CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est de inconvenientibus quae sequuntur ad praeinductos errores.
IIIi autem qui dicunt omnia esse contraria ad invicem, non utuntur contrariis secundum rectam rationem contrariorum, nisi aliquis secundum quamdam figuram et similitudinem dicat contraria esse corruptibilia, et quaerat causam quare quaedam sunt corruptibilia et alia incorruptibilia : causam enim veram hujus nullus dicit. Dicunt enim isti quod omnia entia sunt ex eisdem principiis primis : et ideo aut omnia debent esse corruptibilia, aut omnia incorruptibilia. Quicumque ergo sic dicunt, palam est quod non perficiunt debitum ordinem boni quem diximus. Illa enim incorruptibilia sunt, quae motu secundum locum bonitatem primi boni participant, ut liberi : corruptibilia vero quae propter malitiae naturam, bonitatem illam sine mutatione substantiae participare non possunt, et sunt ut servi et bestiae in domo. Amplius alii sunt qui dicunt omnia fieri ex non ente : et constat quod illi
concedunt quod omnia participant malitiam. Alii vero volunt vi argumentationis cogere, quod hoc quod isti dicunt, non est verum, eo quod aliquid unum est principium ex quo fiunt omnia. Et cum non sit quod faciat diversitatem in uno, et unum non sit causa diversitatis alicujus, dicunt quod omnia sunt unum, sicut in primo hujus sapientiae libro satis est ostensum. Et nullus istorum dicit quare semper sit generatio, et quid sit generatio ipsa : et quia ordo participationis boni non determinatur nisi per hoc quod est causa, quod generatio est semper secundum successionem, et in hoc quod generatio ipsa est, ideo isti non dicunt causam boni quod est in ordine. Adhuc autem autem tria determinare oportet, quorum unum est bonum immobile movens, nihil habens de potentia et malitia secundum substantiam. Secundum est bonum motu movens, nihil habens de malitia et potentia secundum substantiam, sed habens potentiam ad ubi secundum motum tantum. Tertium autem est permixtum habens substantiam cum malitia, reducibile tamen ad bonum per generationem inquietam secundum successionem. Illis autem qui dicunt duo esse principia, necessario contingit tertium ponere principium quod est magis proprium, et illud est species. Hoc enim est quod participavit jam et participat ab inferioribus : ex contrariis enim agentibus et patientibus ad invicem, cum illa sint qualitates, nihil constituitur secundum substantiam : sed substantia est, quae jam participavit esse in seipsa, quia est per seipsam : et ideo cum participatur, facit esse per se id quod participat eam. Aliis autem qui dicunt bonum et malum esse contraria ex quibus fiunt omnia, et dicunt cuilibet bono esse contrarium malum, contingit quod, etiam isti scientiae quae per se est sapientia et honorabilissima, erit aliquid contrarium : et hoc dicunt esse ignorantiam, et sic divinae scientiae prout est in intellectu Dei et est divinus intellectus, quia sua scientia est causa omnium, est contraria ignorantia : quod est valde absurdum, cum scientia sua sit sibi essentialis, et sit per substantiam idem quod ipse. Haec autem inconvenientia non sequuntur ad dicta nostra. Nos enim, dicimus quod primo bono et optimo nihil penitus est contrarium : omnia enim contraria sunt circa ea secundum potentiam quae materiam habent : contrarietates enim in substantia et ignorantia intellectus sunt ordinata ad contrarium habens : primae autem substantiae nihil est contrarium, sicut diximus. Amplius contrarietas erit principium omnium, et omnia erunt ex contrariis sicut isti dicunt, si ponamus quod nulla sunt entia praeter sensibilia. Sed si hoc non sit verum,quinimo substantia est triplex, sicut a principio hujus libri undecimi divisimus : tunc sunt multa praeter sensibilia, et sunt praeter contrarietatem, et tunc vere erit aliquid bonum et optimum, quod est omnis boni principium, et erit in perpetuis substantiis intellectualibus ordo : et erit generatio in his
quae per successionem participant bonum divinum, et erunt caelestia corpora quae per motum circuli causa sunt perpetuitatis in participatione bonorum secundum analogiam congruam unicuique.
