CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter Mathematicae scientiae considerant bonum ei AdminBookmark quod est species et ordo ei commensuratio ei determinatum esse.
Hoc etiam modo non est Inconveniens dicere, quod mathematicus considerat id quod est bonum. Quod enim Graeci vocant AdminBookmark et Latine sonat bonum, valde diversum est in diversis, et non unius generis et rationis. Bonum enim secundum sui aliquam rationem semper est in actu, sive in opere, sicut bonum virtutis et artis. Aliud autem secundum aliam rationem, bonum est in his etiam quae sunt immobilia. Dicentes ergo quod mathematica scientia non dicit aliquo modo de bono, aut AdminBookmark mentiuntur : maxime enim dicunt et ostendunt bonum mathematicae scientiae : non enim sequitur quod non ostendant bonum si non nominant ipsum in propositionibus et rationibus. Opera enim mathematicorum et rationes eorum ostendunt id quod est bonum, quamvis non ipso nomine boni : ea enim quae maxime sunt boni differentiae, sunt
species, et ordo, et commensuratio, et determinatum esse, sive determinatio : et hoc maxime ostendunt mathematicae scientiae. Quia igitur haec quae dicta sunt, videntur esse causae finales multorum, palam est quia scientiae mathematicae talem causam dicunt quae est finalis : et dicunt eam quae est causa ut bonum per aliquem modum, quamvis non dicant ut finem et in rationem boni : et ideo hae magis notae et certae dicuntur, quando aliter dicimus de ipsis ostendentes physice vel metaphysico, quod hae sunt finis ultimus quem intendit efficiens, et ad quem pervenit motus ejus : species enim uniuscujusque est dupliciter, in esse videlicet et in hoc quod est esse consequens ex parte materiae. Secundum esse autem species accepta forma est, quae dat esse, et hanc scientiae mathematicae non considerant. Proprium autem et proximum consequens ex parte materiae quod sequitur esse formae substantialis, est propria forma sive circa aliquid constans figura : et haec quidem aut est regularis, aut irregularis : et regulares quidem considerat mathematicus, quamvis non considerat eas prout sunt termini physicorum corporum et bonum ipsorum. Eodem autem modo ordo dupliciter consideratur : est enim ordo principiorum ad perfectionem principiati convenientium, et haec est dars boni et AdminBookmark : et est ordo men-
surarum et figurarum partium in toto et in comparatione ad formam, sicut dicimus quod tibiae dantur tibicinis, et dolabrum hujus figurae datur architecto, et similiter rotunda figura visui, et obionga triangularis odoratui sicut nos in libris Animalium determinavimus. Et hoc est bonum quod secundum id quod est considerat mathematicus : non tamen in ratione illa in qua est bonum : necesse enim, quod ordo sit in figuris partium mundi majoris et minoris. Similiter autem dicendum est de commensuratione : oportet enim principia non tantum secundum virtutes, sed etiam secundum dimensiones in quadam commensuratione constituere id quod constituunt : et istam commensurationem secundum id quod est, considerant scientiae mathematicae : sed tamen non considerant eam secundum quod est hujus vel illius : et ideo
non considerant eam in boni ratione. Idem autem est de eo quod dicitur determinatum. Sunt enim termini esse et termini quanti et perfecti : et terminos quidem, esse colligit diffinitio : terminos autem quanti ad. perfectam quantitatem deducti secundum quod quantitates sunt, considerat mathematicus : secundum autem quod sunt termini hujus vel illius secundum augmentum naturale sibi debiti, considerat physicus : et sic mathematicus considerat id quod est bonum et cTjaGov. non autem in ratione a^aGov.
Est autem hoc non praetereundum, quod tria de supra nominatis sunt unum, bonum, et quartum dicit illius boni perfecti statum et complementum : nihil enim est vere ens nisi substantia : nec substantia esse potest nisi sit simplex vel composita : et si quidem est composita, tunc bonum ejus consistit in specie formae et commensuratione quae refertur ad potentias propriae materiae, ut non solum potentia materiae sit commensurata formae, sed etiam partiales potentiae partium materiae commensurantur viribus et actibus formae. Ordo autem consistit in ordine productionis unius de alio tam in toto quam in partibus. Si autem est substantia simplex, tunc adhuc ipsa est principium substantiae : et sic speciem habet secundum respectum formae, et commensurationem secundum respectum potentiae qua potest in hoc cujus ipsa est principium, ut nec excellat nec excellatur : et ordinem habet in agendo id cujus est principium, et ipsum et paries ejus. Si autem est accidens, tunc quidem potius est esse quam ens : et secundum hoc habet haec tria, ita quod species est in natura sua : et commensuratio attenditur in comparatione ad potentias subjecti, ex quibus causatur et ordo et esse : quia est de consequentibus, sicut patet cuilibet qui bene considerat naturam accidentis, secundum quod in septimo hujus philosophiae libro est determinata. Sunt autem haec et in mobilibus substantiis : et tunc species refertur ad bonum essentiale et
intellectuale quo praefulgent : et commensuratio attenditur ad potentiam qua movetur : et ordo secundum quem ut causae antecedunt omnia alia : haec tamen non sunt de proposito. Tot igitur et tanta dicta sint a nobis de mathematicis : quia videlicet sunt entia et quomodo sunt entia, et quomodo priora sunt aliis, et quomodo non sunt priora, sed posterius existentia : et sic dictum est de una parte opinionis superius inductae.