CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod prima substantia nec est corpus, neque virtus in corpore : et est in eo digressio declarans errorem Avicebron de materialitate intellectus.
Ex dictis autem et hic et in VIII Phy-
sicorum patet, quod istam primam substantiam non contingit habere mensuram per se, vel per accidens : per se enim habet mensuram quantitatis per accidens autem illam habet mensuram quae dicitur esse virtus in corpore. Haec enim duplex est : aut enim est forma corporalis, quae in proprio subjecto existens, major est in majori, et minor in minori, sicut gravitas et levitas : aut non quidem est corporalis, sed est virtus in corpore : et illa quidem non est major in majori, et minor in minori, sed tamen est harmonia quaedam sicut sensus : et ideo exigit sui subjecti quamdam esse harmoniam, quae si non sit in subjecto, sed sit plus vel minus, non movebit ipsum. Est enim proportio inter movens et motum : et si motum sit extra proportionem, non movebitur a motore : et sicut corpus est proportionatum motori, ita virtus motoris proportionata est mobili : et quam Aris non corrumpatur harmonia corporis, tamen si majus sit aut minus, non movebitur nisi a motore proportionato tanto mobili et non majori aut minori : et si mobile sit mobile tempore finito, non movebitur a motore proprio et conjuncto nisi tempore finito, nec virtutem habebit ad. movendum ipsum per tempus infinitum : quia aliter non. esset proportio inter motorem et mobile. Ex his apparet quod motor separatus non est corpus., nec virtus corporalis, nec virtus in corpore : quia illam substantiam separatam non contingit habere mensuram aliquo modo per se, cum non sit corpus, neque per accidens, cum nec sit virtus corporalis, neque virtus in corpore, sicut dictum est. Sed haec substantia sine parte est, et non in majori major, nec in minori minor. Et est indivisibilis, cum non sit virtus harmonica, vel aliquo modo materialis. Cujus signum est, quia movet per infinitum tempus quantum est de se: sufficiens enim est per infinitum tempus sine fine movere. Et jam ostendimus in praehabitis, quod id quod est finitum sicut virtus corporis, non habet potentiam infinitam, quae moveat per tempus infinitum : mensuram enim dimensionis sequitur virtus corporis quae est in seipso : unde cum omnis dimensio corporis, aut sit finita, aut infinita, oportet virtutem aut finitam aut infinitam esse : ostensum est autem quod substantia separata non est finita, cum sit actionis infinitae. Quod autem non sit infinita sicut virtus corporis, ostenditur ex. hoc quod nullum penitus corpus est dimensionis infinitae. Oportet igitur quod ista substantia non sit virtus corporis, sed sit separata : et ideo nec passibilis est receptione formae alicujus, nec alterabilis receptione contrariorum : et oportet quod non habeat magnitudinem penitus per se, vel per accideris : omnes autem, alii motus qui sunt ad formam, posteriores sunt eo qui est secundum locum : et hunc motum. movet haec substantia immobilis existens. Sic ergo manifesta est natura hujus substantiae , eo quod hunc habet modum quem diximus.
Patet autem in hoc error libri Avicebron, qui ponit omne id quod recipit formam, materiam existere, et materiam esse materiam a potentia recipiendi formam : materiam autem minoris et arctioris potentiae effici per formarum receptionem : et cum recepit formam quae est intellectualitas, non esse tam amplae receptionis sicut prius : et ideo intelligentiam dicit esse non tot et talium formarum receptivam sicut materiam, habere tamen intelligentiam, materiam, sicut subjectum sui, a quo si abstrahatur vel removeatur forma intellectualitatis,dicit relinqui materiam primam. Et iste est error ex maxima philosophiae ignorantia proveniens : quia si intelligentia dicit materiam, tune non potest probari quod, aliqua substantia secundum esse sit a materia separata. Adhuc aute\m intelligentiae ut intelligentiae non est recipere aliquam formam sicut materia recipit. Sed intelligentiae separatae quae universaliter est agens, est facere formas, et intelligentiae possibilis est recipere formas,
sicut locus recipit locatum, et sicut recipit species intelligibilium formas, et species intelligibilis cum quibus est unum acta, sicut lumen recipit colores in perspicuo illuminato, sicut saepe diximus. Amplius non potest intelligi in tota natura, quod forma adveniens materiae, tollat ab ea rationem et modum receptibilitatis, quem habet in recipiendo formas, et si tollat ab ea quarumdam formarum et receptionem, quae forte oppositionem vel disparationem habent cum forma recepta. Si enim ponamus quod materia recipit hanc formam quae est animalitas, bene tollit a materia receptionem formarum opp ositarum vel disparatarum, quae sunt lignum et lapis : tamen non tollit ab ea modum receptionis, quin omnem formam quam recipit, recipiat secundum esse, ita quod quaelibet distinguit et dividit eam secundum esse. Si ergo intellectus est forma recepta in materia, oportet quod quaelibet forma posterius recepta ab intellectu secundum esse, sit in intellectu, et distinguat intellectum, et dividat ad species divisas, quod est absurdum. Et ideo error iste fugiendus est ab omni homine : quia liber ille fere in omnibus invenitur erroneus. Sed tenendum est pro constanti quod supra diximus, quod id quod a nulla forma, vel motu, vel magnitudine, vel contrarietate distinguitur, pro certo est immateriale : et sic immaterialis est non modo solum prima substantia, sed omnes substantiae separatae : et ideo sunt indivisibiles per formam, et impartibiles per motum, et non habent aliquam magnitudinem penitus.