CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digrossio declarans qualiter prima substantia est simplex et super omne nomen.
Objiciet autem fortassis aliquis, quod
cum prima substantia cognoscit se., videtur quod prima substantia reflectitur super se : in omni autem quod reflectitur supra se, duae sunt naturae, reflexa vide- licet, et ea supra quam reflectitur : igitur videtur prima substantia non esse simplex, sed una videtur esse absque simplicitate. Amplius propositiones verae formantur de prima substantia : et cum dicimus quod ipsa est prima, et quod ipsa est bona, et quod ipsa est actus, et quod ipsa est volens et sciens et hujus : in omnibus autem de quibus formatur propositio vera, aliquid est quod subjicitur, et aliquid est quod praedicatur: ergo sunt ibi duae naturae : videtur ergo unum simplex non esse. Adhuc autem unum simple x in fine simplicitatis non est nisi unum : sed prima substantia verissime videtur esse multa : quia est essentia, et motor et sapiens et actus et intellectus et omnia hujus, quae sonant nobilitatem, licet in omnibus his emineat super omnia alia : et sic iterum simplex esse non videtur. Adhuc autem dubium est qualiter nominetur : ex quo enim prima est, non capitur ab aliquo intellectu secundo, nisi per modum possibilitatis secundi intellectus : modus autem ille non est secundum nobilitatem quae est in substantia prima : ergo secundus intellectus de prima substantia nihil capit unde condignum sibi nomen formare possit : et sic innominabilis esse videtur.
Hoc autem et hujus omnia solvuntur
quae dicta sunt : quia prima substantia cum sit intellectus universaliter agens, non cognoscit se per modum reflexionis super se : quia revera quidquid reflectitur supra se, aliquam habet aut ex duabus naturis, aut ex duplici esse unius et ejusdem compositionem : ex duabus quidem naturis, sicut in his quae componuntur ex anima et corpore, in quibus anima super corpus reflectitur : ex dupli autem esse unius naturae, sicut diximus de intellectu unito substantiae inferiori : hoc enim, secundum suam naturam, et separatus est et agens : secundum autem quod est
locus specierum, est possibilis, et est aliud et aliud esse unius substantiae : quia agens reflectitur super possibilem. Sed non est alia et alia substantia vel essentia : et hoc modo non est in prima substantia, cujus intellectus nullius est receptivus, sed potius est fontalis plenitudo omnium formarum quae fluunt ab ipso, sicut intellectus artificis est fons formarum artificialium, licet hoc non in toto sit simile, nisi poneremus quod ipse intellectus sine aliquo habitu sibi addito proferret formas artis lumine suae substantiae, et quod ipsa substantia sua esset forma omnium artificialium : hoc ergo modo simplici prima substantia contemplatrix sui est : et ideo sola perfecte seipsam contemplatur : quia in ea idem est intellectus intelligens, et medium quo intelligit quod est species suiipsius, et res intellecta. Quod autem, quaeritur de formanda propositione, dicendum quod pro certo tauta est simplicitas primae substantiae, quod ipsa est essentialiter quidquid habet, cum propositio formatur de ea : quia licet in ea non sit subjectum et cui subjicitur, tamen omnia quae sunt in ea, sunt verissime in ea, et sua sapientia vera est sapientia, et sic est de virtute et actu et voluntate et hujusmodi omnibus. Cum igitur simplicitas non tollat veritatem eorum quae sibi attribuuntur, de ipsis secundum modum signandi diversum qui importatur in ipsis, et affirmativa et vera formatur propositio : et in illa idem est in praedicato et subjecto penitus, sed aliter significatur secundum modum significandi cui modo non subest diversa res, sed ratio nominis quod sibi attribuitur. Quod autem quaeritur de nominibus ejusdem substantiae primae, videtur dicendum pro certo, quod sicut probat objectio, quod sit super omne nomen et super omnem intellectum, nec intelligitur, nisi ab aliquo eorum quae causantur ab ipsa, quod influit lumine suo in ea quae sub ipsa sunt et ab illa nominatur imperfecte : quia non capitur secundum perfectionem et eminentiam
secundum quam est in. ipsa, sed modo proportionali capacitati intellectus qui ipsam accipit : et ideo melius nominatur negatione omnium quam affirmatione : sed quando nominatur, intelligitur nomen per negationem et eminentiam et causam : sicut si dicam eam esse substantiam, statim dicam non esse substantiam, eo quod cum substantia vel aliquo alio non est in genere uno : et addam quod est eminens supra omnem substantiam, et est omnis substantiae causa : et sic est in omnibus nominibus quibus nominatur. Nomina autem quibus nominatur, sunt quae absolute et per se in omni re dicunt nobilitatem et bonitatem naturae, sicut est esse, et intelligere, et substantiam esse, et sapientiam, virtutem, et bonitatem, et actum, et motorem esse, et hujus : haec enim omnia per prius sunt in ipsa, et per posterius in aliis : et hoc modo quo sunt in aliis, cadunt in intellectus secundos : et isto modo diminuta sunt a nobilitato simplicitatis primae: et ideo illo modo non vere attribuuntur primae substantiae, nisi per negationem et eminentiam et causam, sicut diximus.