CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo ostenditur quod ideae nec prosunt ad scientiam nec ad generationem.
Quod autem, maxime omnes inter omnia dubitare facit, sicut etiam in primo libro hujus sapientiae diximus, hoc est, quid conferunt ipsae species ideales ad scientiam, vel ad generationem : si enim sunt species sensibilium, tunc dubitatur quid conferunt sempiternis, cum quibus sensibilia non habent convenientiam. Si autem sunt species incorruptibilium, tunc dubitatur quid conferunt his quae generantur, cum quibus incorruptibilia in nullo conveniunt : talis enim idealis et separata species, nec est causa motus alicujus nec transmutationis ipsis generabilibus : quia materiam nec tangit, nec tangit in eam. Sed nec juvabit aliquid ad scientiam eorum quae sunt alia secundum esse ab ipso : quia omne quod scitur, per formalem causam agnoscitur,
quae est substantia non distincta et separata ab esse ejus quod scitur : idea autem non est talis substantia horum quae sunt sensibilia generata : si enim esset substantia istorum, tunc secundum esse in eis esset, quod est contra hypothesim, cum sit separata. Nec etiam ideae conferunt ad esse : cum enim ponantur esse separatae secundum esse, non ponuntur esse in participantibus eas secundum esse : non sunt autem causae esse nisi sint mixtae ipsi esse participantium eas : quia sic aliquis vere opinabitur album esse causam album esse aliquid quando secundum esse est mixtum albo, et non separatum ab illo quod, est album. Sed nec ratio qua persuadent ideas esse, minus facile mobilis est quam id quod probant per eam et concludunt, licet sit ab Antiquis habita. Anaxagoras enim omnium prior est dubitans circa ista, et Eudoxus posterior fuit in hac dubitatione, et sic devenit ad Platonem per alios quosdam : facile est enim multa impossibilia colligere contra talem positionem. Sed nec etiam ex speciebus idealibus sunt alia
quae sensibilia sunt secundum aliquem consuetum dici, quo aliquid sit, ex quo, sicut patuit ex supra inductis.
Dicere quod sunt exemplaria ad quae respicientes dii faciunt ista sensibilia, et sic participantur ab istis sensibilibus sic-
ut formae quae sunt in intellectu artificis participantur ab artificiatis, est vaniloquium, et est dicere metaphoram poeticam, per quam causae sempiternae proportionantur hominibus, et opera eorum assimilantur operibus hominum. Si enim veritas et non metaphorae fabularum inspiciantur, quid est illud principium quod operatum est ista inferiora respiciens ad ideas, sicut ad exemplaria? ostendimus enim in ante habitis, quod intellectus universaliter agens suo lumine substantiali causat entia, et non ad aliquid respiciens, sicut sol causat calores in lumine suo non respiciens ad aliquid : contingit quidem enim sic et esse et fieri quodcumque absque omni assimilatione ad aliquid ideale. Igitur sive idealis Socrates sit, sive non sit, fiet Socrates talis qualis nunc est per naturam. Similiter autem palam est, quia si posuerimus quod Socrates idealis et exemplaris est sempiternus, sequitur quod ejus erunt plura exempla idealia secundum numerum, naturarum quae sunt in ipso : quia sicut illius hominis sensibilis naturae sunt animal et bipes, ita est homo qui per se est homo separatus : et illius naturae etiam sunt quoddam animal et quoddam bipes : et illius etiam oportet esse exemplaria idealia, ex quo universalia diffinienda sunt exemplaria idealia. Amplius secundum hoc non solum sensibilium sunt species ideales, sed etiam ipsarum idearum, sicut genus quod est genus generis quod est de numero specierum idealium, erit etiam species idealis : igitur idem numero, licet non secundum idem, erit species, sive idea, et imago
quae imitatur ideam : quia erit idea sensibilis, et imago illius speciei idealis, quae ut universalis vel ut universale praedicatur de ipsa. Amplius sicut saepe alibi diximus in praehabitis, impossibile videtur esse, quod illa quae sunt substantiae eorum secundum esse existant separatim secundum esse ab ipsis substantiis : quomodo ergo potest dici, quod ideae quae sunt substantiae rerum., secundum esse separatae sint ab ipsis rebus quarum sunt substantiae ?
Si autem aliquis dicat, quod ideae non sunt causae substantiales ipsius esse, sed tantum quod sint causae ipsius fieri, videtur contrarium hypothesi: quia in Phaedone dicitur, quod species ideales sunt
causae et esse fieri rerum quae sunt et fiunt : et etiam quamvis ponamus esse species ideales sicut isti dicunt, non tamen propter hoc sequitur quod res generatae fiant, nisi ponatur quod idea sit aliquid movens materiam : non autem movere potest quod est separatum secundum, esse : et etiam alia multa a naturalibus fiunt ab arte, ut domus, et annulus, quorum auctor illius opinionis non dicit esse species ideales : quia tales formae accidentia sunt, et formae ideales earum non per se possunt esse separatae : sed oportet quod in subjecto essent aliquo. Palam est igitur a simili, quia contingit etiam naturalia quorum dicunt esse ideas, et esse, et fieri propter tales causas quae movent et tangunt materiam, quales
causae artificialium, quae nunc dictae sunt, esse causas eorum quae ideas non habent, ita, quod non fiunt propter species ideales. Verum de ideis et modis idearum bene speculantibus multa facile colligere similia istis, et per rationabiliores et certiores sermones, sicut et nos fecimus in hujus philosophiae libro primo.