Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores; et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitur, non Christianis; et quia idola sunt lacus detriti, non Macarius aut Taurinus, sicuti Parmeniano visum est.

1029A I. Argumentum hujus libri.—A te nobis, frater Parmeniane, de petito milite frustra calumniam factam esse, aperte dilucideque monstratum est. Etiam illud disce, quod dixisti de oleo et sacrificio peccatoris, ad vos potius pertinere: non enim ille debet esse peccator, quem vos volueritis. Nam et nos vestram praesumptionem possumus imitari, et dicere, vos esse peccatores. Sed facessat ex utraque parte praesumptio : nullus nostrum humano judicio alterum damnet. Dei est nosse reum, illius ferre sententiam. Taceamus omnes homines: solus Deus indicet peccatorem, cujus sacrificium sit canina victima, et cujus oleum ungi desideranti ingerat metum .

II. Donatistas esse fratres Catholicorum.—Hujus rei apertissimam veritatem, Parmeniane frater, 1029B agnosce. Si tamen hoc nomen fraternitatis frequenter a me dictum, libenter audire dignaris: fac, ut tibi sit fastidiosum; tamen nobis est necessarium, ne forte juxta probationem hujus nominis, tacendo rei esse videamur. Si enim tu non vis esse frater, ego esse incipio impius, si de nomine isto tacuero. Estis enim fratres nostri, et nos vestri, propheta dicente: Nonne vos unus Deus creavit, unus pater genuit, (Matach. II, 10) ? Non enim potestis non esse fratres, cum omnibus dictum sit: Dii estis, et filii altissimi omnes (Ps. LXXXI, 6) . Et nos et vos qui praeceptum unum accepimus, in quo dictum est: Ne vocetis vobis quemquam patrem in terris, quia unus est Pater vester in coelis (Matth. XXIII, 9) . Salvator noster Christus solus natus est Filius Dei: sed et nos et vos filii Dei uno modo facti sumus, sicut in Evangelio scriptum 1029C est: Venit Filius Dei, quotquot 72 eum receperunt, 1030A dedit eis potestatem, ut filii Dei fierent qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 2) . Nos et facti sumus et dicimur: vos et facti estis et non dicimini, quia pacifici esse non vultis, nec audire ipsum Filium Dei dicentem: Felices pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) . Christus veniens, Deum et hominem revocavit in pacem: Et fecit ambos unum, tollens medium sepem parietis (Ephes. II, 13) . Vos nobiscum, id est, cum fratribus, pacem habere non vultis. Non enim potestis non esse fratres, quos iisdem sacramentorum visceribus una mater Ecclesia genuit, quos eodem modo adoptivos filios Deus pater excepit. Unde hujus temporis praescius Christus, quia futurum erat ut a nobis hodie discordaretis, talia dedit orandi mandata, ut vel in oratione unitas remaneret, 1030B ut preces jungerent, quos discrepaturae fuerant partes . Oramus pro vobis, quia volumus; et vos pro nobis, et cum non vultis: aut dicat unusquisque vestrum: Pater meus qui in coelis es, et panem meum quotidianum da mihi hodie, et dimitte mihi peccata, quomodo et ego debitori meo. Igitur si quae mandata sunt, mutari non possunt; videtis nos non in totum ab invicem esse separatos, dum et nos pro vobis oramus, volentes; et vos pro nobis oratis, et si nolentes. Vides, frater Parmeniane, sanctae germanitatis vincula inter nos et vos, in totum rumpi non posse.

