Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

Cum ea, quae ad mortem usque S. Zenonis contigerunt, hactenus prosecuti simus, subjicienda nunc sunt, quae ipsius mortem excepere. Sancto itaque vita functo, cum non tam anteactae vitae merita, quam prodigia ac signa ipso cum vivente, tum mortuo peracta maximam eidem celebritatem peperissent, statim a morte ecclesia, ubi corpus ejus quiesceret, exstructa fuit a quodam, ut Coronatus appellat, num. 8, ex genere Gallieni, ejus nimirum Gallieni, cujus filiam S. Zeno a daemone vexatam 0169B sanaverat: id quod verisimile satis est, si intelligatur consanguineus ejus Gallieni quarto saeculo viventis, de quo conjecimus aliquid diss. l, c. 3 §. 4; si vero intelligendus sit consanguineus Gallieni imperatoris, quem Coronatus perperam appellat, incredibile omnino fuerit iis, qui totam ejus imperatoris progeniem una cum ipso internecione deletam ex Aurelio Victore norunt. Haec ecclesia Coronati ipsius aetate, septimo scilicet vel octavo saeculo, haud procul a fluvio Athesis sita erat, et extra Veronensis urbis muros, ut a Paulo Diacono traditur lib. III de Gestis Longobardorum, cap. 23, quam cum nonnulli eam fuisse censent, quae nunc S. Zenonis in Oratorio vocatur, perperam opinantur, ut inferius videbimus, cum de Translatione erit sermo.

0169C Ad illam autem ecclesiam, quam Athesi proximam e Coronato didicimus, duobus circiter saeculis post S. Episcopi obitum contigit percelebre illud miraculum, quod S. Gregorius Magnus ex Joannis Tribuni, qui cum rege Authari et Pronulpho comite praesens aderat, testimonio auditum Dialogorum lib. III, cap. 19, inseruit. Cum scilicet quodam die eam in ecclesiam frequens populus convenisset, Athesis repente supra aggeres excrescens et erumpens, ad eamdem ecclesiam magno impetu pervenit, nec tamen in apertas fores ingressus est: quin ad fenestras usque ecclesiae sensim ascendens, januam quidem totam aqua occupavit, atque interclusit, sed, ac si solida esset, nequaquam difluit. Integram hujus miraculi descriptionem ipsis S. Pontificis verbis inter selecta testimonia 0169D dabimus. Porro ((CXL)) hujus miraculi diem fuisse XVI Cal. Novembris, quo quidem tempore exundationes fluminum solent contingere, ex Paulo Diacono statutum nobis est hac ipsa in dissertatione cap. 1, §. 4. Annus vero ut statuatur, cum S. Gregorius in eo miraculo describendo affirmet id evenisse ante hoc ferme quinquennium, quinque ferme annis antequam dialogorum libros ederet, miraculum evenisse exploratum est, eaque de causa cum Dialogorum libros editos P. Henschenius existimet an. 593, Athesis miraculum affigit anno 588. Verum etsi detur dialogorum libros anno 593 fuisse perfectos et editos; tamen Athesis miraculum XVI Cal. Nov. an. 589 contigisse nihil dubitamus, a quo quidem tempore ad an. 593 ferme 0170A quinquennium, id est quinquennium inceptum, non completum, excurrit. Hunc autem annum alia Gregorianae descriptionis nota certissime figit: tradit enim eam exundationem Athesis evenisse, quando apud hanc Romanam urbem alveum suum Tiberis egressus est, tantum crescens, ut ejus unda super muros urbis iuflueret, atque inde jam magnas regiones occuparet. Porro hujus Tiberinae exundationis annum aperte colligimus ex coaevo auctore Gregorio Turonensi, qui lib. II Hist. Franc., cap. 1, eam mensi nono, seu Novembris an. 389 distinctis characteribus tribuit. Itaque si in idem tempus Athesis exundatio ex Gregorio magno incidit, profecto XVI Cal. Novembris an. 389 adjudicanda est.

