Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

339 Lectori.

1441A

De Aenea spectante Carthaginensem picturam belli Trojani scripsit olim bonus Poeta:

Animum pictura pascit inani
Multa gemens . . . . . .

Ego vero ut Aeneidem illam aliquando relegens, quam mihi puero in ludo praelectam fuisse memini, et meorum casuum conditionem comparans varie afficior, multum ipse et terris jactatus et alto: sic in ista Ecclesiae prope deploratae calamitate et communibus reipublicae miseriis, quibus non minus quam privatis aerumnis commoveor, moestum animum utcumque pasco veterum historiarum recordatione, in quibus multa etiam occurrunt, quae me gemitusque meos consolentur. Cum autem id agens forte incidissem 1441B in quaedam monumenta Ecclesiae Carthaginensis, in quibus, non ut ille in templo Didonis, pictam belli Trojani historiam sed Ecclesiasticae cujusdam de Ecclesia cum Donatistis disputationis nobillissimam descriptionem legebam, sic ejus me lectio recreavit, ut simul cogitans de nostrorum temporum certaminibus saepe ingemuerim. Memini, cum Ratisbonae in Germania Carolus V imp. comitia, in quibus de religione quaesitum atque disputatum est, haberet, laudatum fuisse vetus exemplum illius Carthaginensis (ut vocata est) collationis: et aliquot post annis, cum in Galliam reversus etiam incidissem in conventum illum Posiacum, in quo non dissimilis collatio rursus instituta esse dicebatur, non dissimulavi exstare in Africanae Ecclesiae historia veteri 1441C exemplum memorabile, in quod haec aetas intueri deberet. Sed quid? Neque Marcellini praesides, neque Augustini antistites nunc rursus occurrunt, ut Cresconii grammatici et Petiliani causidici. Tanto vero magis est necesse ut recurratur ad consilium praesidiumque bonae antiquitatis, cujus ea est auctoritas, ut audacissimos etiam adversarios saepe terreat. Feci itaque perlubenter, ut illius Carthaginensis (cujus modo memini) collationis acta, quae nondum edita mihi communicavit Joannes Tilius Meldensis episcopus doctissimus evolverem, et cum Augustini Breviculo conferrem. Nam et in iis aspersa sunt multa juris nostri veluti emblemata, et actionem disceptationemque continent de Ecclesia prope civilem: et ut cognitor atque judex est Marcellinus, 1441D magnum jurisprudentiae decus, sic actores sunt non imperiti judiciorum forensium. Imo Petilianus, qui malarum partium patronus est in hac causa, versutior fuit causidicus, et forensium cautionum atque cavillationum peritior, quam causa postularet. Non enim cum ad gubernationem ecclesiae Donatistarum transiisset, oblivisci potuit veteris suae consuetudinis et artis. Solebat jactare potentiam quondam suam in advocatione forensi, ut Augustinus ait (lib. III contra Petil., cap. 17) . Sed bene habet, talem rabulam non modo incidisse in Marcellinum, sed incurrisse in ipsum Augustinum, qui importunum latratum canis impuri et impudentis, justa gravique responsione comprimeret: 1442A quique etiamnum eodem exemplo compescere posset alios ejus generis ordinisque togatos non leguleios, sed nebulones. Nam et tales etiamnum ardeliones simili intemperie incitantur, ut allatrent, quorum linguae, quia meritoriae sunt, meretricias quoque nunc esse videmus. Non ausim cum Petiliano conferre bonum illum Theodorum, quem quidam vesanum vocant, alii narrant in Posiaca (ut ipse vocavit) velitatione, visum esse valde versutum, si non veteranum, at certe veteratorem. Illud modo dico: cum in Carthaginensi veluti arena multa essent, quae Petilianum debilitarent, multa vero in Posiaca, quae adjuvarent Theodorum, factum tamen esse, ut hic non minus quam ille in luto haeserit, cum ventum esset ad questionem de Ecclesia, in qua rursus occurrebat Augustinus, tamquam scopulus. Imo cum 1442B Theodorus ille ante primam veluti coitionem, confessionem