CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter caelum sit unum et multa, et qualis sit multitudo substantiarum separatarum.
Quia vero unum caelum totum sit, manifestum est ex his quae dicentur nunc. Nam si daretur quod plures essent caeli, sicut homo est natura quae multiplicatur in plura numero convenientia in una natura speciei, tunc oporteret quod circa quodlibet caelum esset tale principium essentiae, quod esset specie unum et numero multa potentia vel actu : et ex hoc sequeretur quod cum principium sit forma caeli quae est substantia separata, quod motores etiam unius caeli possent esse et numero multa et specie unum : sed quaecumque sunt numero multa, materiam hauent per quam dividuntur : quia mitia numero non differunt per formam, sed per materiam solam : multorum enim numero differentium est una et eadem ratio speciei, sicut una est ratio hominis, quamvis habeat multa individua, et quorum quodlibet unum numero, sicut Socrates est unus : illud enim quod est quid erat esse tantum et separatum et primum, non habet materiam aliquam : eo quod ipsum est endelechia sive actus purus et simplex, sicut jam in ante habitis probatum est. Oportet igitur quod primum movens quodlibet caelum sit unum tantum et ratione et numero, secundum quod idem numero est, in quo nulla invenitur diversitas in numerando : et illud movens est ens immobile : et quia sic motor est unum numero et specie sive ratione, et motor est forma et actus ejus quod movetur, oportet etiam quod id quod movetur motu continuo et uno, in quo reiteratur secundum unam et eamdem substantiam incorruptibilem motum, sit unum solum specie et numero et ratione. Ergo quodlibet caelum quod movetur, est unum solum secundum suam speciem et rationem : et ex ista probatione habetur quod omnes substantiae separatae differunt ab invicem specie : et sicut specie differunt substantiae separatae, ita differunt etiam caeli et stellae motae ad invicem specie: et nulla cum alia est una specie et eadem. Hic etiam probatur aliter : quia quaecumque habent unam naturam communem quae multiplicatur per naturam, habent actum unum quo ipsam naturam accipiunt: et hic actus est generatio : et hoc constat per hoc quod non est multiplicatio unius naturae in multas materias, nisi propter esse divinum quod non permanet in uno solo, sicut probatum est in fine secundi Peri geneseos. Quae igitur non habent actum generationis, ipsa sunt unum non multiplicabile per numerum : caeli igitur et stellae et substantiae separatae sunt non. multiplicabiles per numerum. Ex hoc accipitur quod sicut loco sphaerarum una est superior altera, ita etiam dignitate una substantia differt ab altera. Quamvis igitur omnes sint intellectuales, tamen intellectus differunt per hoc quod superiores sunt magis simplices quam inferiores, et sicut diximus, formas entium habent magis universales et magis ambientes quam, inferiores : et secundum hunc ordinem omnes referuntur ad unum primum sicut membra in homine referuntur ad cor : et sic omnes operantur ad idem et movent idem : et ab hac unitate ordinis aliquando totum caelum dicitur unum, in qua unitate primus motor est sicut cor et sicut dux, a quo omnes accipiunt motum et formas quas per motus suos deducunt in materiam. Et sic sphaerae et stellae inferiores sunt sicut membra in corpore quae accipiunt et largiuntur i et motor primus est sicut membra in corpore quae accipiunt et largiuntur : et motor primus est sicut cor quod a nullo accipit, sed largitur omnibus et omnia: quia nihil est corporalium virtutum, quod, cor non largia.
tur, sicut In libro de Animalibus ostensum est. Et secundum hunc modum superiores planetae, Saturnus et Jupiter, quando conjunguntur de circulo in circulum, vel de tripllcitate in tripiicitatem, accipiunt a sphaeris superioribus formas universales quae signant res majores quae accidunt in mundo, sicut dicunt sapientes astrorum. Istis igitur modis caelum est unum et multa : et procul dubio scias, quod si caelum est unum specie et multa numero, tunc omnia quae in caelo sunt, haberent materiam unam, et formas diversas numero. Dico autem materiam unam quae potentiae est unius : et quaecumque sic materiam habent unam, transmutantur ad invicem : corpora igitur caelestia transmutabilia essent ad invicem, quod nos videmus esse falsum.
Si autem quis quaerat qualis sit multitudo sphaerarum et stellarum ? Respondendum, quod est multitudo eorum sicut eorum qui descendunt ab uno principio ad hoc quod sint principia determinantia esse, sicut dictum est: et non possunt esse determinantia unum esse et idem, nisi sint diversa convenientia in una communi natura Intellectuali secundum prius et posterius : et haec communitas non est eorum quae sunt unum specie vel genere, sed eorum quae proportiones et analogiam habent ad unum. Et Ideo quidam dixerunt, quod sicut ratio est In umbra intelligentiae, et sensus in umbra rationis, et vegetabile principium in umbra sensus : ita una intelligentiarum est in umbra alterius, et prima intelligentia In umbra
causae primae. Et dixerunt etiam, quod
quaedam intelligentia est quae Infusa est activis et passivis in sphaera elementorum, quae operatur in seminibus, et cujus est opus naturae : et hanc dixerunt esse In umbra Intelligentiae quae est in sphaera lunae : et propter illam dixit Orpheus, quod omnia, sunt plena diis, et quod anima trahitur a. respirantibus per auras : sed de ista disputatione disputatum est alibi a nobis.