CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter prima substantia est immaterialis et ubique et sola semper : et est id quod necesse est esse secundum substantiam et secundum potentiam.
Amplius tales substantias oportet esse penitus sine materia. Dico autem esse sine materia^ non quidem abstractum a materia, quia abstractum a materia.aliquando fuit conjunctum materiae, sed sine materia dico illud, cujus penitus nihil habet materiae proprietatem aliquam. Hujus autem causa est, quia tales substantias per essentiam moventes oportet esse sempiternas : primam autem inter illas, cum hoc oportet esse necesse esse : et quid sit necesse esse, diximus in quinto hujus sapientiae libro. Quod autem tales substantias oporteat esse sempiternas, ex hoc probatur quod oportet aliquid aliud ab ipsis esse sempiternum : et haec est generatio inquieta in inferioribus, sicut ostensum est in secundo Peri geneseos libro . Sempiternum au-
tein non est nisi duplex : unum quidem secundum successionem quod est causarum, alterum secundum substantiam quod est causa. Et si sempiternum est aliquid secundum successionem, oportet quod sit sempiternum secundum substantiam : quia sequitur necessario, si effectus est, quod etiam causa propria sit illius effectus. Id autem quod est sempiternum secundum substantiam, est duplex, sicut jam in praemissis Ii ab itum est : quorum est substantia sensibilis mobilis quae reiteratur incorruptibilis mota, sicut caelum : et cum omne motum habeat motorem conjunctum sibi ut probatum est in VII Physicorum oportet quod, cum illa substantia sit alia subtanlia immobilis omnino sempiterna. Si saulem est immobilis penitus,non potest esse divisa et distensa per ubi nec per formam. : quia non nisi his duobus modis dicitur immobile penitus. Quod autem penitus est indivisibile per ubi et formam, est omnino carens materia : cum omnis materia per hoc sit materia, quia per ubi et formam et divisibilis et extensibilis est : et ista est vera demonstratio quod substantia prima sit immaterialis, et pulchrior omnium demonstrationum : et quidquid aliud ad hoc inducitur, non habet demonstrationis veritatem.
Ex his igitur ulterius elicitur quod est ubique et semper. Et quod sit ubique, sic probatur : quidquid enim restringitur ad situm et locum, oportet quod restringatur per aliquid individuans : nihil autem est individuans per se nisi materia : igitur quod penitus caret materia, penitus caret individuante : sed prima substantia caret penitus materia, sicut jam probatum est : igitur caret individuante : igitur non est hic vel ibi. Dico autem esse ubique sic quod non habet respectum ad locum aliquem omnia ambiens : non autem potest non omnia ambire
substantia quae per essentiam movet omnia. Hic autem videmus, quod omnis motor totam suam ambit materiam quam movet, sicut anima ambit totum corpus, et ea quae quocumque modo sunt in corpore. Igitur inevitabiliter sic sequitur primam substantiam, esse ubique. Quod autem sit semper, jam ante probatum est. Est igitur ubique et semper per hoc quod est sine materia.
Dicet autem fortassis aliquis, quod etiam sunt alia immaterialia sicut motores inferiores et intellectus hominis, et tamen aliquo modo sunt mobilia ista ad minus per accidens et divisibilia per formas quae fluunt super istos intellectus. Sed qui hoc dicit, naturam intellectus ignorat : omnis enim intellectus secundum quod intellectus est, est immobilis penitus et ubique et semper. Hoc autem qualiter sit, inferius ostendemus in proprio loco : et de universali secundum quod est quidam intellectus, jam probavit Aristoteles in primo posteriorum Analyticorum quod est ubique et semper : unde licet inferiores intellectus aliter sint ubique et semper et immateriales quam prima substantia, tamen ista conveniunt eis secunda relatione et non prima. Et hoc in sequentibus determinabitur : quidquid enim aliquo modo est ambiens omnia, secundum aliquem modum est ubique : et quidquid est cujus esse non deficit, secundum filium modum quo non deficit, est semper : sed esse semper diversimode contingit primae substantiae et substantiae inferiori secunda) : quia prima substantia sic semper est, quod tota est simul, non divisa nec distensa per formam et ubi : inferior et secunda substantia habet potentiam distensam aliquo modo in eo quod non pure est necesse esse. Id enim quod habet causam, secundum potentiam, dependet ad illam, et non est necesse sed possibile secundum hoc, Secundae autem substan-
tiae omnes causatae sunt a prima, et recipiunt formas sui motus ab ea : et ideo et secundum esse et secundum movere potentias habent distensas, et aliquo modo divisas : propter quod sempiternitas earum non est tota simul.
Si autem aliquis dicat quod hoc non potest esse verum : cum enim sint sempiternae, non possunt habere causam secundum esse : dictum est autem quod sempiternae sunt : ergo causam in esse non habent. Dicemus, quod haec ratio apud recte philosophantes non concludit. Si enim ponamus mundum esse aeternum, sicut quidam Philosophorum posuerunt, non tamen removetur per hoc quin habeat causam secundum esse: quamvis enim dies sit cum praesentia solis, et praesentia solis non praeveniat esse diei, tamen non tollitur quin dies secundum esse suum causetur a solis praesentia : et omnino eodem modo est in his quae facit prima causa substantias separatas, quae sunt in esse constitutae lumine essentiae suae : nec oportet quod prima essentia praeveniat eas aliqua divisibili duratione, sicut in praecedentibus ostendimus, licet praecedat eas modo perfectae aeternitatis, quae tota stat simul, sicut hoc ostensum est. Patet igitur primam substantiam immobilem, et incorruptibilem et immaterialem et sempiternam et ubique existentem esse. Ex his autem facile concluditur ipsum actum primum nihil potentiae admixtum habentem esse. Si enim aliquid haberet potentiae, non esset necesse esse : est autem omni modo necesse esse : igitur est actus purus nihil habens potentiae admixtum .
Scias autem, quod hae omnes demonstrationes sunt, hoc solo supposito quod primus major sit substantia prima : hoc autem negat Plato et sui sequaces, qui dixerunt causam primam efficientem differre a prima causa movente : et si hoc est verum, tunc non concludunt ea quae inducta sunt. Sed ad veritatem hujus investigandam oportet intendere circa Timaeum Platonis : et hoc non est praesentis negotii, in quo non suscepimus nisi Peripateticorum positiones exponere.