CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo destruitur error eorum qui dixerunt potentiam praecedere actum in prima subs tantia.
Dubitabit tamen aliquis. Si enim prius est a quo non convertitur consequentia, sicut in Logicis determinatum est : omne autem agens potentiam habet agendi : quod autem potentiam habet agendi, non semper propter hoc agit : videbitur potentia secundum naturam esse ante actum. Si autem hoc conceditur, sequitur aliquando nihil esse entium : contingit enim aliquid posse esse, et tamen nihil esse : quia non est necesse quod id quod potest esse, sit : et ita non est necesse quod. id. quod potest esse agens, sit agens propter hoc. Et hoc concedunt quidam theologizantes Philosophi, qui dicunt primam causam non semper movisse, sed fuisse tempus quando non movit : et causam dicunt fuisse, quia voluntate movit, et quoddam tempus fuisse in quo movere noluit : voluntatem enim et volitum dicunt differre quantum placet. Et est mirum de istis qui ponunt materiam confusam fuisse semper, ita quod nullum tempus praevenit materiam, et tamen dicunt Deum non movisse : et isti sunt qui ex nocte mundum generant, quia dicunt tunc fuisse tenebras, quando materia informis et confusa fuit : et postea locum exortam ex puriori parte illius materiae, et factum esse diem. Hoc etiam modo dixerunt quidam Philosophi
dicentes omnes res fuisse simul primo in una materia confusa, postea res fuisse distinctas : omnes enim quotquot sunt qui dicunt tempus fuisse, quando caelum non movebatur, et quando caelum non fuit, dicunt idem Impossibile quod sequitur ex dictis eorum : et hoc est quod potentia praecedit actum : et ex hoc sequitur quod aliquando nihil sit. Scias autem, quod qui dicit sicut dicit lex nostra, quod videlicet primus motor non tempore, sed aeternitate indivisibili praecedit motum et mobile, ad dictum illius nihil penitus sequitur impossibilium inductorum. Adhuc autem qui dicit ut Plato dixit, videlicet quod primus motor non est causa prima, et prima causa est efficiens non movens,et quod hoc esse fecit primum motorem et motum simul sine motu et tempore, nihil dicit ad quod sequatur Impossibile. Quicumque autem dicit quod prima materia confusa tempore praecedit motum et mundum, dicit positionem ad^quam sequuntur inpossibilia inducta et plura alia. quaeramus ergo ab illo, si aliquando non fuit motor in actu movens, quomodo possibile erat quod illa moverentur quae postea mota sunt ? non enim poterit dicere quod ipsa eadem materia moverit seipsam, quia nulla materia movet seipsam. Sed videmus quod ars quae est extra materiam, movet materiam sicut ars tectonica movet ligna et lapides ad faciendum, domum. Et similiter in physicis materia seipsam non movet : quia instrumenta quae sunt materia generationis animalium, et terra quae est materia plantarum, non movent seipsa : sed menstrua animalium movent spermata animalium, vel id quod est loco spermatis de virtute putrefacti et stellarum, et terram movent semina vel vis sementina stellarum vel species alicujus quae concluditur in humore putrefacta, sicut saepe diximus :
haec autem quae sic movent, non movent nisi mota : et ideo necesse est quod ante omne quod motum movet, ponatur aliquid quod continue movet, cum non sit
motum ab aliquo, sed sit primum movens continue et immobile : et quamvis hoc imperfecte viderant quidam, ideo In positione sua fecerunt quod aliquid semper est in actu movens, sicut fecerant Leucippus et Plato. Isti enim semper dicunt fuisse motum. Leucippus quidem affirmavit motum atomorum in vacuo. Plato vero dixit primam causam semper fuisse in actu, et numerum semper seipsum movisse : sed non dixit caelum semper fuissejmotum, nec tempus semper fuisse, sed esse generatum utrumque, sicut ostensum est In Physicis : et quamvis isti semper dicunt motum fuisse, tamen non determinant quare et ex quo movente ille motus sit, et quis sit, utrum rectus aut circuli motus fuerit : nec dicunt eum sic fuisse, sicut est primus motus in natura : nec dicunt eum fuisse omnium quae fiunt causam : nec etiam ipsius motus assignant causam, cum tamen hoc sic facere sit philosophi primi : nihil enim movet ut contingenter et a casu in his quae semper aut frequenter moventur : sed in talibus oportet semper aliud existere, sicut est prima substantia movens, et sicut primum caelum est, sicut nunc illa , semper existere probata sunt : quaecumque enim secundum naturam sunt sicut sunt, ut dictum est, quod habent motorem et id quod movetur. Similiter autem quaecumque violentia moventur, habent etiam moto : olli, e quia aut moventur ab Intellectu operativo, ut artificialia, aut ab alio extrinseco, sicut projecta, aut tracta, aut aliter impulsa. Deinde quaeramus a sic dicentibus, qualis motus sit prius inter motus secundum naturam ? hoc enim valde differt quicumque est ille qui. prior est secundum naturam : quia motus ad formam non potest esse primos : et inter motus locales non potest esse primus nisi motus circuli : et sic inter circuli motus oportet esse primum, qui est circuli uniformis et perpetui. Hoc autem non est impossibile dicere Platonicis secundum suam positionem, quia illi existimabant
aliquando quod principium primum movens conjunctum ei quod movetur, sit numerus seipsum movens, quem animam mundi dicebant esse : haec enim anima cum infusa sit entibus motis, aut cum caelo incepit esse, si tantum in caelo esse ponatur : aut etiam incepit esse posterius caelo, si ponatur infusa omnibus motis motu perpetuo, sicut moventur generabilia et corruptibilia in quieto motu qui in secundo Peri geneseos est determinatus : et horum utrumque jam dixit Plato, et etiam sequaces ejus : et hoc ideo est dictum, quia primam substantiam, moventem vere non cognoverunt. Quod autem hujus disputationis causa est, hoc est quod existimant multi Philosophorum, quod potentia est prior actu, sicut objectum est a principio. Et hoc quidem uno modo bene dictum est : alio modo autem male dictum est. Dictum est autem jam a nobis in nono supra posito libro, qualiter potentia est ante actum, et qualiter non. Quod autem omnium prius sit id principium, quod semper est actuale, testatur Anaxagoras et omnis alius Philosophus, qui ordinem vidit moventium motorum : dixit enim Anaxagoras quod intellectus agens semper est in actu agens, nihil permixtum habens potentiae. Similiter autem et Empedocles propter hoc posuit amorem et odium, semper movere. Et Anaxagoras quidem posuit intellectum agentem, eo quod nihil agit diversa primum nisi intellectus. Empedocles autem posuit amorem et odium : quia vidit diversam esse generationem et corruptionem, quarum una dissolvit sicut odium, et altera congregat sicut amor.