CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De improbatione erroris eorum qui dicunt
caeli motorem proximum esse animam imaginativam, et motorem primum esse intelligentiam : et de improbatione erroris eorum qui dicunt, quod non movetur nisi a natura. Sunt autem quidam qui omnia negant
quae inducta sunt, dicentes caelos non posse esse corpora per intelligentias animata, accipientes hujus suae sententiae persuasionem ex eo quod anima est motor multorum : et in hoc differt a natura, quia potentia cum cognitione semper est ad multa. Cum igitur motori semper per contrarietatem respondeat mobile, oportet corpus animatum omne esse compositum ex organis disparibus in figura et compositione propter diversitatem potentiarum animae. Cum igitur caelum sit simplex corpus et uniforme, videtur caelum non esse corpus animatum. Et putant hanc suam objectionem, esse valde fortem. Adhuc autem addunt dicentes quod animata quae moventur a seipsis, standi etiam habent principium in seipsis : caeli autem nunquam stant secundum natu- ram : ergo non moventur a motore qui sit anima. Amplius omne quod movetur ab ipsa anima, habet instrumenta per
quae explet et perficit motum animalem : caelum autem non hujusmodi habet instrumenta.
Sed omnia haec facile determinantur, si advertantur ea quae ponunt Peripatetici, quorum opinionem hic explanamus : quando enim anima intellectualis separata ab aliis accipitur, hoc est aequivoce dicta anima ad alias animas, et est paucae diversitatis secundum potentias, et est movens corpus, in quo propter ipsius corporis perfectionem, non indiget Imaginatione et sensu : et quando sic accipitur, tunc etiam non indiget corpus organorum diversitate, sed indiget tantum quantitate et figura motui suo congruentibus : et hoc jam in ante habitis ostensum est. Si enim securis per seipsam moveretur forma intellectus artificis, non indigeret architectus manu, qua moveret securim : et ita est in intelligentia et caelo : et ideo membris talibus non Indigent, quibus indigent inferiora corpora animata : desiderium autem quo movetur caelum, fluit ab intelligentia In ipsum : et illud est quo corpus considerat esse per Intelligentiam : et Ideo movetur per totum accipiendo Ipsius Intelligentiae actum quo sit, sicut diximus in ante habitis : et Ideo probatum est quod movetur ab eo quod est impartibile et Immobile, non habens aliquam partem penitus. Si autem moveretur ab anima imaginativa, pro certo moveretur a virtute partibili, et non posset movere tempore infinito.
Ad hoc tamen dicit Avicenna, quod licet anima sit virtus partibilis movens caelum, tamen motus fluit in Ipsam ex intelligentia quae est substantia separata et impartibilis : fluere autem in animam. dicit motum per hoc quod dicit in Ipsam fluere virtutem motivam : et quia intelligentia separata est et impartibilis, et non infinita, nec finita, ideo dicit quod, omnia potest movere per tempus infinitum. Sed. haec solutio non est conve-
niens : quia etiam in alia fluit ab intelligentia virtus motiva, et tamen non movent tempore infinito : et ideo non sic dicendum est, sed potius hoc modo quo nos hanc quaestionem determinavimus supra, ubi solvimus objecta Joannis Grammatici. De principiis igitur incorruptibilis corporis et sensibilis haec dicta sunt.