Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

0269C I. Tribus in rebus Christiani culminis fundamenta consistunt, id est in spe, in fide, et in charitate; quae ita invicem sibi videntur esse connexa, ut sint alii alia necessaria. Spes enim nisi praecedat, cui laborat fides? fides si non sit, quomodo spes ipsa nascetur? quibus si deneges charitatem, utraeque cessabunt: quia neque fides sine charitate, neque spes poterit operari sine fide. Itaque Christianus tribus in 0270A rebus, si cupit esse perfectus, debet esse constructus; si quid enim ei ex his defuerit, perfectionem sui operis non habebit. Unde primo omnium spes nobis proponenda est futurorum, sine qua nec praesentia quidem ipsa stare posse perspicimus. Adeo tolle spem, torpet humanitas tota. Tolle spem, artes virtutesque universae cessabunt. Tolle spem, et interempta sunt omnia. Quid facit ad litteratorem puer, si litterarum non sperat fructum? Quid ratem profundo gurgiti nauta committit, si ei numquam lucrum, numquam portus desideratus occurrit? Quid miles, non dicam horridae hyemis, aut torridae aestatis injurias, sed seipsum contemnit, si gloriae spem futurae non gerit? Quid agricola semina spargit, si sudoris sui praemium non colligit messem? Quid 0270B Christianus credit in Christum, si promissum sibi ab eo perpetuae felicitatis tempus non credit esse venturum?

II. Sed spes ex fide est, quae quamvis in futuro sit posita, fidei tamen est jure subjecta; ubi enim fides non est, nec spes est; fides enim spei substantia est, et spes fidei gloria; quoniam praemium, quod spes habet, fides meretur; quae quidem pro spe pugnat, sed sibi vincit. Amplectenda est igitur, fratres, tenaciter nobis, et omni genere 20 custodienda virtutum; in hanc fortiter incumbendum; ipsa est enim vitae nostrae immobile fundamentum, invictum adversus diaboli impetus propugnaculum pariter, ac telum, animae nostrae impenetrabilis lorica, legis compendiosa ac vera scientia, daemonum 0270C terror, martyrum virtus, Ecclesiae pulchritudo, vel murus, Dei ministra, Christi amica, spiritus sancti conviva. Huic et praesentia subjacent et futura; ista, quia contemnit; illa, quia sua esse praesumit. Nec spes timet, ne non veniant; quia ea semper secum suis in virtutibus portat. Hoc est, quod Abraham contra spem in spem credidit Deo, ut fieret pater multarum gentium (Rom. IV, 18) . Contra 0271A spem autem est, quod impossibile est, ac non videtur: sed possibile hac spe fit, cum Dei dicto indubitanter ac fortiter creditur; dicit enim Dominus: Omnia possibilia credenti (Marc. IX, 22) . Unde Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Gen. XV, 6) ; qui ideo justus, quia fidelis; justus enim ex fide vivit (Gal. III, 6) ; ideo fidelis, quia credidit Deo; quia nisi credidisset, neque justus, neque pater gentium esse potuisset. Quapropter manifestum est, spei ac fidei unam inseparabilemque esse naturam: quia in homine ex his quaecumque defecerit, ambae moriuntur.

III. Fides itaque vel maxime res propria nostra est, Domino ipso dicente: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52) . Igitur si nostra est, servemus 0271B ut nostram, ut jure speremus aliena; nemo enim censum decoctori committit, nec desertorem praemiis triumphalibus honorabit, 21 maxime cum scriptum sit: Qui habet, dabitur illi et abundabit; qui autem non habet, etiam id, quod habet, auferetur ab eo (Matth. XIII, 12) . Per hanc, fratres, a Deo Henoch meruit cum corpore contra legem naturae transferri. Per hanc evadens Noe non invenit, cum quo diluvium fuisse conferret. Per hanc Abraham ad Dei pervenit amicitiam. Per hanc Isaac praeter caeteros enituit (Heb. XI, 5, 7, 8, 20) . Per hanc Jacob Deo colluctari praevaluit. Per hanc Joseph Aegyptum suae ditioni subjecit (Gen. XXXII, XLI) . Haec Moysi in mari Rubro terram vitream fecit (Exod. XIV, 22) . Haec, ut cursus soliti contempta mensura Jesu 0271C Nave desiderio pareretur, soli, lunaeque suos frenos 0272A induxit (Jos. X, 13) . Haec de armato Golia David inermi triumphos attulit (I Reg. XVII) . Haec in Job inter crebra et ingentia mala non desperavit (Job. I et II) . Haec in Tobiae caecitate medica fuit (Tob. XI) . Haec in Daniele ora leonibus alligavit (Dan. VI) . Haec in Jona cetum in cymbam convertit (Jon. II) . Haec in Machabaeicae germanitatis exercitu sola vicit. (II Mach. VII.) Haec in tribus pueris ignes amoenos effecit (Dan. III) . Haec mare pedibus ambulari posse in Petro praesumpsit (Matth. XIV, 29) . Per hanc Apostoli multos in nitidam cutem leprae deformis contagiosis scabiosisque crassantium ulcerum spoliavere verticibus. Per hanc, inquam, caecos videre, surdos audire, mutos loqui, claudos currere paralyticos reformari, de obsessis daemones fugere, mortuosque 0272B saepe ipsos a sepulcris eum suis sibi exsequiis reverti jusserunt, ut omnes mirarentur fieri lacrymas gaudii, quae nunc fuerant orbitatis.