III. Donatistas peccatores esse.—Jam peccator quaerendus est, cujus potuit vel oleum timeri, vel sacrificium repudiari. Cesset humana suspicio, utriusque partis praesumptio sileat; quis sit peccator 1030C solus indicet Deus. Legimus in XLIX psalmo sub 1031A secundo diapsalmate, Spiritum Sanctum dixisse: Peccatori autem dixit Deus (Ps. XLIX, 16) . Hoc loco advertenda est tota mentis intentio, et videndum, quis sit peccator. Si enim post quod lectum est, peccatori autem dixit Deus: verba hujusmodi sequerentur, et diceret: tulisti arma, processisti castris, stetisti contra hostes in acie: timendum erat militi, quia potuit ipse videri peccator. Aut si diceret: comparasti merces, peregrinatus es, egisti nundinas, lucri causa quod emeras vendidisti: timendum erat negociatori, quia potuit ipse videri peccator. Aut si diceret: fabricasti navem, struxisti funibus, ornasti velis, opportunos ut navigares captasti ventos: timendum erat nautae, quia potuit ipse videri peccator. Aut post quod lectum est: Peccatori autem dixit 1031B Deus: si sequerentur haec verba: dissensio et schisma tibi displicuit, concordasti cum fratre tuo, et cum una Ecclesia quae est in toto orbe terrarum, communicasti septem Ecclesiis et memoriis apostolorum, amplexus es unitatem: si haec subsequens lectio contineret, nobis timendum erat, nos esse potuimus peccatores. Cum autem dicit Deus: Ad quid exponis justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? tu autem contempsisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro: sedens adversum fratrem tuum, detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX, 16) . Haec ad vos dicta sunt omnia. Excusate vos ab his omnibus, si potestis.

1031C IV. Donatistae disciplinae contemptores.—A vobis 1032A enim contempta est disciplina: ut quid recitas Testamentum, qui Testamento non servis, in quo descripta est disciplina, quam servare non vultis? Non enim potestis dicere, vos eam servare , contra quam militatis. Deus dicit: Quaere pacem, et consequeris eam (Ps. XXXIII, 15) : tu repudiasti pacem: non est contemnere disciplinam?

73 In Evangelio legitur : pax hominibus in terra bonae voluntatis (Luc. II, 14) : tu nec voluntatem bonam vis habere nec pacem: non est contemnere disciplinam? Item in psalmo CXXXII legitur: Ecce quam bonum est, et jucundum, habitare in unum: in unum habitare cum fratribus non vis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit in Evangelio: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. 1032B XIII, 10) : tu rebaptizando iterum lavas: non est contemnere disciplinam? Deus dicit: ne tetigeritis Christos meos, neque in prophetas meos manum miseritis (Ps. CIV, 15) : vos tot sacerdotes Dei honoribus exspoliastis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit: inde scio quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34) : odio nos habetis, fratres utique vestros: nec apostolos imitari voluistis, a quibus etiam negator dilectus est Petrus: non est contemnere disciplinam? Exponis justificationes Dei, et assumis Testamentum ejus per os tuum: Testamentum recitas, et Testamento non servis, in quo descripta est disciplina: quomodo dicis: quaere pacem, cum non habeas pacem?