suae scilicet fidei, tam suo, quam multorum Gallorum, qui tamen eam numquam legerant, nomine offerret, principio professus est se damnare et detestari sectas omnes et haereses, quae olim in Ecclesia damnatae essent abs sanctis doctoribus, abs Hilarii et Athanasii temporibus usque ad Ambrosium et Cyrillum. Riserunt quidam in illo conventu, tam ineptam quae tamen tam diu et valde elaborata afferebatur, proferri orationem, quae conjungeret Ambrosium cum Cyrillo, et significaret magnum quoddam temporis intervallum fuisse inter Athanasium, Hilariumve et Ambrosium, cum tamen ipse Theodorus, mirificus 340 chronologus, nuper ad Polonos 1442C scribens, scripserit Hilarium fuisse σύγχρονον Augustini. Sed tales soloecismos, quos scholastica ferula castigaret, barbato magistro tam facile condonarunt boni auditores, quam mirati sunt, sic eum loqui et scribere, ut non modo non videretur damnare haereses, quae ante tempora Hilarii damnatae sunt, sed etiam significaret approbare se omnia veteris Ecclesiae judicia a temporibus Hilarii usque ad Cyrillum. Sed qui sedato animo tam confusam et inconditam confessionem audiebant, judicarunt quamdam esse trepidationem hominum ad religiosae antiquitatis tribunal velut evocatorum: et optarunt, ut cum ad se rediissent, tam sibi constarent, ut simpliciter agnoscerent, Ecclesiae jam inde ab apostolicis temporibus perpetuam consensionem, ubi occurrit, 1442D magnae esse auctoritatis: et vero cum ad eam revocatus esset bonus Theodorus, sine fraude poterat lis transigi, si bona ille fide egisset. Nam et ut minus dubitaret, proferebatur quod ab ejus magistro in institutione scriptum erat, Augustinum merito objecisse Donatistis successionem Ecclesiae continuatae: non enim dubium esse, nihil interea, nequidem Romae, mutatum in doctrina ipsa fuisse. Sed cum prospiceret cautus Theodorus, quo recideret, si id confiteretur; neque tamen tam adhuc audax esset, ut id aperte inficiari auderet, elusit, obscure et confuse nescio quid submurmurans, in quo neque confessio neque inficiatio intelligeretur. Sic enim et Petilianus, cum urgeretur ut cum Ecclesiam jampridem degenerando 1443A defecisse causabatur, notaret tempus et definiret conditionem ejus apostasiae, neque quid tunc liquido diceret, haberet, causatus est sese jam longa disputatione raucum factum esse, et ea excusatione silentii usus aufugit. Theodorus magis gloriosus miles est, quam ut fugere dignaretur. Sed cum triumphantem sequerentur clientes, nonnulli qui minus erant vesani rogabant nihilne esset quod Petilianus respondere potuerit Augustino objicienti vaticinia prophetarum de Ecclesia toto orbo diffundenda et propaganda, eaque ad suum etiamnum tempus referenti. Theodorus ingeniosior vates nasuto cachinno excepit: Parturient montes, nascetur ridiculus mus. Familiares monuere nimis apertum esse hoc Lucianicum ludibrium. Ergo bonus Poeta, ut aliquid simularet, tamquam nova 1443B Sibylla subjecit: saltem Donatistas quibus Augustinus opponebat prophetias de futura Ecclesia, potuisse illum Augustino objicere Virgilianum versiculum: Ostendent terris hanc tantum fata, nec ultra esse sinent. Cum infinitum id rursus esse diceretur et ineptum, ubi quaeritur quando et quomodo Ecclesia aspectabililis esse desierit: sensit acutus Theodorus rursus se premi. Ubi autem diu se torsisset, putavit callide se elabi posse, cum in postrema sua praefatione nuper scripsit, jampridem defecisse Ecclesiae successionem tantopere olim laudatam: nam et jampridem improbos bonis successisse. Dicebam nullam esse hanc responsionem et alteram esse ineptiam, ubi perinde loquitur, ac si de personarum, et non potius de rerum successione quaereretur, 1443C cum tamen in Posiaca disputatione professus esset nihil se morari successionem personarum, sed doctrinae et