22 IV. Sed longum est, fratres, ire per singula, maxime quia charitas sua ingerit fortiora; quae est ita rebus universis praedita, ut sit omnium jure ipso regina. Triumphet licet, quibus vult virtutibus, fides, ac spes multa et magna proponat; tamen sine hac utraeque non stabunt; fides primo omnium si seipsam non amet, spes si non ametur. Adde, quod fides sibi soli prodest; charitas omnibus. Adde, quod fides non gratis pugnat; charitas autem etiam ingratis conferre consuevit. Adde, quod fides non transit in alium; charitas, parum est dicere transit, in alium, quae transit in populum. Adde, quod fides 0272C paucorum est; charitas omnium. Adde, quod spes 0273A ac fides tempus habent; charitas autem finem non habet (I Cor. XIII) , momentis omnibus crescit, quantoque ab ea diligentibus invicem creditur, tanto invicem plus debetur. Non quemquam pro persona diligit, adulari quia nescit; non pro honore, quia ambitiosa non est; non pro sexu, quoniam illi unus est ambo; non pro tempore, quia varia non est; non aemulatur, quia invidia quid sit, ignorat; non inflatur, quia humilitatem colit; non malum cogitat, quia simplex est; non irascitur, quia etiam injurias libenter amplectitur; non fallit, quia fidem ipsa custodit; non ulla re indiget, quia ei praeter quod est, nihil est necessarium. Haec rura, urbes ac populos, composita 23 pacisque conservat. Haec circa regum latera securos gladios facit. Haec 0273B bella premit, lites tollit, jura evacuat, fora compescit, odia eradicat, iras extinguit. Haec mare penetrat, orbem circuit, commercio nationibus necessaria subministrat. Potentiam, fratres, cito ejus edicam. Quidquid locis natura negaverit, charitas reddit. Haec conjugalis affectus duos homines sacramento venerabili unam cogit in carnem. Haec humanitati praestat esse, quod nascitur. Hujus est munus, quod cara uxor, quod generosi liberi, quod veri sunt patres. Hujus est munus, quod alii, ut nos, aut plusquam nos, proximi, vel amici sunt nobis. Hujus est munus, quod diligimus servos, ut filios; ac nos illi colunt libenter, ut dominos. Hujus est munus, ut, non dicam notos, aut amicos, sed saepe etiam eos, quos numquam vidimus, diligamus. Hujus est munus, 0273C quod antiquorum aut virtutes ex libris, aut ex virtutibus libros agnoscimus.

V. Sed quid ergo diutius demorer in humanis, quasi sola isto affectu sint praedita? Nonne videmus omne animantium genus congregatione, concordia testari charitatem; atque ita omnes motus quasi uno 0274A sensu magistra dilectione converti, ut quivis intelligat, hoc fieri non posse sine naturalis amicitiae disciplina? Quid autem pro se in necessitatibus gerant, omnibus nota porcorum quotidiana propemodum tam jucundi certaminis exempla declarant: quia aliquis eorum cum forte de numero audacis lupi rabie rotatus, in praesens periculum 24 coeperit infestationibus tyrannicis duci, omnes repente concelerant; laboranti subveniunt; pene armis ipsis inimici certatim se crebro subjiciunt; ingenti fragore confundunt; exsertisque mucronibus sordidis, velut testudine quadam resistunt; vincuntque facilius charitate, quod sigillatim nuda vix possunt superare virtute. Elementa quoque ipsa, fratres, satis diversa satisque repugnantia olim deprehendisset interitus, nisi ea 0274B invicem mutuis aequalibusque temperantiae dotata muneribus, perennis connubii fideli propagine benigna charitas illigasset. Nihil est prorsus, quod sine hac gratum, sine hac pacificum, sine hac fidele, sine hac securum, sine hac gloriosum, sine hac Deo junctum, sine hac possit esse perfectum. Denique cum Dominus interrogaretur, quod esset summum legis sacrae praeceptum, sic ait dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Et secundum simile huic: Diliges proximum tuum, tamquam teipsum. In his duobus praeceptis pendet omnis lex, et prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40) . Unde manifestum est, dilectionem virtutum omnium divinarum esse substantiam naturalemque magistram: quoniam ex lege discitur, sed 0274C in mentibus nascitur: lex enim pendet ex charitate, non charitas pendet ex lege, sacra Scriptura dicente: Justo lex posita non est, sed peccatori (I Tim. I, 9) . Peccator autem ille est, qui charitatem non habet Dei: ac per hoc operanti iram recte subjacet legi. Atqui forte aliquis dicat, lex spernenda est, quia 0275A justo necessaria non est, peccatori vero molesta est. Absit, fratres: imo potius veneranda est, quia veritatis speculum, quia rigida quaedam dilectionis est forma: quidquid enim a justo didicit, id facere injustum quoque compellit: bifarie inclyta, unum glorificando, alium corrigendo.