V. Donatistae calumniatores, detractores, scandalorum 1032C Auctores.— Electi estis, qui sedentes populum 1033A doceatis , et detrahitis nobis, utique fratribus vestris. Quoniam (sicut supra dixi) una nos mater Ecclesia genuit, unus nos Deus pater excepit; et tamen scandala contra nos ponitis, mandando singulis, ne nos salutent: ne a nobis dignationem accipiant . Considerate verba superbiae vestrae: considerate tractatus: considerate mandata: actus quoque vestros revolvite . Nullus vestrum 74 est, qui non convicia nostra suis tractatibus misceat: qui non aliud initiet, aliud 1034A explicet. Lectiones dominicas incipitis, et tractatus vestros ad nostras injurias explicatis: profertis Evangelium, et facitis absenti fratri convicium: auditorum animis infunditis odia, inimicitias : docendo suadetis; haec omnia dicendo, contra nos scandala ponitis. Ergo unicuique vestrum dictum est: sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Dum peccatorem arguit, et sedentem increpat Deus, specialiter ad vos dictum esse constat, non ad populum, 1035A qui in Ecclesia non habet sedendi licentiam. Vides ergo procul dubio vobis imputari debere cum dicit Deus: sedens adversus filium matris tuae, ponebas scandala. Unam matrem nos habere jam toties comprobavi: nec vos negare potestis, qui contra nos scandala ponitis, dum aliqui vestrum et non intellectas proferunt lectiones: ut auferant etiam illud, quod inter omnes solet esse commune, salutationis videlicet officium. Nam et vos ipsi aliqui in perfunctoria salutatione oscula denegatis solita: et docentur multi, ne ave dicant cuiquam nostrum: et videntur sibi hoc de lectione, sed non intellecta, mandari, ignorantes de quibus apostolus hoc dixerit: cum his nec cibum capere: ave illi ne dixeritis: serpit enim eorum sermo velut 1035B cancer (I Cor. V, 11; II Joan. 10; II Tim. II, 17) . Dixit hoc de haereticis, quorum coeperat illis temporibus vitiosa esse doctrina: qui subtili seductione verborum, morbis obscure serpentibus corrumperent fidei sanitatem; ut Marcion, qui ex episcopo apostata factus, inducebat duos Deos et duos Christos; 1036A ut Praxeas , qui argumentabatur Patrem passum esse, non Filium; ut Valentinus, qui conabatur carnem Christo subducere. Horum est sermo, qui habuit cancer ad fidei membra vexanda. Talis sermo est et Scorpiani haeretici , qui 75 negabat debere esse martyria: scilicet venena sua sibi servent, nec eorum relatio auditorum intellectus simplices vel leviter vexet. Hujus igitur sermo est, qui vitandus est, ne serpat sicut cancer. Dictum est hoc et de Ario, qui conabatur docere Filium Dei ex nullis substantiis factum esse, non ex Deo natum: cujus doctrina, nisi in Nicaeno concilio a trecentis decem et octo episcopis dissiparetur, pectora multorum sicuti cancer intraverat. Dictum est hoc de Photino praesentis temporis haeretico, qui 1036B Filium Dei ausus est dicere, tantummodo hominem fuisse, non Deum. Potuit hoc et de vobis dici, quia vester sermo animis et auribus aliquorum non leve intulit cancer. Vester enim sermo est, quem ad pacis filios habetis; dum dicitis: periistis, attendite post vos; peribit anima vestra; quamdiu vos tenetis? 1037A Sic fecistis de fidelibus poenitentes, sic mortificastis in sacerdotibus honores. Ecce et vester sermo est, qui serpit velut cancer hodie, ut salutatio et convictus prohibeatur. Noster sermo quid tale facere potuit? qui simplici doctrina filios pacis retinemus: non alienos seducimus, nec quemquam exterminamus. Manifestum est igitur, vos contra nos quotidie scandala ponere: et longum est percurrere omnes modos, quibus nobis detrahitis, et omnia quibus scandala ponitis.

VI. Donatistae fures et qua ratione.—Nam et cum dicit: videbas furem et concurrebas cum eo: de qua re hoc putatis dictum esse? numquid de subducto vestimento aut de involato gremio, aut de aliquibus rebus quae ablatae vel lucra vel damna inter homines 1037B faciunt? equidem sunt et ista prohibita: sed in hac lectione illa furta increpat Deus, quae sibi sunt facta. Quaeritis quae furta sunt Deo facta? apud vos inveniuntur. Possessio Dei, est turba fidelium, ex qua quotidie fur diabolus cupit aliquid involare: Christiani aut Christianae vult vel mores ex aliqua parte corrumpere, et si non totum hominem, sed quodcumque de homine rapere. Talem furem cum videatis contra nos vim facere, vestris operibus adjuvistis; nam neminem fugit, quod omnis homo qui nascitur, quamvis de parentibus Christianis nascatur, sine spiritu immundo esse non possit, quem necesse sit ante salutare lavacrum, ab homine excludi et separari. Hoc exorcismus operatur, per quem spiritus immundus depellitur , et in loca deserta 1037C fugatur. Fit domus vacua in pectore credentis, fit domus munda: intrat Deus et habitat. Apostolo dicente: vos estis templum Dei, et in vobis Deus habitat (I Cor. III, 16) . Et cum Deo unusquisque plenus sit, de quo fur diabolus aliquid involare contendit: vos rebaptizando exorcizatis hominem fidelem, et dicitis Deo habitanti: Maledicte, exi 1038A foras: ut compleatur quod a Deo dictum est per prophetam Ezechielem: et maledicebant mihi in populo meo, propter plenam manum hordei et buccellam, ut occiderent animas quas non oportuit mori, dum annuntiant populo meo vanas seductiones (Ezech. XI, 19) . Audit ergo Deus injurias non sibi debitas, et hujusmodi habitaculum deserit: et homo qui Deo plenus in Ecclesiam intraverat, egreditur vas inane. Diabolus qui volebat quasi fur aliquid involare , adjutus operibus vestris, videt totum suum factum esse, unde volebat paululum aliquid tollere: ergo de vobis dixit Deus: videbas furem, et concurrebas cum eo (Ps. XLIX, 18) : denique in Evangelio sic scriptum est: cum autem Deus deseruerit hominem, remanet vas inane; spiritus autem immundus errans per loca deserta, jejunus dicit, domus mea vacua est (Matth. XII, 43) : hoc est dicere, Qui me excluserat, exclusus est: revertar illuc et habitabo: et adducit secum alios septem saeviores, et habitabit illic; et erunt hominis illius pejora novissima, quam quod fuerunt prima: hoc est: videbas furem, et concurrebas 76 cum eo, et cum maechis particulam tuam ponebas. Haereticos dicit moechos, et moechas Ecclesias illorum; quas aspernatur et repudiat Christus in Canticis Canticorum: quasi dicat, Quid mihi colligitis non necessarias? una est dilecta mea, una est sponsa mea, una est columba mea (Cant. VI, 8) , id est, Catholica: in qua et vos cum esse possetis, rebaptizando inter moechos particulam habere voluistis. Et quoniam vos esse peccatores, divino testimonio manifestissime 1038C comprobatum est: etiam illud ostensum est, tua auxilia contra te militasse: in auxilium enim adduxeras Prophetam, in quo lectum est: sacrificium peccatoris, quasi qui victimet canem (Esai. LXVI, 3) . Jam peccatores vos esse, si pudor est ullus, cum dolore recognosce .

