CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Ei est digressio declarans opiniones modernorum de numero orbium et motuum caelorum.
Opiniones autem modernorum astrologorum diminuuntur ab Antiquis in uno. Antiqui enim Chaldaei, qui semper de astris peritiores erant, tres dederunt vias ad investigationem accidentium quae apparent in motibus astrorum. Et una quidem via antiquissima fuit, quod orbes non essent nisi octo, et omnes haberent eumdem motum ab Oriente in Occidentem : sed planetae et stellae naturali motu non motu orbis moverentur e converso ab Occidente in Orientem, Et dederunt exemplum de hoc, sicut si rota volvatur, et contra motum rotae nitatur formica in oppositum motus rotae : et hi dicebant quod planetae moventur in latitudine propter suorum circulorum declinationem : et quidam eorum elevantur et deprimuntur et retrogradiuntur et diriguntur ex motu proprio secundum spissitudinem sui circuli: quia caelum cujuslibet corum ponunt esse spissum : motum autem planetae motum dicunt esse sapientis : et descendit et ascendit secundum quod competit materiae quam movet : et haec opinio a modernis dimissa est.
Alia opinio est quam fere omnes sequuntur moderni, quae est Ptolemaei qui complevit eam per demonstrationes aequationum, et quidam addiderunt ei valde parvum : et hoc additum non est nisi in motu octavi coeli, quod dicitur esse stellarum fixarum. Ista autem opinio ponit
eccentricos et epiciclos et centra diversa : et in summa colligitur in quinquaginta motibus, quorum tres sunt octavae sphaerae. Unus quidem qui est diurnus, et secundus qui est imaginum et stellarum motus ab Occidente in Orientem in centum annis gradu uno : et tertius quem, invenit Ghebit, qui dicitur motus accessionis et recessionis capitis Arietis et Librae super diametrum octo graduum fere, qui est de Aquilone in Austrum, et e converso. Soli autem dant motus duos et Lunae quinque et Mercurio septem, et cuilibet aliorum planetarum octo : qui omnes simul faciunt quinquaginta: et horum motuum astrologia est completa.
Tertia autem opinio est ab Antiquis derivata, sed nuper per Alpetragius quemdam Arabem Hispanum renovata. Hic enim omnes sphaeras dicit moveri ab Oriente in Occidentem, et quod omnes moventur motore uno sicut habent motum unum : sed quia virtus illius motoris fortior est in caelo immediato sibi quam in eo quod conjungitur ei per medium, ideo motum circuli perficit in primo caelo in spatio viginti quatuor horarum : in secundo autem caelo quod est Saturni, non perficit totam circulationem, sed remanet aliquantulum, et illae remanentiae quotidianae simul collectae diminuunt unam circulationem, in spatio triginta annorum. Et ideo videtur Saturnus moveri contra firmamentum secundum ordinem signorum, et in triginta annis complere circulum. In caelo autem Jovis iterum plus diminuitur virtus motoris, et ideo excrescunt morae ejus ad circulationem in duodecim annis : et in caelo Martis iterum minori existente virtute motoris perficitur mora in circulum in duobus armis et dimidio. In Sole autem perficitur in uno anno, et sic de aliis est usque ad. caelum. Lunae., quod est ultimum : et in tantum deficit in illo virtus, quod tanto spatio minuitur, quod infra mensem perficitur circulus. Quia autem planetae videntur declinare in latitudines diversas et exaltari et deprimi et stare et retrocedere et dirigi in cursu et eclipsarc se in una hora et non alia, ideo dixit iste omnia haec accidero ex diversitate positionis polorum horum orbium, et ex motibus polorum eorumdem quos dicit moveri circa polum, mundi, et ascendere et descendere circa eum : et hujusmodi imaginationis figura quidem descripta est, sed astrologia per observationem quantitatum motuum non est completa. Ex omnibus autem his est accipere, quod etiam solum pertinet ad. propositum, quod secundum Antiquos unus est motor orbium. Et quia stellae proprio motu moveri ponuntur ab illa opinione, tot sunt motores stellarum, quot .sunt stellae. Et in hac opinione consentire videtur Isaac et Rabi Moyses aegyptius et alii quamplures. Secundum autem, viam Ptolemaei, in. .qua ponitur quod stella movetur motu orbis sui, oporteret ponere quinquaginta motores secundum numerum quinquaginta motuum qui inveniuntur in caelis, secundum observationes astrorum, quas per Ausum et instrumenta et rationem deprehenderant. Secundum autem opinionem tertiam novem sunt caeli : quia unum quod est simplicis motus, ponitur esse primum, et octava sphaera ponitur esse secundum caelum : et hoc omnino moventur aut in se, aut in polis suis : et ideo oportet ponere novem circulos et totidem motores : unum quidem primum, et octo sub ipso, qui polos movent inferiorum sphaerarum. Talis igitur et tantus erit numerus substantiarum separatarum et immobilium.