esse operationem vel speculationem animae secundum se, sed operationem. Et dicit eam esse scientis corporis et animae, ita quod animae et corporis et causa veritatis in ea sit anima : causa autem falsitatis sit corpus. Et similiter dixit quod intelligere est conjuncti, et quod nulla operationum aut passionum sit animae propria. Alii vero magis errantes, cum quorum errore multi conveniunt modernorum, dicunt quod anima conjungitur cum corpore mediante vita, ita quod anima rationalis cum corpore conjungitur mediante vegetabili et sensibili, et sensibilis conjungitur cum corpore mediante vegetabili, et vegetabilis conjungitur cum corpore mediante spiritu quem dicunt esse corpus substantiale distensum per totum corpus, et majorem convenientiam habere cum anima vegetabili quam corpus terrestre physicum organicum. In omnibus autem his est una et eadem ratio quae prius : sive enim illud quod dicit esse medium sit convalescere quoddam corporis ad vitam, aut sit consubstantialitas quaedam, aut compositio extremorum, aut conjunctio quaedam diversorum animae et corporis, sive sit forma sanitatis, aut aequaliter complexionis medium quoddam contingens animam et corpus, una est ratio quae prius.
quare sit unum et non multa : quanto enim plura sunt quae conveniunt ad compositionem, tanto videtur minus esse unum, et videtur magis esse multa : et simile est quia aes esse trigonum, compositio est aeris et trigoni : et album unum esse, compositio est superficiei et albedinis. Si igitur medium quaerunt compositionis animae et corporis, debent quaerere medium in omnibus compositionibus : et medium erit secundum hoc medians inter compositionem medii sicut inter compositionem extremi : et hoc modo medium erit medii : et hoc procedit in infinitum. Adhuc autem istae compositiones trigoni et aeris et albedinis et superficiei non faciunt vere unum, sed unum per accidens, quod est congregatum : et sic adhuc redibit prima quaestio qualiter ex materia et forma fiat vere unum, et non unum congregatum.
Causa autem hujus erroris est, quia potestatis et endelechiae quaerunt unionis rationem, quasi utrumque istorum sint differentes a reliquo, et quod unumquodque istorum fit actu et sit differentia : ex duobus autem quorum utrumque est in actu, nunquam fit vere unum, nec etiam intellectus hoc potest accipere. Vera autem causa unitatis est, quia, sicut saepe dictum est, materia ultima quae est proxima, et dicitur a quibusdam necessitas, illa inest per substantiam in diffinitione, et est idem cum forma potestatis : quia potestas est actus ultimi inchoatio vel necessitas, sed aliud est a forma actu : si enim utrumque separatum accipiatur secundum actum, tunc sunt materia et forma aliud et aliud. Simile igitur aliquid est quaerere quae sit causa unius quod in veritate est idem prius in potentia et postea in actu, et quaerere quae sit causa quare compositum ex materia et forma est unum et non multa : unum enim aliquid est quodlibet istorum : et quod est primo potestate, et quod est postea in actu : et hoc est unum quoquo modo.
Hujus igitur nulla alia causa est, ut ante diximus, nisi id quod est movens ipsum ex potestate ad actum, et movendo ipsum ex potentia ad actum non largitur ei novam essentiam aliquam . Et ideo non facit ipsum multa, sed unum in actu : est enim hoc unum actu et potentia duo si separetur materia et forma. quaecumque vero simplices substantiae non habent materiam, et sunt separatae, sicut intellectus sive intelligentiae, hae non habent materiam : et hae non educuntur de potentia ad actum : et hae simpliciter per se ipsas sunt unum quid tantum et non multa : hae enim nullo nituntur materiali principio. Sed de his in libro quinto quaesivimus.