VII. Quo sensu dictum illud: oleum peccatoris non 1039A ungat caput meum.—Etiam illud disce, cujus vox sit: oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5) : tu enim non intellexisti, cujus haec vox sit, utique Christi, qui necdum unctus fuerat, cum rogaret, ut oleum peccatoris non impinguaret caput ejus. Haec tu non intelligens, dixisti: Quia David Propheta timuit oleum peccatoris. A Samuele jamdudum perunctus fuerat qui cantabat; non fuit ratio ut iterum ungeretur: ergo vox est Christi dicentis: oleum peccatoris non ungat caput meum. Preces sunt, non jussiones; desideria sunt, non praecepta: nam si jussio esset, diceret: oleum peccatoris non unget caput meum. Vox igitur est Filii Dei jam tunc metuentis oleum peccatoris incurrere , id est, cujusque hominis; quia nemo est sine peccato , nisi 1039B solus Deus. Ideo Filius ejus timuit oleum hominis, quia foedum fuerat , ut Deus ab homine ungeretur. Ideo deprecatur Patrem, ut non ungatur ab homine, sed ab ipso Domino Patre. Petit ergo Filius: videamus an consenserit Pater. Hoc Spiritus sanctus indicat et manifestat in psalmo XLIV, ubi ait ad ipsum Filium: unget te Dominus Deus tuus oleo exsultationis aliter a consortibus tuis (Ps. XLIV, 8) . Consortes fuerant Judaeorum sacerdotes et reges, quos singulos unctos ab hominibus constat. Sed quia Filius a Patre, Deus a Deo, erat ungendus, secundum quod Filius petiit, Spiritus promissa nuntiavit, et complevit Pater in 1040A Jordane: quo cum veniret Filius Dei, Salvator noster, ad Joannem ostensus est his verbis: ecce agnus Dei: hic est qui tollit peccata mundi (Joan. I, 30) . Descendit in aquam, non quia erat quod in Deo mundaretur, sed superventurum oleum aqua debuit antecedere, ad mysteria initianda et ordinanda, et implenda baptismatis: lotus, cum in Joannis manibus haberetur, secutus est ordo mysterii, et complevit Pater quod rogaverat Filius et quod nuntiaverat Spiritus sanctus. Apertum est coelum Deo patre ungente, spiritale oleum statim in imagine columbae descendit, et insedit capiti ejus, et perfudit oleo , unde coepit dici Christus, quando unctus est a Deo Patre; cui ne manus impositio defuisse videretur, vox audita est Dei de nube dicentis: 1040B hic est Filius meus, de quo bene sensi, hunc audite (Matth. III, 17) . Hoc est igitur quod lectum 77 est: oleum peccatoris non ungat caput meum . Rationem veritatis, frater Parmeniane, vel sero addisce, quoniam nunc tempus invenisti discendi .