Hoc Athesis miraculum, multaque alia in dies perpetrata cum sanctum Episcopum quotidie magis 0170B celebrem reddiderunt, tum Pipinum Italiae regem, Caroli Magni filium, et Rotaldum nostrum episcopum moverunt, ut de ejus corpore in decentiorem locum transferendo cogitarent, quod ex Zenoniano monacho auctore opusculi de Translatione S. Zenonis intelligimus. Utrique enim dum quadam die pariter S. Zenonis aedem ingrederentur, et tam de auditis, quam de visis mirabilibus hujus loquerentur, rationabiliter et digne proposuerunt, ut magnum thesaurum humilius quam oporteret positum, decentius et sublimius locarent, et ecclesiae angustiam dilatarent. Itaque amplam ac magnificentiorem inchoarunt ecclesiam, ac in ea antrum opacum (ut idem auctor appellat Confessionem, seu subterraneum illud, in quo nunc quoque sanctum corpus jacet) columnis subnixum, et 0170C lapidibus pavimentatum construxerunt, ubi eminentem aggerem (sic vocat ipsum tumulum) expolitis marmoribus ediderunt, quem sacrosancti tumulum corporis devoverunt. Hac autem subterranea aedificatione perfecta, antequam ipsa perficeretur ecclesia (nam aliquid pecuniae sibi ab Imperatore traditum, ex quo perficere deberent Basilicam S. Zenonis, Ratherius duobus ferme saeculis post in Apologetico, pag. 366, tom. I Spicileg. Acheriani testatur), ipsa sacri corporis translatio peracta est. Etsi vero hujus translationis scriptor posterior sit aliquanto, quippe qui saeculo XI exeunte, vel ineunte XII vixit, ut in Admonitione ad monumenta statuemus, in eadem autem describenda non nihil falsi potuerit inserere, ut in ejusmodi scriptis perfacile accidit: ex antiquo tamen documento rei ipsius 0170D substantia proficiscitur eamdem plane in rationem, qua vita S. Zenonis ab eodem concinnata, a Coronato Notario in partem maximam sumpta est, ut ne tamen ejus mentionem uspiam fecerit. Equidem antiquo tempore eamdem translationem ab aliquo scriptam, subindicat manuscriptus liber Remensis, qui post medium IX saeculum, id est L circiter post translationem annos, in Galliam transiit: ibi enim post descriptam S. Zenonis Vitam, quam Coronatus lucubravit, haec altera manu adjecta leguntur: Translatio ejus restat, quae verba S. Zenonis translationem id temporis scriptam, eamque in Vita a Coronato lucubrata, ac ibidem descripta desiderari, ac subjiciendam superesse satis insinuant. Itaque translationis 0171A tempus, quod ab eo auctore definitur, Pipino scilicet regnante, ac Rotaldo, confirmant aliqua documenta apud Ughellium, in quibus unum an. 865, pag. 721, fuse recitatum festivitatem S. Zenonis memorans de mense Madio, translationem procul dubio respicit, quae ex omnibus nostrae Ecclesiae Calendariis ac ritualibus libris diei 21 Maii affigitur, eodemque die a Rabano et Notkerio ejusdem saeculi IX auctoribus in matyrologiis signatur. Hinc probabilia etiam sunt quae de Pipino ac Rotaldo in id opus consentientibus traduntur. Quod porro auctor narrat Benignum et Carum pios ac sanctos viros prope Benacum in angusto et abrupto loco vitam degentes, ad transferendum sacrum corpus ((CXLI)) fuisse accitos, ab antiquo monumento manare videtur; reliqua vero, 0171B quibush istoria ejusmodi circumvestitur, cum quaedam fabulosa perperam inserta praeferant, hic praetermittenda duximus, quae tamen in ipso monumento deinceps ponendo legere quisque poterit. Illa Zenoniani monachi de ipsa sacri corporis elevatione, Dum circa ecclesiam gestaretur, idem corpus ab aliquo vicino loco in novam ecclesiam traductum suadent; sicque vulgatam explodunt opinionem, qua illud ab ecclesia S. Zenonis in Oratorio appellata translatum creditur. Haec opinio, seu potius hic error ineunte XIV saeculo obtinuisse videtur, cum Joannes Veronensis in Imperiali historia ms. lib. I haec scribat: Cujus corpus primo in monasterio apud civitatem Veronam sepultum fuit, deinde tempore Pipini Regis Italiae filii Caroli Magni Imperatoris ad ecclesiam S. Zenonis 0171C majoris cum gloria est reconditum. Id ex eo praejudicio habuit originem, quo basilica S. Zenonis e fundamentis de novo erecta creditur, ubi ante nihil ecclesiae fuerit, cum tamen renovatam, non de novo aedificatam constet ex Ludovici et Lotharii privilegio anni 847, apud Ughellium, pag. 718: Qualiter Pipinus gloriosus Rex cum Rotaldo ipsius sedis episcopo ecclesiam S. Zenonis confessoris Christi renovasset: quae cum monachi Zenoniani verbis mirifice congruunt, scribentis Pipinum et Rotaldum episcopum aedificandae ecclesiae consilium iniisse, non ut novam alicubi construerent, sed ut ecclesiae, utique veteris, angustiam dilatarent. Quin nec ecclesia solum, sed monasterium quoque eidem adjacens reaedificatum fuisse ac renovatum proditur ex alio Ludovici pii Pipini fratris 0171D diplomate, pag. 705, ex quibus veteri illi ecclesiae, in qua Zenonis exsuviae primum quiescebant, antiquis quoque temporibus monasterium adjectum fuisse cognoscimus, quod de ecclesia S. Zenonis in Oratorio suspicari nemo potest. Neque difficultatem urgeas ex miraculo Athesis, ac si non alia ecclesia, quam quae S. Zenonis in Oratorio appellatur, prope Athesim sita, ejusdem exundantis fluctibus obnoxia haberi queat. Nam praeter quam quod in documento apud Ughellium, pag. 699., nominatur monasterium S. Zenonis positum foris civitatem Veronae, juxta ripam Athesis, quod documentum etsi falsum habeatur, tamen ante saeculum XI confictum atque scriptum creditur: Athesis, quae cursu rapido multa corrodens, 0172A in unam partem inclinat aliquantulum; declinat ab altera, ante decem vel undecim saecula prope veterem S. Zenonis ecclesiam, cum eo nondum essent producta urbis moenia, affluere non difficile poterat; ipsaque praeterea vetus ecclesia, in qua S. Zenonis corpus primum jacebat, humiliori ac magis demisso, quam nunc nova basilica est, in solo consistere potuit, ut Athesis undae in magna ingluvie ad ejus ecclesiae fenestras commode pervenerint. Caeterum credibile est ecclesiam S. Zenonis in Oratorio illam esse, quae in inscriptione Pacifici inter ecclesias ab eodem conditas vel renovatas recensetur:

Ecclesiarum fundator, renovator optimus
Zenonis, Proculi, Viti, Petri et Laurentii, etc.
