CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De tertio modo qualiter sunt omnium eadem principia secundum analogiam, et hoc modo quo substantia est principium accidentium et principia substantiae sunt principia aliorum.
Mos autem adhuc tertio modo ostendemus qualiter omnia et omnium principia et elementa sunt secundum analogiam eadem, et tamen in unoquoque secundum diversitatem generis et speciei et numeri sunt diversa. Dicimus igitur quod, entia quaedam, sunt separabilium, ita quod sunt secundum se et per se et sine aliis : quaedam autem inseparabilia, non per se existentia, sed esse eorum est ip aliis esse quae cadunt in eorum diffini-
tione. Ea autem quae sic separabilia sunt, substantiae sunt : et cum alia entia non sint nisi in substantia, nec diffiniantur nisi substantia cadat in diffinitione eorum, oportet quod substantia sit omnium aliorum causa : eo quod sine substantiis non sunt passiones et motus et alia quaecumque accidentia : et ideo in communi loquendo principia et causae substantiae et principia et elementa omnium accidentium eadem sunt secundum analogiam : propria tamen principia substantiae non propria principia sunt accidentium, sicut ostensum est in praehabitis : hic autem hoc modo est : substantia enim sensibilis sicut in sexto hujus sapientiae libro determinatum est, concepta est cum materia quae est determinata contrarietate, Et ideo cum accidentis subjectum, sit proprie compositum, procul dubio omne accidens sensibile est accidens materiae secundum quod a forma substantiali sic vel sic perfecta est : materia enim secundum se quidem infinita est et indeterminata, et cum potentia sit ad formam substantialem, et sit potentia ad formam accidentalem, erit potentia ad formam substantialem secundum naturam ante potentiam ad formam accidentalem, licet tempore sit simul : et ideo est hoc, quia forma accidentalis est compositioni et non materiae contingens : non enim materia finit accidens, nisi prius finita forma substantiali. Verumtamen si intelligamus primam materiam in potentia esse ad primam formam substantialem, quae est substantiae sensibilis, cum hoc quod potentia procedit ad actum, oportet quod haec materia accipiat quantitatem. Sed haec est quantitas indeterminatae dimensionis : et cum omnis substantia sensibilis sit determinatae dimensionis et (mu-
o rae, patet quod, quantitatem propriam accipiat materia a forma substantiali : et sic est de omnibus aliis accidentibus propriis substantiae. Accidentia autem per accidens fiunt a causis per accidens, et non nisi in substantia composita. Sic igi-
tur manifestum est quod causae substantiae compositae sunt causae accidentium, et principia substantiae sunt principia accidentium. Quamvis autem substantia nomine suo non importet accidens, tamen substantia sensibilis nomine suo importat accidens : et hoc accidens causatur a principiis ipsius substantiae. Et si aliquis objiciat, quod calidum et frigidum et alia hujus transmutant materiam substantiae sensibilis, et sic videntur esse ante eam : dicendum est quod substantiam, sensibilem dupliciter est accipere. Si enim accipiatur substantia sensibilis in communi, non erit transmutatio substantiae sensibilis, nisi a substantia sensibili : nec erunt qualitates activae et passivae nisi in aliqua substantia : et sic patet quod substantia sensibilis est ante accidentia sensibilia. Si antem accipiatur in numero substantia sensibilis haec vel illa, nihil prohibet ante hanc vel illam sensibilem esse quaedam accidentia transmutantia materiam ipsius. Sumatur ergo in communi substantia, tunc per rationem prius introductam, principia substantiae sunt principia principiorum accidentium : et sic principia substantiae sunt principia omnium : et hoc modo per analogiae communitatem eadem sunt principia omnium : quia causae et principia et elementa substantiae in eo quod substantia est, sunt cau
sae et principia et elementa omnium aliorum : sicut enim in principio istius primae philosophiae ostendimus, ex principiis substantiae in eo quod substantia est, oriuntur principia eorum quae determinata sunt quantitate, et eorum quae determinata sunt contrarietate, et ipsa substantia ut divinum quid praecedit omnia alia et est principium ipsorum. Sunt autem quidam perversi intellectus Commentatores, qui propter ista dixerunt quantitatem et qualitatem non esse de veritate essentiae substantiae sensibilis, asserentes quod ex quo tota essentiatur substantia ex duobus principiis, quae sunt materia et forma, et caetera sunt post esse
ipsius, quod substantia sensibilis potest esse sine his, et hoc modo etiam neque quanta, neque qualis : et secundum hunc modum dixerunt esse deos sensibiles sensibilibus similes in natura, qui ad homines ingrederentur ostiis clausis : et hoc etiam modo dicunt homines remanere post mortem. Sed hoc est error : quia licet substantia in eo quod substantia, de virtute nominis et rationis suae non importet nisi substantiae principia, tamen pro certo sensibilis quae est animal et homo et planta, de nomine suo dicit subjectum, et quantitate et qualitatibus totius et partium determinatum : oculus enim non est oculus, nisi sit ex humido et frigido : et sic est in aliis : et ideo absurdum est quod isti inducunt : et ideo sufficit hic de hoc tractasse usque ad tantum : haec enim magis speculanda sunt in scientia de Natura deorum, et Vita futura.