CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter primus motor immobilis movet sicut desideratum et amatum.
His autem sic determinatis, oportet videre qualiter moveat, ex quo est immobilis et actus purus et simplex ab omni materia separatus : immobile autem existens movet per essentiam , sicut jam ante diximus : et hoc est quod movet,sicut si distinguamus amatum sive amabile sive desideratum et desiderabile in amabile per se et per accidens. Amabile enim per se est, quod per se est bonum et optimum. Amabile autem per accidens est, quod ut nunc vel hoc affert aliquam in sensu utilitatem vel delectationem , propter quam amatur, et non per se et propter se appetitur. Eorum autem quae per se appetuntur, quaedam sunt intellectualia bona, et quaedam non sunt intellectualia. Et constat quod illa quae intellectualia sunt, non habent contrarium omnino, et ideo amabiliora sunt et delectabiliora quam alia. Adhuc autem inter se intellectualia, quaedam sunt connaturalia, et quaedam non, sicut intellectui connaturale bonum est quod est perfectio ipsius secundum ipsam quam intelligit ex alio, sicut quando intelligit quod diameter est asimeter, est intelligibile secundum ipsum : sed quando intelligit seipsum, est theoria secundum ipsum intellectum. Adhuc autem inter illa
quae sunt secundum ipsum intelligibilia quasi bona, quaedam sunt quae faciunt ipsum intellectum esse intellectum in summo, et quaedam non. Ea enim quae de se intelligit, non faciunt ipsum esse in perfectione ultima : quae autem intelligit de lumine primae substantiae, faciunt eum esse in summo quo potest esse. Cum igitur probatum sit primam substantiam non esse materialem, constat quod ipsa est intellectus purus : et cum sit prima, constat quod est substantia summa : et cum sit universaliter agens, constat quod largitur omnes perfectiones, et est summum bonum : et cum sit essentialiter agens, constat quod communicat se, et sicut dicunt quidam, expandit se per omnes intellectuales intellectus. Ipsa igitur maxime est amata et desiderata ab omnibus : et omne quod movetur, desiderat ipsam. Hoc igitur modo movet non mota : eo quod ipsa nihil desiderat extra se : desiderium autem est causa motus omnis : movet autem sicut desiderabile et intellectuale bonum omnium secundum esse et naturam uniuscujusque. Omnium autem sic motorum et moventium sunt principia eadem et simul, quod non est in desideriis nostris : quia ipsum intellectuale bonum in caelestibus idem per seipsum est principium desiderii et motus : in nobis autem et materialibus concupiscibile quidem et magis concupiscibile, et quod est maxime concupiscibile, est apparens bonum primo in sensu, et quod volumus esse primum bonum in se : et ideo excitat desiderium, primo ante motum quo moveamur ad ipsum.
Desideramus enim ipsum, quia videmus ipsum esse bonum : vel quia videtur bonum aliis : vel forte non est bonum in se, sed videtur bonum ideo quod desideramus ipsum : et ideo illud tale non statim est principium motus ad ipsum : et aliquando etiam non potest esse principium motus, sed continemus nos ne moveamur ad ipsum aliquando . Sed hoc bonum quod est intelligentia , semper est bonum vincens desiderium, et ideo semper movet : quia quotiescumque motor fortior est eo quod moveri debet, fit motus : et quando non est fortior, non potest movere. Unde hoc modo intellectus movetur ab intellectuali bono sine dilatione et sine medio : quia non fit primo nuntiatio boni per sensum qui moveat appetitum, nec est aliquid retrahens ex parte accipientis intellectus, cum id quod amatur per se bonum sit et immediate influat, et sic vincens totum desiderium ejus cui influitur: et ideo motus statim est actio ejus in eo quod movetur ad ipsum : intellectuale vero bonum, sicut dixit Pythagoras, et sicut nos paulo ante diximus, diversum est et diversorum coelementatio bonorum est quae sunt secundum se bona. Sed in illa coelementatione omnium bonorum et primum et nobilissimum id cujus substantia est illud bonum, et non informatum per formam alienam, et quod est simplex bonum, et quod est secundum actum purum, cui nihil admiscetur potentiae : hoc enim est omnis boni bonum et ab omnibus desideratum : cujus influentia se habet ad orbes, sicut influentia luminis solis ad formas vitae quae ad generationem movet vegetabilia et animalia. Hoc enim lumen solis licet unum sit, tamen receptum ab uno quo que informat calorem vivificum et spiritum uniuscujusque, et movet ad proprii et connaturalis boni consecutionem : et ideo Antiqui solem vocabant datorem vitae : et sic est in primo motore sim-
plici lumen essentiale sibi influente super orbes caeli et universum esse : haec enim est forma formans et ad esse movens omnia, et omnia in seipso praehabens virtute simplicis causalitatis suae, et omnia substantificaiis : et hoc ab intellectualibus intellectualiter, et naturalibus naturaliter, et a corporalibus corporaliter, et a caelestibus mobiliter secundum ubi: a generabilibus autem secundum potentiam motus ad formam percipitur, et omnia movet et habet in se, praecipue tria, videlicet quod est per se sine privatione intellectuale, privatio enim non nisi per alterum est in intellectu: et est substantialiter sine assimilatione, sicut ea quae non per se, sed sua similitudine sunt in intellectu, sicut sunt ea quae cum continuo sunt et tempore : et tertio est primum et ultimum bonum omnis boni quod est principium et finis idem manens perfectum, et ideo vincit omne desiderium. Cum autem dico idem bonum esse simplex et unum., non idem dico : sed simplex quod additur super unum, modum dicit unius : unum enim communiter loquendo significat id quod est primo metrum, sicut diximus in libro decimo istius philosophiae. Sed cum additur simplex unum, significat simplicitatis modum, quo primum habet unitatem : est enim simplex unum, in quo nullus est numerus: quia omnia quae sunt in ipso, sunt idem sibi, et quod nulli nititur subjecto, sed est essentia simplex.