VI. Constat ergo omne Christianitatis magis in charitate, quam in spe, vel fide esse depositum: sicut evidens testatur exemplum, Judas 25 Iscariotes traditor Domini, et spem et fidem perdidit: quia charitas in ipso non mansit: nam et haereses et schismata sic disseminantur, cum inflata fides ac spes, dilectionis a fundamento velluntur. Quid autem sine charitate sint non tantum istae, sed et aliae quoque virtutes, indice Paulo cognoscite: Et si habuero, inquit, omnem 0275B fidem ita ut montes transferam, charitatem non habeam nihil sum. Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. I, 2, 3) . Charitas enim, fratres, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (Ibid., 7 et 8) . Igitur non immerito Dominus Deus proximi dilectionem commendat: quoniam solam praesumit servare posse, quod praecipit.

VII. Primum est itaque dilectionis officium, Deo refundere, quod nati sumus: solique debere, quod vivimus; nihilque prorsus cordis nostri in penetralibus retinere, quod alieno jure servemus. At cum ab eodem hujus devotionis invitatione inhabitari, seu nos in ipso habitare coeperimus, sicut Joannes dicit; Deus charitas est; qui manet in charitate, in Deo manet, 0275C et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16) ; tunc demum, fratres, charitatem per semetipsum ei condigne reddemus, 0276A quia facta commutatione, quod ejus est, fit pro partibus nostris. Sequens est, ut etiam proximos eo affectu, quo nos ipsos diligimus, diligamus: maxime cum cognationis ipsa hoc exigant jura: clamat enim propheta: Deus unus creavit vos. Nonne pater unus est omnium vestrum (Mal. II, 10) ? Quisquis igitur nobilitatis suae conscientiam retinet, diligit fratrem: nec aliquid audire exspectat ex lege, ne admonitione, pietati aliquid derogetur: tantumque se in ipso amat, ut oderit se sine ipso. Accedit ad cumulum, quod ideo Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, ut contemplatione imaginis pateremur reverentiam veritatis; in eaque res conditione dimissa est, ut si quid mali, 26 vel boni cuiquam fecerimus, Deo fecisse videamur; propter quod non immerito 0276B Joannes peculiaris arcanorum Domini consultor constanter edicit: Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere (I Joan. IV, 20) . Decertemus igitur, fratres, inter nos mutui amoris aemulatione gloriosa; imaginemque Dei dignissime venerando, declaremus quid ipsi veritati debeamus, scientes, quoniam si quis imaginem laeserit, in exitium suae animae incitat veritatem. Nec est dicto longe probatio. Si inclyti cujusquam Regis (hominis tamen) vultus, quivis ulla violaverit ratione; nonne continuo velut sacrilegii commissi capitales poenas luit? quanto magis in Dei causa fortius praecavendum est, quem solum veretur, quidquid in virtutibus naturae a Regibus ipsis quoque metuitur?