Pacificus autem cathedralis nostrae ecclesiae archidiaconus 0172B celeberrimus diem obiit anno 846, cum eodem jam ineunte saeculo S. Zenonis translatio contigisset. Porro omittendum non est hanc sacri corporis translationem, cum ex eodem, sed humiliori loco, ad altiorem et magnificentiorem facta fuerit, elevationem aequius appellari, unde ex Petri Cali Miscellaneis sic illam inscripsit P. Henschenius, pag. 75, Historia elevati corporis S. Zenonis; quamquam exempla non desint quibus translatio nuncupata fuit, quae mera alicujus sacri corporis fuit elevatio. Tandem ecclesiam, ad quam S. Episcopi corpus translatum fuit, eodem translationis saeculo, vel paulo post dedicatam fuisse eo ipso die VI Id. Decembris, quo ejusdem Sancti ordinatio celebrabatur, ex pluribus antiquis Calendariis liquet, de quibus satis dictum est dissert. 0172C I, cap. 3, § 5, et hac ipsa dissertatione cap. 1, § 2. Hic autem praetermittimus aliquot miracula, quae sive in ipsa translatione, sive post evenisse memorantur; ea enim partim apud monachum Zenonianum, partim apud Jacobum ((CXLII)) Presbyterum, inter monumenta quae huic dissertationi subjicientur, legere quisque poterit.

Addemus solum nonnulla quae ad S. Zenonis corpus pertinent. Primo Panvinius, qui plurima monumenta vicissitudinibus temporum nunc jam deperdita legit, et non pauca sumpsit ex Historia Imperiali Joannis Veronensis, lib. V Antiquitat. Veronensium, cap. 25: Sub hoc episcopo, id est Adelberto, inquit, Hungarorum gens Italiam consumpsit, Veronam magno impetu invasit, ejusque suburbiis ferro flammaque consumptis, 0172D in his Basilicas divorum Zenonis, Proculi, Stephani, Nazarii et Celsi incendio consumpsit. In qua trepidatione, Abbas divi Zenonis et monachi cum eo corpus ejusdem divi penes se conditum (quod ne furto subriperetur magnopere metuerunt) una cum calice cruceque aurea maximi pretii, Pipini dono monasterio concessa, in aedem divae Mariae Majoris, in ejus sacrario asservanda deportarunt. Verum Veronae rebus aliquot post annis in tranquillo constitutis, contra Canonicorum voluntatem, in priorem basilicam sunt reportata, ubi usque in hodiernam diem suis in locis integra asservantur. Hoc idem factum memorat etiam Hieronymus a Curte lib. IV Hist. Veron., pag. 209. Porro triplex Hungarorum irruptio in Italiam a Luitprando coaevo autore 0173A describitur: prima quae incidit in mensem Martium an. 900, ex lib. II cap. IV, Hist., tom. II, Rer. Italicar. pag. 345; eam enim subjicit post Arnulfi mortem, quae contigerat sub finem Novembris an. 899: altera, quae accidit biennio post ex eodem Luitprandi libro, cap. 11; hanc enim subsecutam prodit statim post Ludovici Bosonis filii obcaecationem, quae Veronae evenit an. 902: tertia post mortem Berengarii I, vita functi an. 924, quo anno Hungaros Ticinum incendisse prodit libro III, cap. 2. Cum vero harum irruptionum celeberrima sit prima, de qua quidem una an. 900 mentionem faciunt Annales Bertiniani eodem tom. II Rer. Italicar. pag. 576, et alii scriptores a Pagio memorati ad an. 900, num. 17 et seqq., cumque in ea Hungaros Veronam pervenisse 0173B Luitprandus ipse testetur, hoc anno 900 S. Zenonis corpus ad ecclesiam cathedralem traductum opinamur: quo anno rexerit necne hanc Ecclesiam Adelbertus episcopus, ut e Panvinio proditur, inquirere et definire nostrum non est. Quo autem tempore idem sacrum corpus in suum locum restitutum fuerit, constituere non licet. Solum paucos post annos ibidem fuisse, et exinde ad haec usque tempora eodem in loco