CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo est probatio, quod numerus separatarum substantiarum non aliter potest accipi quam dictum est.
Redeamus autem nunc ad propositum, dicentes quod si aliquis dicat, quod non possibile est quod aliqua sit ferentia sive circulatio, quae contendat per contrarietatem ad ferentiam sive circulationem astri, hoc est, quod dicat quod astrum fertur motibus quos induximus, et non orbis : sicut enim dixerunt multi, et quod astra omnia feruntur ab Oriente in Occidentem motu diurno, et motu proprio feruntur e converso ab Occidente in Orientem : et nulla est circulatio circuli quae contendat contra motum primum, et dicat omnem naturam et omnem substantiam quae immobilis est et immaterialis et impassibilis et est secundum se, non determinat per materiam sortiri semper quod melius est, et aestimet ipsam esse finem et optimum : tunc oportet illum concedere, quod nulla erit diversa natura separata quae non moveat aliquam stellam, sed necesse est quod iste sit numerus substantiarum, qui accipitur secundum numerum eorum quae moventur in caelo, sive illa sint stellae, sive orbes : nam si sunt aliquae aliae naturae separatae praeter eas quae dictae sunt, illae fines movebunt sicut illae naturae quae
existunt et optimae et perfectae : quia aliter essent otiosae, sicut in aute habitis determinatum est: movebunt autem eas quae sunt vehibiles sive mobiles in circuitu, et illae sunt stellae vel orbes. Si igitur supponamus quod impossibile sit alias esse forentias sive circulationes praeter eas quae dictae sunt: hoc enim rationabile est suscipere ex. his opinionibus
quae comparatae et collectae sunt a dictis Antiquorunret modernorum, tunc oportet quod numerus harum substantiarum sit secundum numerum eorum quae circumferuntur. Si enim demus, quod et verum est, quod omne ferens sive movens localiter et circulariter, est movens non propter se, sed gratia circum vexi, sive quod ab ipso circumvenitur, et hoc propter naturam quae aliter non subsistere potest, tunc sequitur necessario quod omnis ferentia sive circulatio est alicujus quod circumvenitur : et sic nulla ferentia erit ita sui causa, quod moveatur per seipsam sine movente: nec potest dici quod sit alicujus circiimveliibiiis illud movens nisi astrorum vel orbium caelorum i et tunc concluditur quod numerus substantiarum immobilium est qui dictus est prius.
Si enim aliquis diceret quod unum circumvehibile astrum vel orbis sit causa alterius circumvehibilis, ita quod unum corpus moveat aliud, et corpus movens iterum egeat corpore gratia cujus ipsum moveatur : tunc oportet quod hoc in infinitum vadat i cum. omne corpus moveatur ab alio, sicut in Physicis probatum est. Cum autem non sit possibile abire in infinitum, oportet quod detur quod ad aliquem finem stet omnis circulatio eorum
quae circumvehuntur, et sunt divina corpora quae sunt in caelo, in quo major est ordo quam in aliis corporibus i stare autem non potest numerus iste si corpus moveat corpus, sicut dixerunt aliqui. Oportet igitur quod stet sic quod moveatur ab immobili principio separato : et sic iterum redibit quod numerus substantiarum separatarum moventium est se-
cundum numerum eorum quae moventur accipiendus. Et si aliquae essent substantiae separatae non moventes, sicut dixit Plato, essent otiosae : quia substantiae tales non ponuntur in numero et ordine causatorum, sed potius in numero et ordine causarum : et causae non possunt causare esse in inferioribus, nisi per motum superiorum. Unde quidquid dicitur de causis vel diis non moventibus qui dicuntur esse ante primum motorem, est error secundum philosophiam. Dicebant enim quidam sequentes Socratem, unum esse Deum sublimem, qui est omnium deorum pater, et est immobilis, non movens, sed causans omnia : et quae primo causantur ab ipso, sunt duodecim dii incorporales et immobiles et non moventes: et illi quasi senatum caeli obtinent, et sub istis sunt dii corporales, qui moventur, qui sunt planetae et stellae aliae : et sub istis iterum sunt dii terreni, qui habent numina super ea quae procedunt ex terra : et haec est Antiquorum opinio, et dicitur quod tradita est a Socrate. Cum autem nihil, horum probari possit per rationem, non est illud dicendum in philosophia, neque Philosophus potest disputare cum istis : quia non communicat cum eis in principiis. Sed hoc quod scitur per philosophiam, est quod omne quod movetur, movetur ab alio, et quod motus perpetuus est a perpetuo motore, qui nec est corpus, nec virtus in corpore, et ideo separatus et immobilis et indivisibilis, nullam habens magnitudinem per se vel per accidens, et nec finitus nec infinitus. Et ideo scitur, quod secundum numerum talium motuum est numerus taliter moventium, et quod omnes hujusmodi motores sunt separatae substantiae per se existentes, et sunt principia aliorum quae fiunt in natura.