CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod quarto modo sunt secundum analogiam eadem principia omnium, quae sunt anima et corpus ei intellectus et desiderium.
Deinde iterum aliter speculabimur qualiter secundum analogiam quae sunt eadem principia omnium, tamen diversorum sunt diversa, si appropriantur. Dicamus igitur, quod principia quae secundum analogiam principia omnium forsan sunt anima et corpus, aut intellectus et desiderium et corpus. Hoc autem qualiter sit verum, sic oportet intelligere. Si enim substantiae secundum esse accipiantur, procul dubio sunt ante accidentia secundum esse : quia substantia cadit in ratione accidentis. Si autem ipsae substantiae secundum ordinem causae
et causati accipiantur, et secundum quod procedunt in esse, pro certo animatae substantiae sunt ante inanimatas : et si iterum animata substantia resolvatur in sua principia, resolvetur in animam et corpus : et si tria principia universalis motus et esse accipiantur, pro certo invenietur primum intellectus, et secundum desiderium, et tertium corpus, quod intellectus agentis et desiderii est proprium et animatum instrumentum. Hoc autem probatur secundum hunc modum, et ostenditur primo quod animata substantia est ante inanimatam. Hoc autem planum est, si ad mentem revocamus quod, cum substantia inanimata procedit ad esse, quod hoc non fit nisi agens aliquod agat ad formam, quod sit agens univocum : hoc autem non potest esse natura, quia natura non facit nisi unum.: et praeterea natura non est nisi virtus inanimatae substantiae : et cum hoc non possit esse substantia prima inter substantias compositas, oportet quod habeat ante se aliam incorruptibilem animatam , quae agat substantias inanimatas omnes tam simplices quam alias
quae sunt generabiles et corruptibiles
haec autem substantia animata causa est et substantiarum inanimatarum et ordinis earum et motus earum : et haec substantia animata est corpus
caeli secundum scientiam Peripateticorum : ostensum est autem in VIII Physicorum quod movens primum quod est compositum ex motore et moto sive lato, est primum caelum. Igitur ostensum est per hunc modum, quod animatum est ante inanimatum secundum ordinem causalitatis, item ibidem in fine octavi Physicorum ostendimus, quod primo primum movens est simplex, penitus : et hoc cum sic se habeat ad corpus primum sicut motor, pro certo habebit rationem animae et non naturae : quia natura nunquam movet corpus illud, cujus natura est, motu secundum, locum. Adhuc autem natura non movet nisi ad. unum : et cum pervenerit, quiescit in illo. Cujus
causa est. quia natura non est causa motus localis nisi per consequens : movendo enim ad formam, per consequens movet ad locum qui est illius formae : motor autem caeli non movet unquam ad aliquem situm, nisi moveat etiam ex illo. In aliquid igitur movere et ex. illo non est naturae, sed animae. Prima igitur principia substantiae sensibilis sunt anima et corpus quod movet anima : cum autem omnis motus caeli sit secundum formam quae est in intellectu, eo quod sicut in mente artificis est species artis, ita in intellectu motoris est species ejus quod efficitur per motum ejus : quia aliter esset motus ejus praeter intentionem , et esset casu et per accidens : oportet igitur quod id quod est primum principium movens sicut ars, sit intellectus universaliter agens, cujus scientia practica causa est omnium, quae fiunt, sicut ars est causa eorum quae fiunt per artem : igitur intellectus est causa prima : intellectus autem, non explicatur per motum caeli, nisi sit desiderium inferiorum, motorum, et etiam superioris ad communicandum esse, cujus causa est scientia sui intellectus : ergo desiderium est de causis primis omnium : non autem inducitur in materiam nisi per corpus distinctum virtutibus accedentibus et recedentibus secundum motum planes et motum aplanes, sicut ostendetur in sequentibus : et hae virtutes non sunt nisi corporis caelestis. Sic ergo constat prima principia substantiae sensibilis esse animam, et corpus, et intellectum, et desiderium, et corpus caeleste. Si autem huic rationi adjungatur quod ante probatum est, quod videlicet substantia est principium et causa accidentium, erit probatum quod ista sunt principia omnium et sunt eadem secundum analogiam, sed diversorum tamen sunt diversa, quia uno modo se habentia non causabunt diversa, sed accedentia et recedentia diversimode per motum corporis animati, quod est caelum : et haec diversitas ostendi habet in illa parte Astronomiae quae de mundi accidentibus intitulatur : quam quidam de constellationibus generationum vel de geneaticis vocaverunt.