CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans utrum intellectus substantiarum divinarum dependet ad id quod intelligit, vel e converso, et quid sit illud quod omnes homines scire desiderant.
Utrum autem iste talis intellectus ad intelligibile dependeat, vel non, sed e converso intelligibile ad intellectum, oportet nunc inquirere. Dictum enim est in praecedentibus, quod scientia relative dicitur ad scitum, et scitum non relative dicitur ad scientiam. In scientia autem divinarum substantiarum ideo quod scientia est causa entis, e converso est, sicut et in forma artis : artificium enim refertur ad artem : sed ars non necessario hoc ipsum quod est, refertur ad artificiatum: et sic est in omnibus quae se ad invicem habent ut causa ad causatum : causatum enim dependet ad causam,et est causatum, ad alterum : sed causa secundum hoc ipsum quod est,non dependet ad causatum, sed est ipsa ad seipsam et non ad alterum, causatum autem ad alterum tantum: sive enim sit causatum,sive non sit causa, salvatur hoc ipsum quod est : sed causatum non salvatur in esse, nisi causa esse habuit. Et propter hoc quidam dixerunt quod causa prima non potest deesse alicui causato, quia si in causato causa non sit, causatum peribit. Et hujus assignant rationem dicentes, quod substantiae separatae non per formam aliquam additam sibi, sed per essentiam sunt cau sae eorum quae sunt et fiunt : causa autem per essentiam semper agit secundum actum, et sicut vita est existentibus, ita quod esse rerum videtur esse continuus quidam fluxus ab eo quod essentialiter est causa esse, sicut diesest quidem con-
tinuus fluxus luminis solis in hemisphaerium, et sicut vita continuus est animae fluxus in corpus. Si autem sit sic, tunc videtur quod esse omnium eorum quae sunt fieri quoddam, et quod nihil habet idem esse permanens : et secundum hoc, sicut motus est forma post formam, ita esse omnium eorum quae sunt, est motus quidam, et forma est una post aliam : et secundum hoc nihil omnium corum quae sunt, in eodem statu permanet. Hujus autem adhuc aliam assignant rationem : dicunt enim omnia quae fluunt ab intelligentia, per motum continuum explicari: et quae per motum continuum explicantur, videntur in motu et in fluxu esse : et hac de causa dicunt etiam omne esse mensurari tempore, et tempus esse quantitatem eorum quae sic in motu et in fluxu sunt. Si autem esse staret et non moveret se,tunc non haberet praeteritum et futurum : hoc autem falsum est: habet enim omne esse quod sub motu caeli est, praeteritum et futurum : igitur est in fieri,et non stat ut dicunt. Si autem hoc verum, est, sequitur quod nihil sit in actu perfecto : motus enim est actus imperfectus, et actus imperfectus est propter actum perfectum. Et si actus perfectus non sit, nec actus imperfectus erit. Omnia igitur erunt in potentia, et nihil in actu : et ideo procul dubio tenendum est, quod esse rerum est esse essentiae stantis secundum se : et hoc necessario probat inducta objectio : etsi physice loquamur, tunc causa non adest semper causato, quia lumen substantiarum divinarum quando procedit ad materiam per motum, non est nisi movens, et forma quae est actus materiae, educitur de materia per movens illud : et ratio est actus stans et permanens. Nec est simile de vita et lumine diei : quia illa fluunt ab uno movente continuo : et hoc non facit actus qui est perfectio potentiae, sed educitur de materia ipsa, sicut dictum est : tamen Platonis ratio fuit actum praedicto modo induci in materiam. Et si hoc concederetur,non. sequeretur propter hoc quod es-
set fluxus continuus : quia receptum est in recipiente per potentiam recipientis : et quia materia fundat formam, stabit forma in quantum stat materia, quamvis materia aliquando contrarietate determinetur, et contraria continue agant in invicem, et patiantur ab invicem, et in continua actione et passione sit mutatio : non tamen osse propter hoc fluit si est esse substantiae : quia motus ille non est in ipso nisi per accidens : tamen quantum ad talem mutationem habet praeteritum,praesens, et futurum. Sic ergo patet id quod quaerebatur de intellectu divinarum substantiarum.
Est autem attendendum, quod ordo istarum substantiarum talis est, quod semper superior est lux et forma inferioris usque ad motorem primum, qui est lux et forma omnium : et si quaelibet intelligentia resolvat lumen suum in id quod est sibi causa intelligendi, et lux, sic adipiscitur superiorem et lumen suum,et illam resolvendo venit in eam quae est ante eam, et sic recurrit usque ad primam substantiam : et inferior omnibus est illa quae est lux et forma intellectus nostri. Et quia nos alibi jam docuimus qualiter homo adipiscitur intellectum suum, tunc jam ex isto potest sciri qualiter adepto intellectu proprio adipisci potest intellectum substantiarum divinarum, et qualiter ista adeptio stat in intellectu substantiae primae, quae est lux omnium intellectuum et intelligibilium per seipsam. Et cum omnes homines natura scire desiderent, et illud desiderium naturale stet in fine et ratione et causa omnium intellectuum et intelligibilium, pro certo stabit desiderium in scientia intellectus primae substantiae, et propter hoc adipiscendum desiderat scire alia omnia : et quando pervenitur ad ipsum, stat et habet finem felicitatis contemplativae.