rerum successionem quaerere. Verum quale rursus ludibrium est, quod toties rogatus de tempore defectionis, nihil aliud ingeminat quam suum illud jampridem? Imo vero cum diutius reprimere non posset indignationem erumpentem, audio eum in eadem illa sua praefatione militari, quam ut me terreret, Evangelio praefixit, iratum exclamare, cum multa alia indigna, ut Ecclesiam illam, quam cum Augustino defendimus, jugularet, tum vero ista veteribus episcopis numquam in mentem venisse, neque judaizandum, neque (ut loquitur) gentilissandum esse: et Christianam propterea religionem cito et turpiter degenerasse in ceremonias vanas, in ludicras 1443D liturgias, in manifestam superstitionem, et denique in ἀθεότητα. Equidem obstupui, talia scribere ἒνθεον Theodorum, et quod de sua factione dicere potuit, contorquere adversus veterem Ecclesiam, ut quam jampridem defecisse dixit, diceret non minus cito quam turpiter degenerasse. Sed quid nunc non audet impietas Lucianica? Petilianus cum suis Donatistis clamitabat Ecclesiam, quam Augustinus praedicabat, esse apostolicam: et ab iis Catholicos non pro Christianis, sed pro Paganis habitos esse; testes sunt Optatus et Augustinus: atqui Petilianus antistitum modo mores accusabat, non etiam Ecclesiae illius doctrinam et ritus. Theodorus indigne ferens hunc accusatorem, sive ineptum, sive nimis pudentem, 1444A vel etiam praevaricatorem esse suspicatus, putavit (ut est homo ingenuus) nihil esse dissimulandum, et tandem agendum esse asperius: neque quia in Posiaca sua velitatione moderatior forte fuisset, semper esse indulgendum. Quidni vero? Sic ipse Gaudentius, alter Donatistarum patronus, qui in Carthaginensi collatione contenderat, suam factionem esse Ecclesiam catholicam: posteaquam sensit id se evincere non posse, quod Augustinus suae Ecclesiae asserebat, ausus est palam dicere, humanum esse figmentum, quicquid de Catholica Ecclesia dicitur. En quo evadunt reciduntve homines vesani.

Equidem minime omnium vellem, cum Ecclesiae corpus defenditur, defendi etiam 341 excusarive naevos et maculas et labes. Imo vero haec hominum 1444B peccata gravissime accusanda sunt. Sed vellem, quem ipsi prophetae in sua actione modum servarunt, ipsi observaremus, cum illos legimus divinos praecones Ecclesiae, simul et censores et vitiorum acerrimos accusatores, sicuti etiam dicemus in expositione collationis Carthaginensis. Interea fateor, neque posse quemquam negare scio, qualis quantusque miserae situque obsitae Ecclesiae nunc squalor sit, qualis deformitas contaminatae, quanta pessumeuntis inclinatio: qualis denique quantaque desperatio veluti depositae. Ergo fateor eo rem recidisse, nihil ut nobis supersit, quam ut illam Hieremiae tristissimam eversae desertaeque Hierosolymae vastitatem lugentis ingeminemus querimoniam: Expandit Sion manus suas; sed nullus est qui consoletur eam. Verum 1444C in mediis ejus ruinis nondum oblivisci potuimus quod psalmus ait, servos Domini etiam diligere rudera et pulverem Sionis, cujus eos miseret. Tantum vero abest, ut iis blandiamur, quos tam domi quam foris illi insultare videmus, ut etiam saepe in mentem veniat quod alter propheta Ezechiel paulo ante illam calamitatem scripsit sese a Deo jussum esse, perfosso potius pariete et veluti aperta fenestra spectare quid in templo agerent homines impii atque nefarii, ut eorum abominationes execretur. Sed una simul me res consolatur. Eodem enim loco Deus cum horribilem vindictam sese sumpturum esse denuntiat, simul significat sese interea eorum misereri velle, qui cum propheta lugebant, aversi ab illa profana vel sacrilega colluvione. Jubet ergo, ut ultor 1444D angelus frontem eorum, qui gemunt, insigniat, quo magis dignoscantur atque discernantur ii, quibus parcendum erit, cum terribilem aliorum stragem edet.