0276C VIII. Sed necessario unicuique sinceri amoris est noscenda proprietas, ne sub sono nominis committatur 0277A regula veritatis; est enim et alius amor. sane saluti nostrae contrarius cui recte hominis forma tribuitur, quia temporalis ac fragilis esse cognoscitur. Ideo lineamento puerili depingitur, quia ejus lasciva lubricitas nec annis senilibus 27 temperatur. Ideo nudus, quia voluntas ejus est turpitudo. Ideo pennatus, quia in quaecumque conceperit, velociter ruit. Ideo telis facibusque constructus, quia illicitis ardoribus semper junctus est gladius. Ideo autem caecus, quia cum exarserit, non aetatem considerat, non formam, non sexum, non gradum, non sacrosanctum illum saltem sanae pietatis affectum. Hic facibus suis Evae pectus incendit. Hic Adam suis telis occidit. Hic Susannam conatus est duorum seniorum aut prodigiosis ignibus 0277B subjicere, aut parricidali gladio jugulare. Hic Joseph mulieri flagitat esse violentum; quem etiam, dum denudat, esse non invenit impudicum. Hic synagogam expugnavit, cum sua illi arma concedit. Hic ubique turbulentus, ubique fertur insanus. Promittit, fallit, dat, tollit: nunc tristis, nunc hilaris, nunc humilis, nunc elatus, nunc ebrius, nunc jejunus, nunc accusator, nunc reus. Jocatur, ludit, pallet, tabet, suspirat, celat, obsequitur: aut tentat, aut decipit, pejusque blanditur, quam furit. Occasionem ullam prorsus nocendi non praeterit. Vultis scire, quod malum sit? in ipso fructu suo etiam ipse se odit. Venenis ejus quotidie totus exaestuat mundus: pestiferisque voluptatibus ita corrupta sunt omnia, ut quidquid in eo geritur, non 0277C debere diligi a nobis sacris vocibus dum jubetur, recte sapientibus exsecrabilis esse videatur, Joanne dicente: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas patris in illo: quoniam omne, quod in 28 mundo 0278A est, concupiscentia est carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi: quae non est a patre, sed ex concupiscentia mundi (I Joan. II, 15, 16) : per hanc enim diabolus cum diverse hominum mentes capit ac decipit, sic cupido vocitari a luxuriosis suis, sibi cultoribus, coepit.

IX. Nunc ergo videamus, unde vera charitas veniat, ubinam consistat, cui vel maxime debeatur. Utique illi, qui hominem fecit; qui ei munus perpetuae charitatis similitudinem suam tradidit; qui orbem terrae donavit: qui omnia elementa mundi cum animantibus suis ejus potestati subjecit; qui ei annos, tempora menses, noctes, dies, clarissimosque duos regalium orbium currus munerifero semper vicissitudinis delectamento servire praecepit; qui eum 0278B supradicti amoris male dulcibus venenis occisum, infernaeque sedi submersum, majestatis suae sacramento vivificatum, insuper regni coelestis participatione ditavit. O charitas, quam pia et quam opulenta! o quam potens! nihil habet, qui te non habet. Tu Deum in hominem demutare valuisti. Tu eum breviatum, paulisper ab majestatis suae immensitate peregrinari fecisti. Tu virginali carceri novem mensibus religasti. Tu Evam in Mariam redintegrasti. Tu Adam in Christo renovasti. Tu sacram crucem in salutem perdito jam mundo providisti. Tu mortem Deum mori docendo vacuasti. Tuum est, quod cum occiditur ab hominibus Deus omnipotentis Dei filius, nullus irascitur de duobus. Tu populi coelestis animam tenes, cum ornas pacem, fidem custodis, amplecteris 0278C innocentiam, veritatem colis, patientiam diligis, spem repraesentas. Tu 29 diversos homines moribus, aetatibus, ditione, ex una natura unum spiritum, unum efficis corpus. Tu martyres gloriosos a confessione Christiani nominis nullis tormentis, nulla 0279A novitate mortis, nullis praemiis, nullis amicitiis, nullis affectibus, omni sane tortore pietatis mordacitate pejoribus, separari permittis. Tu, ut nudum vestias, nuda esse contenta es. Tibi fames saginatio est. Si panem tuum inops esuriens manducaverit, tuus census est, totum in misericordiam habere, quod habes. Tu sola rogari non nosti. Tu oppressos vel cum dispendio tui incunctanter eripis in qualibet angustia constitutos Tu caecorum oculus. Tu pes claudorum. Tu scutum fidelissimum viduarum. Tu melior pupillorum, plus quam uterque, parens. Tibi oculos nunquam sicces esse aut misericordia permittit, aut gaudium. Tu tuos ita diligis inimicos, ut inter eos charosque tibi quid distet, nemodiscernat. Tu, inquam, coelestia humanis, humana coelestibus jungis 0279B arcana. Tu divina custodis. Tu in Patre imperas. Tu tibi in Filio obtemperas. Tu in Spiritu sancto exsultas. Tu cum in tribus una sis, nullo pacto divideris; 0280A nulla humanae curiositatis calumnia commoveris. A Paterno fonte in Filio tota refunderis; et tamen tota ubi refunderis, nec recedis. Recte Deus diceris: quia Trinitatis potentiam sola convertis.