Si autem dicatur, sicut dixerunt antiqui Theologi et Philosophi omnes, quod principium est principii : principium enim Philosophi dicunt esse principium separatum divinum vel mathematicum : et si nos dicamus quod hoc principium principii est species idealis aut numeri, hoc principium non habet rationem principii, sed modum alicujus causae. Si enim haberet modum alicujus causae, illa esset causa formalis : illius autem modum non habet, quia est in materia : et ideae et numeri ponuntur esse extra materiam. Sin autem non sic dicamus, et concedamus numeros et species esse causas quasdam, quaeramus ab eis qui sic dicunt, dicentes : numquid motus potest provenire ex talibus causis quae se-
paratae sunt a materia ? hoc enim jam probatum saepius est, quod non movet materiam, nec dat esse materiae, quod habet esse separatum ab ipsa. Adhuc autem quaeramus ab istis, quare et quomodo mensura quae est principium et causa mensurae, erit intra mensuram istam sensibilem, et praecipue si numerus ponatur esse principium ?. hoc enim ponitur esse principium sicut elementum. Quaeramus igitur, qua de causa sit continuum, et mensura numeri intra mensuram continui, sicut principium principii est in principio principiato ? Numerus enim qui de genere discretorum est, non facit continuum, nec est principium ejus ut movens, nec ut species sive forma. Dicebant autem isti numerum esse principium continui, et continuum mathematicum esse principium continui sensibilis : et omnium horum rationem diximus in hujus sapientiae libro primo. Secundum istos autem nihil erit contrariorum, quod sit et practicum sive activum et motivum : quidquid enim est contrariorum, hoc per motum ad contrarium recipit non esse : isti autem dicunt haec principia esse aeterna et immobilia : contrariorum autem est facere entia posterius ex potentia, et post potentiam : et si sic fiunt entia ex principiis, tunc non sunt sempiterna principia sensibilium, sed sunt sempiterna principia insensibilium. Secundum istos igitur horum quae sunt contraria quae dicunt principia, est aliquid auferendum de numero principiorum : et hoc jam olim quasi dictum fuit et concessum a quibusdam istorum, et est contra sensum : quia videmus sensibilia ex contrariis et esse et generari. Amplius nullus istorum dicit, a quo sint isti numeri, et a quo sit illud sensibile unum, et a quo sit anima secundum quod anima, et a quo sit corpus secundum quod corpus, et universaliter a quo sint species rerum distinctarum in eo quod sunt distinctae. Sed non contingit eis hoc dicere per propriam uniuscujusque cau- sam alicui, si non dicit ut nos dicimus. Et si non facit principia communicare sensibilibus et materiae, sicut nos determinavimus, cum de principiis sensibilis substantiae loqueremur. Similiter autem et illi propria uniuscujusque principia non possunt dicere, qui dicunt quod numerus mathematicus est principium primum : et dicunt quod quaelibet res sic semper habet aliam substantiam quod est principium suum, et est separatus numerus ab ipsa. Adhuc qui sic dicunt, principia cujuslibet esse alia et separata, illi faciunt ac si id quod est substantia universi esse, sit accidentalis illi cujus est substantia : illa enim substantia quae sic est alia, quod est separata, nihil penitus confert ad esse, sive illa substantia separata sit, sive non sit : quia sicut in ante habitis multipliciter est probatum, id quod est extrinsecum et separatum, nihil est de esse substantiae sensibilis. Hoc igitur modo non fit participatio boni, universitatis. Et dicunt quidam, quod principia sint multa : hoc enim sequitur ex dictis eorum qui ponunt multa separata esse principia : et hoc est inconveniens, quia entia quae sunt in uno universo, nolunt, nec etiam possunt tractari bene vel male secundum ordinem ad plures principiorum dominatus, sicut hi qui ponunt plura esse principia : pluribus enim principiis non ad se invicem ordinatis suppositis, non salvatur ordo ad unum bonum et optimum, qui est causa ordinis in omnibus. Hoc autem oportet salvari : quia aliter entia ad invicem non haberent communionem boni. Oportet igitur quod dominatus primi et optimi sit unus solus, cujus participatione omnia sint vel fiant bona.