Redeo ad actionem Donatistarum. Nam et multa mihi nunc in mentem veniunt, cum apud Optatum lego, eos abs Constantino aliquando petiisse judices in Gallia, quibus nescio cur magis confiderent: cumque ex Augustino intelligo eam Arelatensis in Gallia synodi, cujus judicio mandavit Constantinus alteram ejus causae et provocantium Donatistarum cognitionem, fuisse et fidem et integritatem, ut ii statim senserint frustra et stulte sese ibi sperasse aliquid sive favoris sive patrocinii. Nam iterum damnati sententiam retulerunt qualem merebatur 1445A eorum protervia: neque tunc in Gallia minus quam centum post annis in Carthaginensi foro offenderunt. Quid vero cum talia legimus, nunc cogitare possimus, aliis cogitandum relinquo. Nam et quid nunc agatur, et quo res reciderint, nimis notum est: et talibus malis, inquit Augustinus (ep. 22) , magis debentur prolixi gemitus quam prolixi libri. Sed cum olim legimus Donatistas vi et audacia armatos, fuisse etiam eruditos mentiendi artifices, miramur eam eorum fuisse impudentiam, ut non modo semper jactarint sese vicisse, ubi victi erant; sed etiam in collatione Carthaginensi, Optati librum, qui narrabat eorum damnationem, protulerint tamquam testem suae victoriae et absolutionis, cum eum sic mutilassent atque corrupissent, ut omnia invertisse viderentur. 1445B Quid vero dicemus, majorem etiamnum esse impudentiam multorum fabulatorum vesanae factionis, qui quidvis in rem suam et aliorum fraudem fingunt, cum mendacia et fictiones suas venditant pro historiis et veris narrationibus? Certe fieri non potest, quin qui prospiciunt, quantum haec impostura et erroris et caliginis offundet miserae posteritati, doleant hoc agi, ut (utar verbis legis) veritas rerum, erroribus gestorum vitietur. Olim Augustinus dicebat mirari se Donatistas habere in corpore sanguinem, qui numquam erubescerent toties in manifesto mendacio deprehensi. Quid dixisset de pallida impudentia hominum et falsariorum et sanguinariorum? Cum Cresconium Donatistam grammaticum refelleret, dubitabat, num exclamare posset illud, 1445C frontem periisse de rebus. Sed qui de Pelagianis agens scripserat, haereticorum frontem non esse frontem, an dubitaret, si videret verecundiam vesanae haereseos? An non etiam illud Ezechielis ingeminaret: Frons meretricis facta est tibi: noluisti erubescere? Quid porro, quid si videret patulas aures imperitae multitudinis impostores audientis? Dixit olim sectatores ipsius Petiliani, qui mentienti magistro applaudebant, non habere aures in corde, sed cor in auribus? Quid vero, quid cordis superesse iis putaret, qui nonnisi putidis et contumeliosis fabulis pascuntur? Ecce, nondum satiati famosis libellis famosissimae suae Bezae, etiam acta colloquii Posiaci contaminarunt, ut in iis multa fingerent, quae res ipsa clamat esse falsissima, meque etiam, qui vix interfui, 1445D immiscerent, et (quod est ridiculum) narrarent in eo prope fuisse meas partes, quales alicujus scilicet μεσίτου esse possent, ne dicam quales ipsius Marcellini fuerunt in Carthaginensi. Quid? Aeneas spectans picturam cujus ante memini: Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis. Sed quibus oculis legerem, me principibus et gubernatoribus disputationis Posiacae prope praefuisse? Credo equidem facetos nugatores, ut rideant et ludant, talia fingere. Sed nimis otiosi sunt, quibus vacat tam valde ineptire et nugari in re seria. Imo quia audierant, Donatistas olim cavillatos esse, Marcellinum pretio corruptum in collatione fuisse, etiam finxerunt 342 nescio qua liberalitate et munificentia Navarrica cumulatum me fuisse. 1446A Hic vero cur non serio dolerem eos ludere et mentiri?