fuisse religiose servatum, aliquot monumenta apud Ughellium locuples testimonium praebent, quae indicare non inutile fuerit. Pag. 728, in Notkerii episcopi testamento, an. 922 memoratur coenobium S. Zenonis, ubi ejus corpus humatum quiescit. Pag. 727, in diplomate Hugonis Regis Italiae, an. 926, confirmantur jura eidem monasterio concessa, ubi 0173C corpus ejus sanctum quiescit humatum. Similis formula pariter legitur in documento an. 1021, apud Muratorium, Antiquit. Esteus. pag. 129, necnon in aliis compluribus, de quibus mentionem facit marchio Maffeius, tom. I Veronae Illustratae, pag. 670, adeo ut in Missali monasterii S. Zenonis, scripto saeculo XIV, de eodem Sancto testimonium prodatur, qui in praesenti requiescit Ecclesia. Initio libri Juris Civilis Veronae scripti an. 1228, et ms. e Capituli Veronensis nuper editi a Bartholomaeo Campagnola S. Caeciliae Archipresbytero haec sunt: Ad honorem Dei et gloriosissimae ejus Genitricis, et beatissimi Zenonis, cujus sacratissimi corporis consolatione gaudemus, etc. Haec eadem sententia aliis verbis repetita legitur in prooemio Statutorum Veronensium, quod a Silvestro 0173D Lando, Veronensis civitatis cancellario, an. 1450 exaratum fuit: ut mittamus alia testimonia, quae constantem ejusdem corporis Veronae in ecclesia S. Zenonis servati traditionem ad nostram usque aetatem perducunt.

Haec tamen omnia nihil prohibent, quominus aliquae S. Zenonis reliquiae alio pervenire potuerint. Ut praetereamus illas, quas aliquot in ecclesiis Veronensibus Bagata et Perettus commemorant in opere inscripto: Ss. Episcoporum Veronensium antiqua monumenta; Hermanus Contractus in Chronico ad an. 1052, tom. III, part. I, pag. 272 Canisii Antiquarum Lectionum ait: Reliquiae beati Zenonis Confessoris ex Waltario Veronensi episcopo in Alamaniam ad 0174A villam Ulmae allatae, plurimis per haec tempora claruerunt miraculis. Ita ille coaevus et Germanus ((CXLIII)) Scriptor, qui duobus annis post, id est an. 1054, e vivis excessit: cui testi plus sane fidei habendum, quam posteriori cuiquam, qui ejus narrationem adaugens, pro reliquiis ipsum corpus Ulmam allatum supposuit. In ecclesia S. Salvatoris de Monte Amiato dioeceseos Clusinae S. Zenonis reliquiae una cum reliquiis S. Proculi aliorumque Sanctorum an. 1036, in ejus basilicae dedicatione conditae traduntur in documento apud Ughellium tom. III, pag. 624. Tarvisina inscriptione an. 1082, ab eodem Ughellio edita pag. 515 tom. V, inter plurium Sanctorum reliquias in ecclesiam S. Nicolai apud Tarvisium conditas, recensentur etiam reliquiae S. Zenonis confessoris. In diario 0174B reliquiarum, quae in Pragensi Metropolitana ecclesia custodiuntur, notatur, testante P. Henschenio in additionibus ad tom. II Aprilis, pag. 958, S. Zenonis episcopi frustum insigne allatum per Carolum Imperatorem, an. 1370. Ticini in sancti Thomae reliquias S. Zenonis episcopi, quem S. Zenonem Veronensem esse ex dicendis capite sequenti nihil dubii erit, inter alias aliorum sanctorum servatas tradit P. Romualdus a S. Maria in Papia Sacra part. III, pag. 85. Caesenae brachium S. Zenonis in antiquissima parochiali ecclesia de ipsius nomine appellata servari dicitur in Chronologia Caesenae Bernardini Manzonii, pag. 62. Alia id generis notare et inquirere non vacavit. Ad insignem autem sanctissimi episcopi cultum demonstrandum quod pertinet, diligentiori cura 0174C et inquisitione usi sumus; et is cum nostro Auctori maxime gloriosus futurus sit, separato capite fusius statuendus visus est.