CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De his qui dixerunt Unum et aequale et inaequale esse principia, et qualiter entia diversa procedere dixerunt.
Omnibus igitur habitis quae Antiqui de principiis substantiae separatae posuerunt, restat nunc inquirere qualiter ex hujus principiis generationem fieri, et entia diversa procedere dixerant. De substansia igitur separata quae principium est sensibilium substantiarum, tot sunt dicta quot in praecedenti libro inducta sunt. De generatione vero aliarum substantiarum ex substantiis separatis volentes loqui, antiqui Philosophi omnes in hoc conveniunt quod faciunt principia generationis contraria: et hoc quidem concorditer faciunt : quia sicut in physicis videntur esse principia contraria, ita dicunt etiam contraria esse circa immobiles et separatas substantias. Si autem hoc est verum, quod in ante habitis undecimi hujus philosophiae libri sufficienter probatum est, quod videlicet illo quod est principium omnium et primum nihil est prius, tunc sequitur ex hoc quod illud principium non est in sua substantia diversum, sed potius simplex et in fine simplicitatis. Igitur non contingit ipsum diversum quid esse, et hoc est sicut si aliquis dicat principium album esse, non quidem in quantum diversum est et congregatum ex substantia et accidente, sed. potius in quantum album, et albedo est ipsa, ille quidem dicit principium esse quod est de subjecto et diversum sive congregatum ex subjecto et accidente, sed non dicit ipsum esse principium in
quantum tale, sed potius in quantum est album et albedo : sic enim prius erit : et sic de substantia loquentes quod est principium, oportet substantiam quae est subjectum, prius esse in eo quod est substantia. Dicunt autem quod omnia fiunt ex contrariis tamquam ex subjecto aliquo, quod contrariis substat: erego necesse est hoc existere, quod videlicet substantiam habeant, vel quae maximo sunt contraria : et haec sunt contraria prima quae omnibus aliis sunt contrarietatis causa. Omnia igitur contraria sunt de subjecto aliquo, et nihil est quod a substantia separabile sit contrariorum : substantia igitur erit principium ante omnia primum : videtur autem quod nihil sit substantiae contrarium, quod et ipsa testatur ratio : nihil igitur contrariorum proprie loquendo est principium, iia quod sit principium omnium : sed id erit omnium principium, quod diversum est a contrariis omnibus.
Quid autem sit illud quod diversum est a contrariis, quod est principium, diversimode determinatum est ab Antiquis. Quidam autem dixerunt quod diversum a contrariis quod est principium omnium, est materia. Alii vero dixerunt quod est unum : et dicunt quod unum est aequale primum, et addunt ei dualitatem ut inaequalitatis principium : et dicunt quod hoc unum aequale cum inaequalitatis principio est natura et substantia materialis omnis pluralitatis. Alii vero parum discordantes ab his dicunt, quod unum est natura substantia : et addunt ei pluralitatem, eo quod sicut dicunt, numeri generantur ex his duobus, ex uno sicut ex materia, et ex pluralitate sicut ex indeterminata potentia generis. Sic enim diversificati sunt Antiqui, quod quidam eorum dicunt, quod numeri generantur ex uno et dualitate quae est inaequalitatis principium : et hanc dualitatem in substantiis generalibus dicebant esse magnum et parvum : et alii dixerunt quod generantur ex substantia unius et ex pluralitate confusa et inde- terminata quae potentia est omnis numerus, et fit actu, quando per formam numeri determinatur: et sic, ut dicunt, numerus entium quo subsistunt entia, generantur ab his ambobus. Dicunt enim quod elementa entium sunt inaequale et unum : inaequale vero dicunt quod substantia est ex magno et parvo, quae duo dicunt esse primam principiorum dualitatem : eo quod omnia putabant generari tamquam per compositionem et congregationem quantitatis : unum dicebant esse sicut entia ipsa secundum substantiam, circa quod dicebant esse principia inaequale quod est magnum et parvum : et dicentes hanc sententiam, non determinaverunt qua ratione, et non determinaverunt etiam inaequalitatem aliquo numero : sed dixerunt tantum omnia componi ex inaequalibus, et unum esse sicut substantiam in ipsis.
