CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans qualiter intellectus separati dicuntur uniri corporibus.
Est autem dubitatio apud nonnullos Platonicorum, qualiter uniantur isti Intellectus orbibus quorum sunt motores et animae secundum istos : et hanc dubitationem movent etiam nonnulli Peripateticorum, et propter difficultatem solutionis ejus aliquantulum divertunt in dogma Platonis : ex quo enim intellectus universaliter agens semper est separatus et manet separatus, et nonnulli nihil habet commune, sicut dixit Anaxagoras, videtur cum corpore nihil penitus unum facere : et sic videtur extrinsecus a corpore orbis. Sed Aristoteles et sui sequaces supponunt quatuor propositiones, quae inducunt eum ad ponendum quod est intrinsecus corpori et unitus. Quarum
una est, quae probatur in principio Afi Physicorum quod inter motorem et mobile non est medium. Se ytinda autem est, quod motor qui est extra et per essentiam movet mobile absque eo quod transmutet ipsum, movet violenter. Tertia est, quod primus motus non potest esse violentus. Et quarta fortior omnibus est, quod quando motor est extrinsecus mobili, tunc mobile quod, movetur, perfecte non attingit formam motoris per motum suum, sicut patet quod si calor naturalis non esset informatus intrinseca forma vitae, non ageret: ars enim et quaecumque fiunt instrumentis inanimatis, non agunt ad formam vitae vivum et esse, sed inducunt figuras et accidentia
quaedam : et cum videret Aristoteles quod motus caeli inducit esse et vitam et sensum, dixit quod motus ille est animae intellectualis, quae intrinseca est corpori quod movetur.
Si autem quaeritur, qualiter unita dicitur et separata substantia ? Ad hoc dicit quod illae substantiae sunt separatae, eo quod in operatione essentiali sibi, nullo utuntur corpore, sicut in III de Anima et in pluribus locis ostendimus. Sed unitae sunt, quia ambiunt et continent et movent corpora actu vitae et motus. Ambiunt autem, amplitudine virtutis, sicut lumen solis ambit hemisphaerium : lumen enim solis sic ambit hemisphaerium, quod in perspicuo claro se ipsum immittit, et perspicuo non claro sed nebuloso vergit in coloris perspicui speciem : tangit autem, et. immissum in superficie terminati corporis efficitur color diversus secundum superficiei diversitatem : et sic videmus quod omnia quae sunt in hemisphaerio aliquo, modo subjiciuntur et informantur per ipsum, sic etiam infunditur anima corpori, et diversis membris infusa diversum accipit esse potentiarum, sicut lumen in diversis corporibus hemisphaerii. Intellectus autem corpori non immittitur, sed ambit illum lumine silo,et luncen suum facit actum qui est motus in ipsocorpore quod movetur. Lumen enim suum est scientia practica qua movet, et illa recipit caelum ab ipso, sicut manus artificis recipit formas artis : et sicut manus movetur per formas artis, ita movetur caelum per formas intellectus. Sicut enim ante diximus, corpora caelestia non indigent virtutibus corporalibus quibus moveantur, quas virtutes recipiant ab anima sive in intellectu, eo quod habent illas ex naturali sua perfectione : illa autem corpora quae ex contrariis sunt, et motus complexionantium ea est contrarius motibus animae, illa indigent actu et perfectione animae et virtutum, animae quibus perficiantur ad motus et opera animae : et ideo anima illorum est endelechia corporis, et vires talis animae sunt endelechiae partium corporis : et horum nihil est in corporibus caelorum : et ideo intellectus ipsorum non est actus corporalis ipsorum, sed ambit ea sicut motor ambit mobile quod movetur ab ipso, et sicut artifex ambit manu instrumenta cum quibus operatur. Et ex hoc patet, quod actus vitae ipsorum non est secundum actum vel endelechiam corporalem aliquam, sed est secundum vitam intellectus separati, de qua prius dictum est, et tanto felicior quam nostra: quia nos in theoria existentes, non facimus theoremata, sed potius faciunt nos secundum actum vitae et felicitatis : in illis autem separatis substantiis ipse intellectus fundit vitam, et facit formas, et exsequitur eas per motum. Et hoc est quod dixit Plato, quod pater deorum dixit diis quod exsequerentur formas ad par et aequum, et ad se sumerent quod simile sibi cognoscerent. Iste ergo est modus unionis in divinis et separatis intellectibus cum corporibus sphaericis caelestibus.