CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans quis sit modus intelligendi substantiarum divinarum.
Ex dictis autem jam fere intelligitur quis sit motus intelligendi istarum substantiarum, non autem intelligunt ens causatum nisi per modum illum quo sunt causam ipsius. Et hoc est sicut si ponamus quod ipsa substantia intellectus practici sit ars, et nihil additur ei penitus, iste intellectus in se quidem indivisibilis est, sed extensus in manus et instrumenta divisibilis est, et formam artificiati
quae ipse est, per partes exsequitur : et instrumenta quae accipiunt formam parietis,non accipiunt formam fundamenti : sed ponamus quod aliis instrumentis facit unum quam alterum : et si demus etiam quod eisdem instrumentis facit utrumque, adhuc verum est quod illa forma quae fit per ea in faciendo parietem, non est illa quae fit in faciendo fundamentum : et tamen non possumus dicere, quod ipse intellectus talis qui intelligendo seipsum intelligit se in se indivisibiliter, non intelligat formam artis procedentem a se in manum et instrumenta, et non intelligat eam quando est in materia artificiati. Et si quaeramus per quid intelligat? Dicemus quod per nihil nisi per seipsum. Et si quaeramus, utrum aliquid diversum a se intelligat ? Dicemus quod sic, quoniam forma in manibus et instrumentis est diversa a seipso, et forma in materia extra magis est diversa. Et si quaeramus, utrum aliquid intelligendo sic recipiat ? Dicemus quod nihil penitus recipit, sed omnia facit, nec per intellectum possibilem, vel contemplati '' vum, vel adeptum intelligit, sed omnia intelligit per intellectum agentem et operantem : et ideo scientia illa nec est scientia in universali, neque in particulari : quia scientia rei in universali est scientia rei in hoc quod ipsa res non est nisi in potentia, sicut homo in animali : et hoc modo non est hic : quia tota et expressa forma artificiati est ars, sive accipiatur in intellectu, sive accipiatur in manu et instrumentis, sive accipiatur prout est materia. haec etiam scientia non est scientia in particulari : quia scire rem in particulari, est scire in hoc quod est natura sua : et hoc modo per hoc quod est natura rei, non intelligunt substantiae separatae. Et ideo harum sub-
stantiarum est aequivoce dicta scientia ad scientiam nostram : quia scientia nostra causatur ab ente quod scimus : scientia autem illarum substantiarum est causa entis. Hujus autem exemplum pulchrum satis duplex invenitur in natura. Quorum unum est in virtute spiritus qui est in semino : hoc enim ideo quia discrete et diversa in forma operatur, aliquando a philosophis vocatur intellectus, et aliquando vocatur anima. Et si ponamus quod sit anima et intellectus per substantiam, constat quod illa substantia non per formam aliquam additam sibi, sed per suam substantiam operatur omnes formas menbrorum, quae secundum quod sunt in ipsa, idem sunt ipsi substantiae : et secundum quod procedunt ab ipsa in humorem et membra, diversificantur ab ipsa : et quanto plus recedunt ab ipsa, tanto plus diversificantur ab ipsa et ab invicem. Et tamen si quaeramus, utrum ille intellectus cognoscat formas membrorum quantumcumque recedant ab ipso ? Dicemus quod sic : quia si non cognosceret, non operaretur eas per suam scientiam. Et si quaeramus, per quid cognoscit easdem ? Dicemus quod per seipsum : quia ipse est per essentiam causa ipsarum. Et si
quaeramus quomodo sunt in ipso ? Dicemus quod sunt ipsum lumen ejus, et secundum quod sunt in ipso, sunt id quod ipse est : et tamen secundum quod distant ab ipso, multa accidunt eis quae non accidunt intellectui illi : quia secundum, quod distant ab ipso, non sunt idem ipsi : et id quod de lumine ejus habet una, non est illud quod de lumine ejus habet alia. Aliud autem exemplum est de sole et luce solis. Ponamus enim quod substantia solis sit ipsa lux ejus, nec habeat aliam substantiam, adhuc lux solis indivisibilis quidem erit in sole, et erit divisibilis expansa per omne perspicuum., et erit causa colorum secundum se lux expansa immissa per- spicuo superficiei terminati corporis : et lux sua erit ipsa colorum substantia. Et si quaeramus, utrum sol habeat colores? Dicemus quod habet eos sicut causa praehabens, et secundum hoc sunt id quod est substantia ejus. Et si quaeramus, utrum colores recipiantur a luce solis? Dicemus quod non, sed potius causantur ab ipsa : et modus quo sunt in ipsa, est modus loci speciei, non modus receptionis materiae, sicut alibi dictum est. Et si ponamus quod sol sit intellectualis substantia,cognoscit omnes colores per per modum qui jam dictus est saepius. Quod igitur dixit Themistius de substantiis divinis, quod cognoscunt res per hoc quod cognoscunt se esse causas rerum, insufficienter dictum est, nisi determinetur modus causalitatis isto modo quo diximus :.quia ex hoc quod aliquid se cognoscit ut causam, non cognoscit causatum nisi in potentia .