CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De opinionibus et erroribus Antiquorum, qui aliter dicunt quam praedictum est.
Non autem oportet oblivisci eorum impossibilium, et quam absurda et impossibilia sunt quae contingunt aliter dicentibus quam nos hic diximus de primo bono et ultimo et ordine bonorum ad ipsum. Nec oportet oblivisci eorum quae dicunt illi qui grossius circa hanc materiam loquuntur. Axlhuc autem non oportet oblivisci eorum circa quae sunt minimae dubitationes, sicut sunt nostra dicta: non enim sufficit dicere ea quae vera sunt In tam alta materia, nisi etiam ostendantur errores eorum qui aliter senserunt circa illam. Conveniunt autem omnes antiquiores In hoc, quod omnia quaecumque nos dicimus participare bonum divinum, et differenter esse illud bonum in esse his quae semper, et his quae frequenter, et his quae raro fiunt ex contrariis. Sed tamen hoc non recte dicitur : quia non omnia fiunt ex contrariis (caelum enim non fit ex contrariis), nec etiam ea in quibus sunt contraria, fiunt ex contrariis : tamen materiam oportet subjicere contrariis, quia contrariis existentibus
sine subjecto quod est materia, contraria sunt impossibilia ad invicem. Hoc autem inconveniens a nobis solvitur rationabiliter ponentibus tertium quid esse quod est subjectum utriusque contrariorum, isti autem tales qui sic ex contrariis omnia faciunt, ordinem destruunt bonorum : quia secundum eos nihil est bonum et optimum distinctum ab entibus, nec aliquid est quod proximum sit illi bono per esse semper in una substantia salvatum. Unde illi dicunt, ac si bonum, domus totum sit in servis et bestiis, et nihil sit quod ad unum et ad ordinem redigat dissonas actiones ipsorum. Alii corrigentes errores istorum, faciunt materiam elementum illud quod diversum est a contrariis : sed quid sit illud materiale, non recte dicunt, sed dicunt unum contrariorum materiale esse ad alterum : dicunt enim parvum et magnum esse contraria, et parvum esse materiam magni: et quia inaequale et aequale ab his quae ab his causantur, etiam sic dicunt quod inaequale materiale est ad aequale. Et similiter dicunt de uno et multo : dicunt enim, multa componi ex unis multis, et aequale ex inaequalibus, et magnum ex parvis : et in hac sententia fuit Plato, qui magnum et parvum materialia contraria esse dixit : formale autem principium dixit esse ideam : et ideo etiam destruxit ordinem bonorum. Error autem ille solvitur eodem modo : illa enim, quae vere est materia est una et substantia utrique contrariorum, et ideo nulli contrariorum, potest esse contraria. Amplius secundum istos omnia sunt malitiae participatione praeter unum quod secundum eos est materia : et hanc tamen ponunt esse elementum ad alterum contrariorum, ut diximus : et ponunt esse alterum contrariorum materiale elementum ad alterum: et ideo isti ponunt malitiae participationem, et non ponunt aliquid per quod malitia participata redigatur ad bonum ordinem.
Sed alii sunt Philosophi, qui ut principia omnium ponunt bonum et malum, quamvis cum hoc dicant quod in omnibus bonum est maxime principium : vident enim isti quod bonum et malum sunt in istis quae sunt ex contrariis, et dicunt quod nihil est in. causatis quod non sit ex causa : et ideo dicunt bonum et malum etiam esse in caeli partibus et in motoribus caelorum : et ideo calodaemones et cacodaemones esse dixerunt: dicunt tamen in quibusdam maxime bonum esse principium, et ab his derivata est secta haereticorum qui. ponunt duo principia .
Alii vero videntes, quod nunquam redigitur ad ordinem boni universum, nisi, sit unum bonum et optimum distinctum, nihil habens de malitia, dicunt et recte dicunt in hoc, quod essentialiter bonum est principium : sed tamen dicunt insufficienter : non enim, dicunt quomodo bonum est principium, utrum videlicet sit principium quasi finis, aut sit principium quasi movens, aut sit principium quasi species et forma. Est autem bonum principium in ratione harum trium causarum : quia ut desideratum, est finis : et ut largiens, est movens : et ut univocum, est"species et forma : et haec omnia jam in praehabitis satis probata sunt. Verum de ordine bonorum etiam Empedocles tradit inconvenienter : dicit enim quod bonum quod est omnis boni bonum et causa, est amor. Hunc enim dicit esse principium sicut finis est principium : quia est id cujus causa fit. Et dicit etiam quod est ut movens, quia dicit quod amor colligit : colligere autem movere est, quia dixit quod generatio est congregatio. Dicit etiam quod, amor est ut materia : dicit enim quod est pars mixti in generato, quia amica sibi facilius conveniunt in mixtura. Sed secundum Empedoclem sequitur quod idem sit princip
pium ut materia et ut movens, cum tamen ista non contineat idem esse secundum rem, sicut ostensum est in secundo Physicorum. quae ramus igitur ab Empedocle, secundum quid amor est bonum illud quod est omnis boni bonum ? Si enim non est movens efficientem, tunc scimus quod non est principium ut finis : nec sine intentione finis movet id quod est omnis boni bonum : patet igitur quod, amor nullo modo est principium. Est autem adhuc inconveniens secundum Empedoclem qui ponit odium quod est contrarium amori, esse incorruptibile, et hoc dicit esse causam mali et separationis. Hanc enim dicit esse naturam mali quod separat. SI enim sic est, ut dicit, quod bonum et malum in omnibus, pugnant, et non est reducibile universum In ordinem boni, sicut diximus : quia non vincitur malum nisi per id quod est bonum purum et optimum : et per id quod necessario est bonum semper, nihil participans de malitia : propter quod antiqui Theologi posuerunt in caelo non esse locum malitiae, et in inferno non esse locum alicujus boni.
Anaxagoras autem dixit quod principium universi esse est bonum, et est principium ut bonum : dixit enim quod movens ad esse est intellectus. Cum autem intellectus non moveat nisi per intentionem, oportet quod moveat alicujus boni causa : et ponebat quod hoc bonum est diversum ab ipso intellectu : et ideo aliter dixit quam nos de bono movente : quia nos diximus quod bonum movens est ipse primus motor, prout ipse est omnis boni bonum. Quod autem movens moveat intentione alicujus boni quando movens est intellectus, patet in artibus moventibus per intellectum : medicina enim quae est forma artis in intellectu movet : et hoc est sanitas quaedam, quia est forma et ratio sanitatis : et hoc movet intentione sanitatis quae inducitur in animalis complexione, quae non est idem illi quae est in intellectu moventis. Adhuc autem diminute dixit Anaxagoras : quia cum omne movens moveat ex aliquo in aliquid, et ex contrario in. contrarium, ideo inconveniens fuit non ponere contrarium intellectus et boni propter quod movet intellectus : unum enim contrariorum est privatio quae contrariatur formae quam intellectus movens inducit in materiam et bonum propter quod movet. Sic ergo dicens Anaxagoras etiam non complevit ordinem boni : quia non posuit quod aliquid participet malitiam quae indigeret ordine, sed omnia posuit esse pura bona.