CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De divisione substantiae separatae, et de his quae conveniunt substantiae sensibili.
Hanc autem immobilem substantiam, quidam sunt in duo dividentes. Alii au- tem in unam naturam ponunt eam esse : eo quod ideales species ponunt in eadem natura cum mathematicis. Alii autem solum dicunt esse mathematica de numero separatarum substantiarum. Et illi quidem qui in duo dividunt, sunt Platonici, qui ponebant ideas et mathematica principia esse sensibilium: et utraque dicebant esse separata, tam ideas quam mathematica. Illi autem qui in unam naturam ista reduxerunt, sunt Pythagorici, qui numeros mathematicos omnium principia esse dixerunt, et haec esse separata. Illi autem qui sola dixerunt esse mathematica, fuerunt quidam de discipulis Platonis, qui dixerunt physica componi ex mathematicis : eo quod puncti fluxus facit longitudinem, et additio lineae ad lineam facit superficiem, et addita superficies superficiei facit corpus.
Et sic componi dicunt sensibilia ex mathematicis separatis : sed illae substantiae quidem quae sensibiles sunt, physicae sunt, eo quod cum motu sunt : physicus autem omnia considerat quae sunt cum motu : et istae omnino sunt diversae a separatis, ut dicunt, eo quod nullum principium habent commune cum separatis, sed potius separata sunt principia istarum : et istae sunt principiatae substantiae. Sensibilis autem substantia est illa quae mutabilis est, et sicut saepe diximus, omnis mutatio quae est ad formam, est ex oppositis, vel ex mediis inter opposita : quia medium comparatum extremo, est extremum. Licet autem mutatio sit ex oppositis, non tamen est ex oppositis omnibus quibuscumque contingit , sed potius ex oppositis per se et non per accidens. Cum enim dico, album et non album sunt opposita, non est quodlibet non album oppositum albo : quia vox est non album, et tamen non opponitur albo : sed mutatio est ex non albo quod est contrarium albo, et similiter est in aliis : et si sic mutatio omnis est de contrario in contrarium, sicut diximus in primo
Physicorum, necesse est aliquid subjici illis contrariis, quod sit subjectum mutationis : et hoc est tertium quod est materia. Et hujus causa est, quod contraria non transmutantur ad invicem, ita quod sint subjectum transmutationis, sed sunt transmutationis termini, et ipsa transmutatio fluxus quidam est contrariorum. Amplius ulium quidem contrariorum ad quod est transmutatio, manet : aliud autem contrariorum a quo est transmutatio, non manet, sed abjicitur. Subjectum autem quod tertium est, sub utroque contrariorum manet idem. Oportet igitur aliquid esse tertium praeter contraria, et haec est materia.
Sunt autem transmutationes quatuor, et si secundum genera in quibus sunt, dividantur : sunt enim quaedam in quid sive in substantia, quaedam autem in qualitate, quaedam in quantitate, et quaedam in ubi. Illa autem quae est in hoc sive in substantia, est illa quae est generatio simpliciter vel corruptio simpliciter. Ea vero quae est in quantitate, est augmentum, vel decrementum. Illa autem
quae est secundum qualitatem, est alteratio. Qualitatem autem in. communi vocamus passionem. Et ea quae est secundum ubi, vocatur furentia, sive latio, sive loci mutatio. Et oportet quod in contrarietate sint mutationes singulorum si sunt rectae : et ideo in omnibus illis necesse est transmutari materiam, qua) secundum, valorem sive secundum potentiam possit in ambo contraria : haec enim omnia conveniunt illi substantiae quam sensibilem vocamus. In omnibus autem his modis transmutatio secundum locum est a generante et causante formam, sicut ostensum est in VIII Physicorum ,
Et in omnibus his attendendum est, quod ens dicitur dupliciter, sicut distinxi- mus in nono hujus sapientiae libro. Dicitur enim ens secundum potentiam, et ens secundum actum : et omne quod his transmutationibus transmutatur, transmutatur ex potestate entis in ens actu : et ideo in omnibus talibus duabus transmutationibus sunt quatuor termini, sicut patet in generatione et corruptione. Est enim corruptio ex actu ente in potestate ens, et generatio econtra. Et sunt isti termini quatuor secundum rationem terminorum, tres, tamen secundum rem : et ideo quidem in una transmutatione duo sunt termini tantum secundum rem et rationem, in duobus autem quatuor secundum rationem, sed tres ad minus secundum rem : quia contrarium alterum privatione designatur. Et si materia designatur cum potentia privata actu, tunc sunt duo principia motus sive transmutationis tantum. Si. autem accipiatur ut subjectum amborum, tunc sunt tria, sicut et hic et in Physicis dictum est. Sic igitur omne quod transmutatur, transmutatur ex potestate ente in actu ens, sicut ex albo potestate in actu album est alteratio, et similiter est in augmento, et decremento, et in omnibus aliis. Dico autem ex potestate ente in ens actu : quoniam procul dubio verum est quod non solum fit transmutatio ex non ente secundum accidens, sed etiam fit ex ente in ens : id enim ex quo fit transmutatio, est non ens secundum accidens : et hoc est non simpliciter non ens, sed in quantum est subjectum privationi et potentiae ejus ad quod est transmutatio : et hoc est ens in potentia, ex quo fit ens in actu .