CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est dJgTcssio declarans modum perquam una intelligentia est ab alia.
In hoc autem ordine advertendum est, quod semper superior influit inferiori : et id quod Influit, est suum lumen essen-
tiale, et est totum bonum et desideratum. intelligentiae inferioris : et tamen quia fons totius luminis et esse est prima causa, ideo illa est quae amatur proportionaliter a qualibet, et ipsa se immittit cuilibet quantum quaelibet potest suscipere de ipsa. Et hujus causa est, quod omnes quotquot sunt, obtinent motum quem ipsa movet qui est diurnus, ita quod ille motus etiam est in sphaera activorum et passivorum in omnibus elementis mobilibus. Unde etiam mare influit et effluit ad modum circuli quantum potest. Terra autem quia immobilis est, moveri non potest : et ideo ipsa sola inter simplicia corpora in hoc ordine est mota non movens : et in hoc deficit virtus primi motus. De hoc autem diximus in VIII Physicorum nostrorum. Et cum quaelibet ab altera accipiat secundum ordinem, ita quod inferior ab omnibus superioribus, tamen acceptum nec est compositum, neque est inducens compositionem. Et hujus causa est quam diximus in ante habitis. : quia videlicet, quando forma posterior fluit ex forma praecedenti una vel pluribus, illae formae praecedentes non sunt in. sequenti nisi secundum modum virtutis et potentiae, et essentia, manet simplex, sicut esse est in vita, et vita in sentire, et sentire in ratione, et hujus : et sic virtus omnium membrorum est in spermate quod exit de membris : et in sequenti quidem semper fit determinatio major et minor, sed tamen nulla essentiarum compositio, quia aliter differentia omnes essent compositam. Adhuc autem cum sic accipit inferior a superiori bonitatem, et lumen, per hoc accedit ad conformitatem superioris : et quanto plus conformatur superiori, tanto fit magis simplex et magis una et indivisibilis. Et ideo omnis intelligentia dicitur esse substantia quae non dividitur.
Modus autem istius acceptionis, quae una sic accipit ab alia et omnes accipiunt a prima, per duo similia, satis pulchre ab his qui praecesserunt nos Philosophis, est ostensum. Et unum quidem exemplum est in artificiis diversis quae accipiuntur sub uno, sicut est fraenifactiva et gladiaria et scutaria et equestris et hujus sub militari quae utitur omnibus his. Omnes enim illae in formis quas inducunt in materiam, respiciunt ad militarem, et una respicit ad. aliam, sicut fraeni factrix ad equestrem. Et sic se habent intelligentiae moventes et orbes ad invicem. Aliud autem est simile in regimine civitatis, in quo omnes qui in aristocratia, sunt, et qui in timocratia, respiciunt ad regem. Similiter autem faciunt et qui sunt in officiis et artium communicationibus, et respiciunt ad se una ad aliam, sicut officiorum communicatio ad timocratiam, et timocratia ad aristocratiam, et aristocratia ad regimen sive ad regem, ita quod semper superior informat inferiorem : et ideo fit ut in tali, ordine illae quae sublissimae sunt et liberaliores, actum suum non habeant determinatum in aliqua materia : sed est universalis eorum influentia secundum optimum felicitatis actum, sicut militaris se habet ad inferiores, et regimen se habet ad. alias potestates : cum enim aliae potestates determinatae sint in quadam sollicitudinis parte, sicut in materia determinantur fraenifatrix et gladiatrix, regimen consistit in speculatione et continentia totius, sicut militaris omnibus utitur, et non habet determinatam materiam aliquam. Hoc autem ideo non est dictum, quod aliqua sit influentia superioris super inferiorem, nisi per motum corporis animati secundum Peripateticos. Sed quia animatum primum interminatas et universalissimas influit et exsequitur formas, et illae determinantur ad materiam plus et plus, secundum quod magis et magis descendunt ad materiam hanc et illam. Si autem est aliqua alia irradiatio superioris super inferiora, sicut dixit Plato, et sicut dicunt theologi, illa ner rationem investigari non potest : sed oportet quod ad. illam investigandam ponantur alia principia ex revelatione spiritus et fide religionis : et de hac non
est loquendum in philosophia Peripateticorum : quia cum eis ista scientia non communicat in principiis. Quamvis autem talis irradiatio fiat per actum conjuncti, tamen quia actus ille est intelligentiae et primi motoris ut moventis, ideo semper contingit ad formam moventis, sicut saepe diximus, quantum possibile est recipere formam moventis illi quod movetur.
Ex his autem jam patet, quod, id quod est indivisibile et simplex in causa prima in intelligentia, protensum et extensum sit in quantitate orbis qui est instrumentum motus in partes ipsius ascendentes et descendentes in mota : et ideo divisibiliter effunditur in inferiora : et id qxiod de ipso accipit unum, non est id. quod de ipso accipit alterum : et haec est vera causa, quare oportuit produci orbes qui essent instrumenta motuum superiorum : et ut undique materiam aequaliter respicerent, oportuit fieri sphaerica. Ex his etiam scitur causa dicti Platonis, quod Deus deorum dixit superioribus caelestibus diis, quod ipse esset qui sementem generationis faceret, et ipsis traderet sementem illum ad exsequendum. Et ex his iterum patet, quod sicut motores simplices et compositi se habent ad materiam et ad invicem, sic se habet ista sapientia ad alias scientias, et o converso aliae scientiae ad ipsam : et ideo ipsa universalis est et indeterminata quoad subjectum de quo est : quia non est de ente particulari determinato : et ideo magis libera et magis divina : aliae omnes particulares scientia) respiciunt ad ipsam, sicut in primo hujus sapientiae libro ostensum est : et quia humana negotia magis sunt circa particularia, ideo utiliores quidem sunt nonnullae particularium scientiarum et artium : nobilior autem et divinior nulla est penitus. Sed nunc de numero motorum et orbium tempus est ut inquiramus.