CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod secundum ea quae dicta sunt, solvuntur dubitationes Antiquorum,
Et hoc quidem, omnes Antiqui de physicis loquentes dicere intendebant: sed exprimere non sciverunt: hoc enim quod sic dicimus unum ens in potentia ex quo fit omne quod fit. Et est illud unum quod Anaxagoras intendit, quando dicit omnia esse unum mixtum ex omnibus, et ex illo fieri omne quod, fit : non enim omne quod fit, ex illo fieret, nisi in ipso esset aliquo modo inchoatio formarum omnium cum privatione actus : et hoc non vocavit ipse privationem, sed latentiam. Sed multo dignius est quod dicamus omnia sic simul esse in prima materia secundum potentiam et privationem, quam quod dicamus omnia simul esse secundum actum et latere. Hoc etiam est quod Empedocles dicere voluit per mixturam elementorum quatuor, ex qua omnia fieri dixit. Similiter autem et hoc idem dicere intendit Anaximander, qui posuit infinitum ex quo. fierent omnia, propter materiae ad quodlibet quod fit ex ea iiidefinitatem. Similiter autem hoc est quod Democritus ait nobis omnia esse potestate in primo materiali principio, quod est atomi : sed non erant actu omnia secundum potentiam, nisi concederetur quod essent continuata cum materia omnia : sed hoc non conceditur. Dicebat enim hoc generationem non esse nisi congregationem et segregationem : et ideo dixit omnes figuras et situs et ordines atomorum potentia esse quoad nos : quia sic vel sic nobis apparent in his vel illis formis, cum non sunt sic secundum actum : quia non sunt nisi congregatio et segregatio
quae formas secundum actum specie differentes non. faciunt, licet videantur eas facere quoad nos. Secundum ergo ea
quae dicia sunt,omnia quaecumque transmutantur, habent materiam, sed non unam et eamdem, habent propriam materiam, sed potius diversam, sicut in ante habitis ostendimus.
Quaedam etiam quae sunt de numero sempiternorum, et haec sunt quidem quaecumque non sunt genita, sed sunt mobilia furentia secundum locum : sed quamvis ista venerationem non habeant, habent tamen potentiam ad ubi et ubi, sive unum et unum, quod idem est. Patet ergo quod sic loquendo de sensibili substantia, omnis dubitatio solvitur Antiquorum : et omnes intenderunt hoc dicere, sicut diximus, licet verbis propriis exprimere non valerent.
Dubitare tamen potest adhuc aliquis, ex quo non ente fit generatio, cum dicimus generationem fieri, ex non ente. Tripliciter enim dicitur non ens, sicut in aliis locis diximus. Dicitur enim non ens quod absolute nihil est : et secundum, hoc conveniunt omnes Philosophi, quod ex non ente nihil fit omnino. Dicitur etiam non privatio in genere, quae non supponit proprium subjectum : et secundum hoc iterum non fit transmutatio ex non ente nisi per accidens, sicut si dicam, ex non. ente albo quod est dulce, fit album. Tertio modo dicitur non ens privative, quod relinquit proprium subjectum, in quo est formae inchoatio cum actus privatione : et hoc quidem dicitur non ens quando est quidem potestate ens, sed non est non ens cujuslibet generis : quia hoc modo fit diversum ex diverso, quae habent differentias contrarias : et sic fit oppositum ex. opposito, sicut diximus. Secundum ergo hunc modum non sufficit dicere quod simul, sunt res omnes, sed latent, sicut dixit Anaxagoras : oportet ergo quod praedictae res differant secun. dum materiam : quia cujuslibet rei est
materia propria, eo quod nos jam diximus quod materia supponitur cum formae inchoatione : et sicut inchoationes illae sunt diversae, ita et materiae. Si enim non sic dicatur esse, quaeremus ab Anaxagora quare res factae sunt Infinitae et diversae secundum formas, sed materia est una in se aequaliter continens omnia ? Videtur enim quod ex uno modo se habente semper non fit nisi unum : et sic omnia deberent esse unum, et non multa, et infinita per speciem et materiam. Et si dicat aliquis cum Anaxagora, quod intellectus in eis fecit segregationem, videtur hoc nihil esse : quia intellectus est unus et simplex et impermixtus : et ideo .non potest esse causa multitudinis et diversitatis. Et ideo sicut diximus causam multitudinis, oportet ex parte materiae assignare et ex parte potentiae materialis : quia quamvis materia sit una subjecto, tamen Ipsa est facta in actu illud, et non aliud, quod per propriam potentiam et formalem inchoationem erat ante secundum potestatem. Sic ergo omnis Antiquorum solvitur dubitatio.