CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De explanatione opinionis eorum, qui ponebant ideas, et in quo differebant a Socrate et Pythagoricis.
Secunda autem pars a principio positae opinionis est de ideis. De ideis autem disputare volentes, oportet nos primum perscrutari eam opinionem quae est secundum ideam, ita quod ideam simpliciter consideremus, non copulantes eam ad. naturam, numerorum : sic enim ordinatorum erit disputatio, et postea de numeris idealibus disputabimus. Accipiamus igitur ideas in eadem acceptione in qua suscipiunt ideas illi qui a principio ideas esse dixerunt. Dicamus igitur quod opinio de ideis sive speciebus accidit his qui posuerunt eas hac de causa : quia positis ideis fit fides et certitudo de veritate scientiarum sermonibus Heracliticis, qui probabant nihil sciri de veritate, nec aliquid esse verum : eo quod omnia sensibilia semper transeunt : et ideo, sicut objecit Heraclitus, si scientia est prudentia concepta de re aliqua, oportet quod quaedam naturae sint diversae a sensibilibus quae sunt manentes uno modo : eo quod scientia non est de numero transitoriorum, sed permanentium : et oportet quod illa natura permanens sit natura transitoriorunij
et tamen secundum esse sit distincta ab esse ejus : quia aliter transiret sicut sensibilia.
Isti autem qui hac de causa ideas esse dixerunt, primo inducti sunt ad hoc a Socrate. Socrates vero versans philosophando circa ethicas sive morales virtutes, et de his volens diflinire universaliter, eo quod vidit particularia diffiniri non posse, direxit istos qui ideas posuerunt, ad universalis considerationem : tamen Socrates a principio suae philosophiae est parum philosophatus : eo quod ibi tangendo solum diffinit quid calidum et quid frigidum universali diffinitione. Pythagorici autem prius ante Socratem universales dederant diffinitiones de quibusdam paucis, quorum tamen rationes diffinitivas ad numeros reduxerunt, eo quod principia omnium dicebant esse numerum : diffinierunt quidem sic, quid est tempus, dicentes tempus esse numerum actionum vel motuum : et diffinierunt sic, quid est justum, dicentes justum esse aequale et par pluris et paucioris in damno et lucro. Unde etiam iste Pythagoras, sicut et Socrates, sanius et verius inquisivit quid est, quam illi qui ideas invenerunt. Quia nec Socrates universale nec Pythagoras numeros posuit separatos esse distincta et aeterna. Syllogistice ergo uterque illorum quaesivit quid est : eo quod principium omnium syllogismorum qui vere syllogismi sunt et probantes et inferentes, est diffinitio dicens quid est per rationem diffinitivam, illa enim diffinitio est medium syllogismi, quid est propter quid : dialectica enim virtus tota medium est, quod est diffinitio quid erat esse dicens. Sic autem isti utebantur universalis diffinitione, ut possent intendi et accipi per intellectum ab eis etiam contraria eorum quae diffinita erant absque diffinitione : quia diffinito uno contrariorum scitur diffinitio alterius : et illud contrarium quod est sicut habitus, est judex sui et sui oppositi : et ista et non alia est scientia contrariorum .
Numero namque sunt quae aliquis juste reddet Socrati tamquam particulari sub universali diffinito reducens : reddet autem per exactivas et inductivas rationes similium, et eodem modo unum universale respicientium : et sic diffinire universaliter docuit Socrates., et sanius quam illi qui formas esse dixerunt separatim existentes, sub quibus particularia colligi non possunt exactivis et inductivis rationibus. Ea namque ambo sunt circa principium scientiae, tam inductio quam universalis diffinitio. Sed Socrates quidem fecit universalia separabilia a particularibus, quia aliter scientia non esset de ipsis. Et hoc ideo fecit, quia universalia vidit esse naturas communicabiles multis, et communicabile et incommunicabile quod est particulare non sunt idem : et tamen haec non sic dixit esse separata, sicut separata sunt quae subjecto et loco sunt distincta: diffinitiones autem quae non naturas, vel essentias, sed esse dicunt, dixit Socrates non esse separatas : quia esse nunquam potest esse separatum ab eo cujus est esse.
Alii autem qui ideas ponunt, separaverunt utrumque ab eis quae sunt, et appellaverunt ipsa ideas. Ratio autem et nominis et separationis istius a nobis est composita in hujus philosophiae libro primo : et propter hoc per syllogismum accidit eis, quod fere omnium sint ideae
quaecumque dicuntur universaliter, ita quod universalis natura est in eis. Et dico fere propter artificiata, quae licet universaliter dicantur, tamen ideas non habent, sicut dictum est alibi : eo quod per se esse non possunt : et oportet dicere quod omnia secundum unam similitudinem habent ideas, quae universalis in se habent naturam, itant sicut in primo hujus philosophiae libro diximus, si quis numerare volens entia sensibilia, et putet numerare ea per ideas, minus quidem, vel pauciores entes quam sunt ipsa sensibilia, putet non se ea numerare non posse : eo quod pauciora non numerant plura. Sed si pius secundum numerum
faciat ideas quam sensibilia, numeret i eo quod major numerus includet minorem. Dicunt enim isti quod sensibilium substantiarum sunt plures species, ut sic dicatur quam sint ipsae : quia sensibilis substantia habet ideam speciei et generis, et generis subalterni, et generis generalissima et ideam Differentiae, quae sunt plures ideae quam sint substantiae sensibiles.
quaerentes enim causas sensibilium substantiarum pervenerunt ex his quae sensibilia sunt, illuc, ad ideas videlicet insensibiles. quaelibet enim substantiarum illarum aequivoca est ad plures illarum
quae ibi sunt, sicut diximus : et quaelibet idearum est circa substantias multarum aliarum sensibilium, quae idealis substantia unum est in multis tam specie quam genere et differentia. Ista enim communitas quae una substantia est in multis, aequivoce est tam in his quae sensibilia sunt, quam etiam in sempiternis, in quibus una praedicatur de multis. Dico autem aequivoce : quia ex quo secundum esse divisum et separatum et praedicatum a subjecto, non potest praedicari de ipso nisi aequivoce. Haec igitur est opinio de ideis. Rationes autem hujusmodi opinionis positae sunt a nobis in hujus philosophiae libro primo, et similiter rationes quae sunt contra hanc positionem : et ideo hic breviter pertranseundum est de ipsis.