CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans qualiter est unus dominatus summi boni in omnibus bonis.
Secundum igitur ea quae dicta sunt, bonum quod est causa ordinis et boni in universo, non potest consistere in duobus principiis : quia duo principia non possunt esse univoca. Si enim essent univoca, tunc non differrent nisi per materiam, et oporteret quod ante se haberent aliud quod esset principium utriusque : et sic neutrum esset principium. Si autem non essent univoca, nec respectum haberent ad unum univocum utrique, tunc oporteret quod essent contraria : et quaecumque sunt contraria, habent respectum ad unum quod est genus utriusque : et sic iterum non possent esse principia. SI autem diceretur quod non sunt in genere duo principia, sed sint sicut genera aliorum : tunc sequitur quod haec duo principia duos habent dominatus in universo, si utrumque omnium est principium : cum autem principia non sint nisi sicut moventia, sequitur quod duo moventia sint in omnibus. Et cum omne movens moveat ad formam similem moventi, eo quod omne quod fit, fit ab univoco, sequitur ex hoc quod motus duorum moventium habent duos fines. Igitur et ipse motus erit duo motus : quia erit fluxus duarum formarum. quae omnia sunt absurdissima et philosophiae contraria : non ergo possunt esse duo dominatus In entibus, sed unus tantum. Cum autem omne imperfectum in natura reducatur ad aliquod perfectum quod est causa prima, et nos Inveniamus bonum uniuscujusque Imperfectum, quod malitiae et privationi permixtum est, oportet quod
in natura sit bonum et optimum, quod privationi et malitiae penitus est impermixtum : et hoc non potest esse, nisi per essentiam suam sit ipsa pura bonitas. Omne enim cujus esse non est bonitas, habet bonitatem additam sibi. Et omne quod habet aliquid additum sibi, habet illud sicut osse suum consequens. Igitur in Ipso aliud est quo est, et aliud quo bonum est : igitur essentialis actus illius non est facere bonum : primi autem, principii semper est facere bonum. Igitur bonitas sua est essentia sua, quia jam ante probavimus quod actio sua est essentia sua : et Ideo quidquid ab eo est, bonum est, secundum quod ab ipso est : et si per intellectum poneretur ipsum quidem osse et non bonum esse, procul dubio non sequeretur quod id esset bonum quod esset ab ipso : bonum igitur est essentia ejus et natura.
Si dicet forte aliquis, quod eadem ratione Intelligentia sunt et sapientia
quaecumque sunt ab ipso : ad quod respondemus quod non. sequitur, quia licet primum principium sit simplex, tamen multis modis significatur : propterea quod omne genus perfectionis quae vere est perfectio, est in Ipso : et cum significatur ut essentia. haec significatio est significatio naturae Ipsius : et similiter quando significatur ut bonum, quia bonum est unicuique ultima assimilatio ad ipsum,
quae assimilatio non est nisi ad naturam secundum quod unicuique est possibile : et cum similitudo sit in bono perfectivo, non est assimilatio nisi finis qui est ultimus, sicut movens primum quod est essentia et esse : et sic patet quod bonum et ens primum sive substantiam unam naturam dicunt modo diverso. Principium ergo et bonum sunt unam naturam et eamdem dicentia. Sicut igitur propter esse principii sunt quaecumque sunt ab Ipso, ita propter bonum bona sunt quaecumque sunt ab ipso bono : intelligentia autem et sapientia quamvis significent id quod, est natura, tamen secundum modum rationis qui importatur per nomen,
non pertinet ad naturam, sed ad actum potentiae naturalis. Non autem est necessarium quod causatum semper accipiat potentiam naturalem suae causae, praecipue quando in multis defecit ab ipso, licet nunquam ita deficiat quin esse et aliquam similitudidem causae accipiat. Cum autem, haec necessario sint vera, et similitudo semper sit causa appetitus naturalis : eo quod esse quod est simile appetit, et refugit contrarium, oportet quod omne quod est a primo bono et optimo, appetat ipsum primum bonum et optimum : cum vero jam sciamus ex in Physicis determinatis, quod appetitus est causa motus et actionis et operis, sequitur necessario quod omnia appetunt bonum sub ratione similitudinis ad primum bonum, et propter illud moventur omnibus motibus suis, et agunt omnes actiones suas, et operantur omnia sua opera. Amplius autem jam in praecedentibus habitum est, quod una simplex bonitas non participatur a multis et diversis, quorum unum percipit diversum ab eo quod percipit alterum, nisi illa simplex, bonitas extendatur in aliquid in quo divisionem accipit. Adhuc autem scitum est in Naturalibus, quod omne quod privatum est, non accipit bonum suum nisi per motum, et quod hoc sensibilium materia non movetur per idem eodem modo se habens : oportet igitur quod. prima simplex bonitas in caelum motum extendatur, et hoc motum motu suo materialibus et sensibilibus boni participatione largiatur. Iste igitur dominatus est boni primi et optimi, et sic in formam, boni redigit quidquid est ab ipso, sicut bonus paterfamilias in formam boni qua ipse regit domum, redigit omnia quae in domo sunt, liberos videlicet, et servos, et bestias : et quicumque aliter dicunt de dominatu boni, sequuntur eos inconvenientia quae dicta sunt,