VIII. Haeretici proprie filii adulterorum.—Et illud quod in Salomone propheta lectum esse dixisti: filios adulterorum inconsummatos , et spuria vitulamina altas radices dare non posse (Sap. III, 16; IV, 3) : hoc et simpliciter dictum esse intelligi potest. Unde si figuram facias, veros adulteros excusasti . Sed fac, ut figuraliter dictum 1041A sit: hoc de haereticis dictum est, apud quos sunt sacramentorum falsa connubia ; et in quorum choris iniquitas invenitur; ubi in exterminium fidei corrupta sunt semina. Dum Valentinus Filium Dei in phantasmatis, non in carne fuisse contendit, fidem suam suorumque corrupit. Nativitatis eorum semen exterminatum est, qui non crediderunt Filium Dei in carne natum de virgine Maria, et passum in carne.

IX. Prophetiam Jeremiae de populo derelinquente fontem vivum et sibi fodiente lacus detritos, de Judaeis idola sequentibus, non de aqua baptismatis intelligendam. —Nam et illud quod in Jeremia propheta te legisse commemoras, exhorruisse coelum quod duo maligna fecerit populus Dei, ut derelinquerent fontem aquae 1041B vivae, et foderent sibi lacus detritos, qui non possent aquam continere (Jer. II, 13) , legisti quidem, sed, ut se res habent, intelligere noluisti, studio criminandi ad convicium Catholicorum cuncta componens, multum ad arbitrium tuum declinare conatus es. Si enim putas per prophetas sic dicta esse omnia, 1042A ut ad tempora nostra pertineant: excusasti Judaeos, de quibus haec dicta esse constat, qui dimiserunt Deum vivum, Deum verum, Deum qui illis beneficia praestitit: et fecerunt sibi idola, hoc est, lacus detritos, qui non possunt aquam continere. In Deo perennis majestas exundat, sicut in fonte, qui largiter fluentibus venis exuberat : Idola vero si non fiant, non sunt, et lacus si non fodiantur, sinus capaces habere non possunt: lacus sine arte et ferramentis cavari non potest: nec Idolum sine artifice fieri potest. In Idolis virtus naturalis nulla est, sed hominum errore adjungitur et applicatur: 78 aestimatur in Idolo virtus quae illic nata non est: lacus est iste detritus, cujus fabrica vitiata est , ut aquam nec de se habeat, et acceptam 1042B continere non possit: sic et Idolum nec de se est aliquid, et dum colitur nihil est. Hoc est quod dixit Deus, duo mala fecisse populum suum, quia dereliquerunt fontem aquae vivae, et effossos ac detritos sibi fecerunt lacus. Etenim Judaeorum populus deseruerat veram aquam: non noverat majestatem Dei: 1043A et Idolorum inquinatam sectatus fuerat religionem. Hoc est, quod dolet Deus: hoc est quod dicit coelum exhorruisse. Nam et per Esaiam prophetam idem Dei dolor est, dum in hoc duo testatur elementa, dum ait: audi, coelum, et percipe auribus, terra: filios generavi et exaltavi: ipsi autem me dereliquerunt (Esai. I, 2) . Quare non de hac lectione aliquid , frater Parmeniane, dixisti? an quia hic non est aqua nominata? Intelligeris enim studio criminandi sic pulsasse legem ut ubicumque aquam scriptam legeris, praestigiis quibusdam ad invidiam 1044A colligeres, et everriculo quodam malitiae argumentorum intexto, ad te omnia quae sunt bona traxisti. Nam qualis est tuus intellectus in hoc capitulo Jeremiae, cum clamet Deus se desertum esse, et sic effossos lacus: pro se irascitur, non pro re sua. (Jerem. II.) Aqua enim Baptismatis res Dei est, non Deus: et si putatis desertos esse, quando apud vos fuerunt, qui apud nos baptizati sunt, merito vestri desertores ad nos venire viderentur. Probatum est ergo, te non contra nos, sed contra vos dixisse, quod a te dictum est de oleo et sacrificio peccatoris.