CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De trimembri divisione substantiae in corruptibilem mobilem, et in incorruptibilem mobilem, et in eam quae est separata : et est in eo cligressio declarans qualiter differenter utuntur causis physicus et primus philosophus.
Substantiae verae vera divisio est, quod dividitur in tres : quia substantiae tres sunt. Dividitur enim primo substantia in eam quae est sensibilis, et in eam quae est insensibilis. Sensibilis autem dividitur in eam quae est corruptibilis, et in eam
quae est incorruptibilis. Insensibilis autem dicitur immobilis, quae suas inferius habebit divisiones. Et sic sunt tres in communi sensibilis et incorruptibilis sed mobilis, et sensibilis corruptibilis et mobilis, et insensibilis et immobilis separata : et de omnibus his oportet nos determinare secundum modum et proprietatem hujus sapientiae. Ostendemus enim
quae est immobilis et separata, et qualiter ipsa est principium mobilis substantiae et incorruptibilis, et ostendemus qualiter immobilis separata per motum sensibilis et incorruptibilis est principium substantiae sensibilis et mobilis et corruptibilis et in hoc erit operis hujus quod sapientia vocatur, finis et complementum : quia tunc sciemus perfecte ens verum et in se, et in partibus, et secundum proprias passiones ipsius. Substantiarum igitur una quidem est sensibilis, et illius divisio est, quod alia istius substantiae pars est sempiterna, sicut caelum et omnia quae in caelo continentur. Alia autem ejus pars est corruptibilis. Et has duas substantiae partes, omnes etiam parum intelligentes esse confitentur : quia per sensum convincuntur has duas esse substantias. Sensibilis autem corruptibilis est, ut plantae et animalia.
Alia autem pars condividens substantiam cum ista, sicut diximus, est sempiterna : et hujus substantiae elementa sumere necessarium est in hac sapientia, sive unum sit illud elementum, sive sunt multa elementa ipsius : quamvis enim in physicis sumpta sint elementa ejus
quae est mobilis, non tamen sunt sumpta prout ipsa est substantia, sed prout ipsa est mobilis . Sed nos sumemus hic elementa ejus prout est substantia fluens a primo formali et ultimo fine. Has duas enim causas haec sapientia considerat proprie. In Physicis autem materiam et efficientem consideravimus : et si de forma aliquid diximus, hoc non fuit nisi de forma mobili, et de fine prout finis est terminus motus moventis. Hic autem efficientem primum et per se ostendemus esse universalem finem, et quod ab ipso fluunt omnes substantiae mobiles, et quod, ipse est sicut dux exercitus ad universum : hoc enim est proprium istius scientiae : et hoc modo non accipiemus aliquid a scientia naturali : quamvis autem ib per motum ostenderimus primum movens esse immobile, non tamen ostendimus ipsum prout ipsum est causa universi esse et forma et finis : et hoc modo investigamus hic primum motorem : unde patet quod ista theoria multum super physicam contemplationem est. Nec est dicendum sicut quidam dixerunt, quod videlicet de causis et principiis mobilis substantiae tractet tam metaphysicus quam physicus : sed metaphysicus in eis dicat propter quid, et physicus accipiat quia : si enim physicus acciperet a metaphysico, oporteret quod physica subalternantur primae philosophiae, quod a principio hujus sapientiae falsum esse ostendimus. Nec etiam est dicendum, sicut quidam alii dixerunt, quod physicus con-
sideret efficientem et materiam, et metaphysicus formam et finem : quia licet nos in tertio hujus sapientiae libro jam ostenderimus, quod primus philosophus principaliter considerat formam et finem, per quae demonstrat secundum proprietatem suae sapientiae, eo quod illae maxime faciunt scire, tamen tam physicus quam metaphysicus considerant omnes quatuor causas. Sed physicus considerat eas prout sunt principia mobilis : primus autem philosophus reducit efficientem in formam primam et finem ultimum : et sic ipse est causa universi esse et forma et finis : et si accipiatur per motum prima causa, hoc non est ut sciatur in quantum est movens talem motum, sed potius in quantum ipse ambit virtute et forma sua mobile et motum quod, est instrumentum fluxus totius entis ab ipso : et hoc modo non considerat ipsum physicus.
Tertia vero substantia est immobilis omnino, et hanc quidam dicunt esse separabilem : et est ratio eorum, quia quidquid est conjunctum materiae, subjacet potentiae : et cum omnis potentia determinetur ad ubi vel ad formam, oportet necessario quod omne quod est conjunctum materiae, subjaceat motui locali, vel motui locali simul et motui ad formam. Et si conjunctio cum materia causa est mobilitatis, erit separatio a materia causa oppositi : quod est immobilitas per se et per accidens. haec igitur causa est istius divisionis.