CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans modum cognitionis divinarum substantiarum ex parte cogniti.
Jam autem clarum est id quod tertio
quaerebatur de cognito a substantiis divinis. Jam enim scitur quod, substantiarum divinarum scientia, nec est universalis, nec particularis, nec univoca nostrae scientiae : et quia non cognoscunt aliud non cognoscendo seipsas, ideo materialia quidem cognoscunt immaterialiter, et composita simpliciter, et temporalia intemporaliter, et multa unite, et divisa indivisibiliter : sicut enim se habent omnia ad lucem sui intellectus qui est
causa Ipsorum, sic enim formae sunt in virtute formativa, et sic sunt colores in lumine solis, et sic sunt artificiata in arte. Et hoc non est difficile videre per ante dicta : quia recessio earum a causa divina, est extensio earum in motum et quantitatem et in materiam : et ex hoc accipiunt et multitudinem et temporalitatem et motum et compositionem et divisionem, et nihil horum habent a substantia divina quae est causa earum per intellectum : et ex hoc etiam solvitur qualiter sciunt privationes ipsae divinae intelligentiae : has enim sciunt sicut ars scit peccata artis, quia per hoc non habent artis formam perfectam. Sunt autem qui ex hoc objiciunt, quod substantiae divinae non sciunt res prout sunt : quia multae sunt et divisae et compositae et materiales et hujus : et haec objectio ex ignorantia provenit: quia licet ista non accipiant causata a causa, sed a materia, tamen causa cognoscens causatum per seipsam cognoscit distantiam et dissimilitudinem sui a causato quolibet : et si cognoscit istam dissimilitudinem, cognoscit et causam dissimilitudinis et modum : et sic cognoscunt omnia suo modo substantiae divinae. Nec fuit aliquid dicere, quod quidam ignari philosophiae tradiderunt, dicentes quod cognoscunt res in universali et in particulari : et videntur esse de hac opinione Avicenna et Isaac et Algazel : quia cognoscere in universali et in particulari non accidit nisi intellectui contemplativo : et si nos physice loquamur, sicut debemus, in hac materia substantiae divinae contemplativo intellectu nihil cognoscunt: nec habent talem intellectum, sed habent intellectum, et sunt intellectus universaliter agens, sicut dictum est, et illi non convenit cognoscere universale et particulare, sed potius cognoscere se et modos suos quibus explicat seipsum in instrumenta quibus operatur in materiam. Sed in haec scientia divina omnes fere errant : quia errorem. Avicennae sunt secuti : et quidam nostrorum sequuntur eum etiam in ipsis quae ipsimet non intelligunt.