Sed isti non bene reddunt principia prima, quae vocant elementa : quia licet unum convertibile sit cum ente, non tamen dicit id quod est contrariorum subjectum, et ipsius generati substantia: et similiter magnum et parvum non dicunt ea quae vere sunt contraria et agentia et patientia, nec etiam quae sunt elementa substantiae generatae: quia substantia generati non producitur in esse per aggregationem magni et parvi, sed aliter, sicut in Physicis est determinatum. Ideo alii fuerunt qui dixerunt, quod magnum et parvum quae prima sunt inaequalitatis principia, cum uno quod est substantia entium, sunt tria entium elementa et numerorum. Sed duo quae sunt magnum et parvum, dixerunt esse materiam : eo quod substantia omnium colligitur ex magnis et parvis. Unum autem dixerunt esse formam : eo quod forma unit magna et parva collecta in substantiis entium. Alii autem dixerunt quidem unum esse principium sicut formam, sed materialia principia dixerunt esse multum et paucum : eo quod videbant magnum et parvum magis esse continua
quae ad mensuram pertinent: omnium
autem substantias dicebant colligi ex. multis et paucis, et multum et paucum dicebant esse ante magnum et parvum: quia dixerunt quod multum cadit in ratione magni, et paucum in ratione parvi : magnum enim est quod componitur ex multis, et parvum quod componitur ex paucis. Alii autem adhuc unum dicentes esse formale principium, acceperunt id quod est magis universale in istis contrariis materialibus, et dixerunt quod cum uno principia sunt excedens et excessum : et illi omnia quae dixerunt contraria, dicebant esse inaequalitatis principia, sive esset magnum et parvum, sive multum et paucum, sive excedens et excessum: medium autem inter omnia hoc est aequale. Differt autem nihil ab his quae dicta sunt, ut si dicatur contrarietas prima esse ad quaedam conferentium sicut ad bonum et malum, et amorem et odium, sicut etiam, quidam Antiquorum dixerunt: quia semper in omnibus his est aliquid quod est magis ut privatio, et alterum quod est magis ut substantia : et privatio est in ratione mali et odiosi: et oppositum privationi, est in ratione boni et divini et optimi et amati : et quamvis haec in ipsa positione ipsorum non habeant differentiam, tamen differt ad logicas positiones quas isti servant : eo quod non per causas essentiales rerum, sed per signa remota et probabilia locuti sunt de principiis. Unde etiam ipsi logicas dictorum suorum afferunt probationes sive demonstrationes, quae verae demonstrationes non sunt, sed propter logicas quasdam difficultates inciderunt in illas, sicut si componitur unumquodque ex his in quae resolvitur : resolvitur autem omne corpus in parva et magna : ergo componitur ex illis sicut ex. elementis, et congregatio istorum in ipso sua ex illis est generatio. Si ergo inciderunt in has positiones, praeter hoc solum quod excedens et excessum dixerunt ejusdem rationis principia cum aliis qui dixerunt magnum et
X Metaphys, fex. et com. 17.
parvum et unum et multum : hoc enim ex proprio dixerunt videntes excedens et excessum esse universalia tam in discretis quam in continuis : magnum autem et parvum esse in continuis tantum, et multum et paucum in discretis tantum : sed magnum et parvum dicebant esse prius et esse ex elementis dualitate, excedentis et excessi: similiter autem dicebant, quod etiam multum et paucum sic essent ex dualitate eorum quae prima elementa esse dixerunt, quae sunt excedens et excessum, sicut jam diximus: haec namque utraque magis sunt universalia : et ideo dicunt ista esse principia et non illa. Alii autem tamquam principia ponunt : dicunt quidem unum sicut alii, sed componunt ad. unum duo alia quae vocant diversum : et aliud unum quidem dicentes esse formale, diversum autem oppositum in forma, et aliud indivisum secundum materiam : et isti dicebant unum esse sicut genus, et diversum sicut differentia, quae confusionem generis determinat : et aliud ab his dicebant esse materiam et substantiam : et omnes isti respiciunt ad aequale et inaequale. Alii autem videntes semper differentias quae exeunt ab uno in pluralitate consistere, dixerunt quod principia ex quibus omnia fiunt, sunt pluralitas et unum.