CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans qualis sit natura substantiarum separatarum inferiorum quae sunt post primam substantiam.
Hoc igitur habito, sic oportet primo inquirere quales secundum naturam sint istae substantiae, et qualiter se habeant ad primam substantiam et ad invicem. Quaerentes autem quales sint secundum naturam, quaeremus an. sint simplices, aut compositae : et an sint immobiles omniiiino, sicut prima substantia : et an sint divisibiles per aliquem modum ? Quod enim sint intellectus quidam, sive intelligentiae, facile probatur : quia principiorum moventium in motu illo quo per se moventur ea quae moventur, id quod movet ratione boni simpliciter, est intellectus, sicut in ante habitis est ostensum. Constat autem omnes sphaeras a se moveri, et moveri gratia boni, quod simpliciter est bonum. Ergo moventia eas sunt intellectus. Cum autem omnis intellectus sit activus, vel speculativus, et speculativus nihil moveat, oportet istos intellectus esse activos : et hoc quidem est verum. Ad hoc autem cum omnis intellectus activus totum illud moveat quod ambit instrumentum motus ejus, oportet quod quilibet horum intellectuum totum illud moveat quod continet sphaera ipsius : omnis autem sphaera, sive sit superior, sive sit inferior, continet totam materiam activorum et passivorum : ergo quilibet istorum intellectum movebit et aget universaliter in tota natura generabilium et corruptibilium : et hoc pro certo est necessarium et verum. Adhuc autem cum omnis intellectus agens ejus quod agit praehabeat formas, quia aliter ageret casu et non attingeret finem, oportet quod quilibet istorum intellectuum plenus sit formis eorum quae agit : et hoc est quod dicitur, quod intelligentia est plena formis.
Videtur autem ex his forte alicui intelligentias compositas esse, quia formae non insunt alicui nisi sit compositum. Adhuc autem quod dicitur, quod ex intelligentiis quaedam, sunt quae habent formas magis universales, et quaedam sunt quae habent formas magis particulares : et talium formarum habilusjnon videtur esse posse sine compositione. Sed ad haec et similia omnia leve est solvere, si supra dicta omnia in mente habeantur bene. Diximus enim quod substantia separata quae est causa rerum, praehabet res sicut principium et causa : et tale principium non praehabet formas rerum secundum se distinctas, sed potius praehabet eas virtute : quia quanto ipsum simplicius est et prius, tanto virtus ejus ambit plura : sicut virtus luminis solis, et sicut virtus spiritus, quae est in spermatibus et seminibus, et illud principium non habet formam additam sibi, sed ipsa essentia ejus est forma omnium illorum : et illustratio procedens ab ipso in corpus motum., facit motum distensum in corpore : et in illo incipit diversificari virtus ejus, sicut virtus luminis solis multiplicatur in his quibus incidit : et licet ipsum lumen in sole unum sit et indivisibile in quolibet puncto solis, tam.en secundum quod magis distat ab ipso, dividitur plus et plus: et quod incidit uni quod illuminatur, non est idem etiam cum eo quod incidit alii quod etiam illuminatur : et sic est in virtute et lumine istorum intellectuum agentium. Illi enim sunt indivisibiles in ipsis substantiis indivisibilibus : sed virtus expansa in corpus motum in parti-
bus moti est diversa, et magis diversificatur quando per motum incidit materiae generabilium, et fit in tantum diversa, quod id quod percipit unum, non est idem quod percipit reliquum. Unde patet quod ex his formis nulla inducitur compositio in motoribus separatis. Et quod dicitur una universalis et alia particularis, non est ideo dictum quod universalium et particularium sint receptivi intellectus isti : sed potius dicitur universalis sicut virtus plus ambiens, sicut est virtus sphaerae superioris ad inferiorem : et dicitur particularis sicut virtus sphaerae magis determinatae ad materiam. In talibus enim habent se in similitudine quadam formarum ad invicem sicut prima et secunda. Sicut enim videmus formam generis non coarctatam nec determinatam, sed simplicem, et illam dicimus esse differentiam primi generis, quod, est generalissimum, et sub ipsa accipimus aliam differentiam, et in illa est virtus primae, et est magis coarctata, et sub his accipimus iterum tertiam in qua duae sunt praecedentes iterum determinatae, et ita accipimus usque ad ultimam, quae non potest plus coarctari : ita est de formis motorum et motuum. Omnes enim movent ad esse : sed sicut ordinantur ad esse vita, sensus, et ratio, et intellectuale morale, ita ordinantur formae illae : unde quaelibet carum est simplex : sed quia secunda manat ex prima, et tertia manat ex prima et secunda, et sic de aliis est descendendo, et quia sic inferioris motoris lumen et forma determinatur, dicitur habere particulariores formas quam superior: et ex omnibus his nulla inducitur compositio, sicut nec in formis, ut dictum, est.
Sed. ex alia quadam ratione multis videntur esse compositae. Dicunt enim, quod et verum est, quia omne quod est citra primam substantiam, est recipiens a substantia prima : recipiens autem et receptum dicunt quamdam compositionem. Et ad hoc objeccrunt Pythagorici dicentes, quod post monadem est dias, attribuentes monadem primae substantiae quae vero est una, in qua nullus est numerus : diadem autem secundae et deinde substantiae : et sic videtur omnis substantia secunda esse composita. Et quod maxime et multos et magnos ad hoc induxit, est hoc quod omnis substantia secunda reflectitur super seipsam.: omnis autem, intellectus reflexus super seipsum, est compositus: quia aliud est in eo quod reflectitur, et aliud super quod reflectitur: fiunt ergo duae naturae : et sic est composita intelligentia, ut videtur. Et hoc concedunt multi, praeter hoc solum quod non dicunt intelligentiam esse duas naturas, sed unam duplicem secundum duplex esse quod habet : est enim intelligentia, sicut dictum est, ambiens et movens corpus quod est orbis caeli : unde secundum quod est intelligentia, reflectitur super seipsam secundum quod movet: sicut dico quod ars secundum quod ars est, reflectitur super se secundum quod scilicet movet instrumentum : formalitas enim artis convertitur ad instrumentum, quando movet ipsum, et secundum quod movet ipsum, sic producitur in materiam et quodam tactu metaphorice tangit eam. Et ideo ibi habet esse aliquantulum magis materiale quam in seipsa : et est simile de lumine quod est una quaedam essentia in se, et secundum quod, tangit superficiem colorati : et tamen habet duplex esse, et formale ipsius convertitur super materiale ipsius. Et ideo illa objectio non probat ex duplici essentia constare intelligentiam, sed habere duplex esse in essentia una.