Credo equidem, si optimus princeps diutius vixisset, spem non fefellisset, quam dederat, fore ut majores melioresque meos labores remuneraretur. Nunc cur eo mortuo nobis insultent adversarii, non nihil fortasse causae est, praesertim cum jam tandem perfecerint, quod jampridem multis insidiis tentarunt, ut quam spem meae familiolae esse putabam, summam calamitatem esse experirer, cumulatam nova hisce diebus et prope incredibili injuria, direptisque etiam meorum studiorum subsidiis. Sed de tali remuneratione gratiave viperina alias querar. Illud modo dico, tali beneficio hanc commentationem, cui, cum id factum est, operam dabam, abruptam fuisse non minus quam alteram, cujus alioqui 1446B accessione hanc instituebam augere, cum quidem eodem etiam tempore forte rogatus, ut quae in Constitutionum codice primae occurrunt leges de religione et Ecclesia, eas leges publice interpretarer, pluribus diebus in juris auditorio Parisiensi id egissem, praesertim cum is esset auditorum concursus et frequentia (nam aliquot millia doctissimorum hominum convenere) eaque attentio et assiduitas, ut meipsum excitarit, ut sapientissimi et fortissimi, et (quod imprimis dicendum erat) religiosissimi principis, hoc est, Theodosii consilia Constantinopolitano quoque concilio confirmata, optimasque constitutiones de Ecclesia concilianda atque in integrum restituenda pluribus verbis exponerem. Ergo nunc optabam, si per Davos, qui interturbant omnia, licuisset, illud 1446C exemplum Theodosii patris et consilium, quod Orientis Ecclesiam servavit, conferre cum ea ratione, quam Honorius filius triginta post annis ad Africanam Ecclesiam liberandam inivit. Est enim utrumque imprimis memorabile exemplum, quod nunc quoque in simili reipublicae attonitae periculo sequantur, qui rempublicum cum Ecclesia salvam esse volunt. Scio talia nunc irrideri, atque etiam esse odiosa. Sed non quia multi nunc etiam virtutem irrident tamquam fabulam aut inane nomen, propterea virtutis omnem et effigiem proculcabimus et memoriam abjiciemus. Imo vero quia homines nequam virtutem numquam ne pietam quidem viderunt, invitis etiam obtrudenda est, et tanto ea magis ingerenda, quam antiquitas olim coluit: Virtutem 1446D ut videant, intabescantque relicta. Saltem mihi venia detur, si legibus et exemplis bonis ex Ecclesiastica quoque historia repetitis, et sanctioris juris prudentiae monumentis delectari me non dissimulo, prae quibus prope jam mihi sordent alia subtiliora scilicet mysteria, quae juris civilis esse dicuntur, et eo titulo ambitiose jactantur. Per me sane licet ut juris periti, qui volent, se abjiciant vel ad captandas in scholis gloriolas inanium λεπτολογιῶν, vel ad opes in foro colligendas, vel etiam ad magistratus si non misere ambiendos, et certe damnose emendos: liceat modo mihi, bona eorum gratia, iis in solidum relinquere atque concedere, quod tanti faciunt, ut, quod negligunt, potius amplectar.