CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Contra eos qui dicunt numerum specierum esse mathematicum.
Quidam vero sunt qui quidem ideas dicunt non possibile esse, et quod simpliciter non sunt ideae, et quia etiam non sunt ut numeri quidam qui sint substantia rerum : sed tamen dicunt esse mathematica principia, et inter mathematica dicunt numeros esse primos inter entia, et ipsos esse entium principia : et quia principium numerorum est unum, sive unitas : et ideo dicunt unitatem maxime esse principium. Inconveniens enim est unum quidem primum esse principium numerorum, quod unum licet non sit idea, est tamen, ut dicunt, forma unitatis. Et quod dualitas secundum formam non sit principium, dualitatum, nec trinitas secundum formam accepta sit principium trinitatum : quia omnia ista sunt ejusdem rationis : et ideo si forma in uno est principium, tunc erit principium in omnibus. Igitur si sic se habet ratio
quae est in numeris, et ponat aliquis quod non est nisi unus numerus mathematicus, unum est quod est numerorum forma, et non est principium. : necesse est enim diffinire quid, est illud tale unum, quod per modum primi et principii differt ab aliis unitatibus. Sed si hoc datur, quod unitas est unitatum prima, necesse est etiam dare quod quaedam dualitas secundum formam sit prima dualitatum. Similiter autem et alios numeros deinceps necesse est habere priores se formas quibus fiant. Si autem non est unum dicto modo principium, et nos supponimus formas quasdam esse numerorum priores numeris mathematicis, tunc necesse magis dicere, sicut Plato
dixit, se habere ea quae sunt circa numeros, et quod sit dualitas prima idealis et trinitas prima. Et quod numeri illi non sunt conjuncti adinvicem, sed quilibet sit per se in sua idea. Si quis autem sic seorsum ponit ea quae sunt circa numeros, jam dictum est quia multa accidunt impossibilia : tamen necesse est quod sic se habeant ea quae de numero dicuntur, aut quod nullo modo supra se habeat numerus. Si igitur non potest excogitari alius modus conveniens quo se habeant numeri separati, palam est ex his
quae dicta sunt, quia deterrime dictum est, quod tertius a mathematico et sensibili sit numerus separatus, et quod idem numerus sit numerus specierum et mathematicus : uni enim opinioni quae dicit eumdem numerum esse specierum, et mathematicum, necesse est accidere duo peccata, quae accidunt duabus opinionibus partialibus, quarum una ponit ideas esse principia, et altera ponit mathematica esse principia : mathematicum enim numerum non contingit hoc modo esse quo isti dicunt, ut formae numerorum sint separatae, et sint principia numerorum specierum, ita quod species numerorum sint compositae ex materia et forma. Sed mathematicus numerus positus ex suppositionibus et principiis propriis sibi, sicut et continua quantitas mathematica, ita considerantur secundum rationem et non secundum esse, sicut in antehabitis istius libri determinatum est. Si enim esset principium entium mathematicus humerus, tunc quaecumque sunt numeri mathematici, illa necesse esset movere, quia sine motu non possent esse principium entium : sicut etiam necesse est accidere per syllologismum haec eadem illis qui dicunt ideas et species esse numerum qui est principium entium.