Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

Pag. 19. Quibus si deneges charitatem, utraeque inutiles 0540A erunt. Ms. Quibus si deneges charitatem, utraeque cessabunt.

Ibidem. Tolle spem et interempta sunt omnia, etc. Hoc idem argumentum applicuere fidei Cyrill. Hierosol., Catech. 5, et Theodor. θεραπευτ. λόγῳ α; sed multo congruentius Noster spei. Conferre tuum erit lector.

Ibidem. Ad litteratorem puer, etc. Litterator est, qui elementa prima docet, legere et scribere. Lampridius, in Alexandro Severo, cap. 3, primae vocat pueritiae magistros: oppositi litteratis: rem notam facio ex notis Salmasii ad Tertull. de Pall., cap. prostremo, et ex Voss. de arte Grammat. lib. I, cap. 1.

Ibidem. Profundo gurgiti nauta commisit, etc. Gurges heic pro mari aliorum exemplo. Propertius, lib. I, Eleg. XVII, V. 14:

Ah! pereat quicumque rates, et vela paravit
Primus, et invito gurgite fecit iter.
Idem Elegia VII, lib. III, v. 25:

0540B Positaque in gurgite vita.
Paetum sponte tua vilis arena tegat.

Pag. 19. Quamvis in futuro sit posita, fidei tamen est jure subjecta, etc. Habuit in mente illud D. Pauli ad Romanos cap. VIII, num. 25: Εἰ δὲ ὃ οὐ βλέπομεν ἐλπὶζομεν, δι᾽ ὑπομονῆς ἀπεκδεχόμεθα: si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Spes autem semper in futurum fertur; Seneca loquens de Spe, epist. CI, ait: Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere. Achil. Tatius Leucip. lib. IV, 221: Ταῖς τοῦ μέλλοντος ἐλπίσιν ἠδόμην: futuri spe laetabar. Max. Tyr. serm. XXXVII, Αἱ ἐλπίδες προστάττουσαι τούτοις ἀνήνυτα πονεῖν, καὶ ἀτελεύτητα: spes impellunt ad ea, quae nec fieri possibilia, neque finem habitura. Legerim porro juri subjecta, ut syntaxis procedat. Cum enim non sint condignae passiones hujus mundi ad futuram gloriam, ut ait alicubi D. Paulus, spes illius futuri est constabilienda per fidem: 0540C alioquin, et illa corruat necesse sit.

Ibidem. Et omni genere custodienda virtutum, etc. quas et quales pete a D. Paulo ad Rom. cap. XII, a num. 7.

Pag. 20. Ecclesiae pulchritudo vel murus, etc. Le gerim potius vel turris.

Ibidem. Contra spem autem est quod impossibile, etc.; in ms.: Contra spem autem est, quodi impossibile est, et non videtur, sed possibile ac spei fit, cum Dei dicto indubitanter, etc.

Ibidem. Ut jure speremus aliena, etc. Fides, quam a Deo imbibimus, nostra est: nostrum non est, quod fide exspectamus, sed virtutibus, et rectitudine vitae expetendum; ideo alienum dixit, quod a Deo decernendum. Regnum utique coelorum vim patitur, et violenti rapiunt, Matth. cap. XI, num. 12. Non quidem contentiosis orationibus, sed rectae vitae assiduitate, atque deprecationibus humillimis, et piis sine intermissione factis, quibus quia priorum peccatorum semina exstirpantur, et maculae delentur 0540D dicitur vis inferri, et nobis et coelo, ut suggerit Clemens Alexand., Stromat. lib. V, 553.

Ibidem. Nemo enim censum debitori committit, etc. Reddit rationem dicti superioris: nemo siquidem quem habet in aere suo, si rapiat, aere numerosiori suo periculo obruet; neque rex bravium dabit desertori, sed victori, aut suas partes utrumque sustinenti pro viribus generose.

Pag. 21. Qui habet dabitur illi, etc. Matth. cap. XII, num. 12, et cap. XXV, num. 29, et alibi apud alios Evangelistas.

Ibidem. Per hanc evadens Noe non invenit, cum quo diluvium fuisse conferret, etc. Ille namque solus credens veras Dei minas, et obediens illius mandatis, per fidem servatus est, sic ut post diluvium omni homine (praeter consortes in Arca) perempto non haberet, cum quo de aquarum immanitate sermones duceret.

0541A Pag. 21. Haec Moysi in mari rubro terram vitream fecit, etc. Aliud volebat supra sermone sexto de Exod. (nunc tract. 50, l. II) nimirum non aquarum superficiei obambulasse, sed diviso mari, atque hiante, et tamquam aggeribus hinc inde obstipato, iter profundum maris datum, quo Judaei evaderent. Erithraeum quoque in geminas ripas scissum mare, ductisque dextra laevaque aggeribus, in aciem stipatis undis, sudo liquore arefacta profundi semita. Sic puto legendum.

Ibidem. Paralyticos reformari, etc. Paralysis est defectio motus, et actionis: at motu privari, seu actione, et motum recuperare, seu operationis facultatem, non videtur recte dici reformari: nam quod spectat ad sanitatem et morbum qualitas est, et dicuntur in categoriis affectiones, quae de facili mutari possunt; sed formae non mutantur, nisi totius corporis mutatione eo corruente, quod prius fuerat. Nihilominus eodem sensu locutus Trebell. Pollio in triginta tyrannorum syntagmatio, nimirum Lolliano bis et Odenato 0541B semel. Orientem jam in pristinum reformaverat statum, sed omnes omnino totius orbis partes reformaverat.

Ibidem. Cum suis sibi exsequiis, etc. Aut fallor, aut scripsit Zeno exsuviis: non enim exsuviae tantum, quod exsutae sint, sed quod indutae possint exsui. Habuit forsan in mente Tertulliani Apologiae cap. 21, qui exsuvias dixit sepulcri, aut, ut maluit Rigaltius, sepulti: verum, utcumque sit, tolerabilius puto exsuviis dixisse, quam exsequiis.

Pag. 22. Tamen sine hac utraeque non proderunt. Ms., sine hac utraeque non stabunt.

Ibidem. Fides paucorum est, charitas omnium, etc. Quid hoc est? Nonne christianae fidei debet esse unita charitas, ut ea nihil prosit ad salutem, nisi per fidem proveniat? Certe D. Paulus, I ad Corinthios, cap. XIII, potiorem charitatem fide et spe posuit: atque fatendum est, eam difficiliorem, quia non tantum affectum impartitur, quantum et substantiam, et 0541C facultates, quibus privari majus quid putatur; ut potius legendum sit: fides omnium est, charitas paucorum.

Ibidem. Spes ac fides tempus habent, etc. Supervacua est fides in futura vita, cum res evidenter appareant: sic spes iis quae sperabantur, potitis, evacuata est: at cum anima corpore liberata est, perturbationibus non vexatur, et tunc charitas vires majores habet Theodorit. in epist. I, num. 13 Divi Pauli ad Corinthios.

Ibidem. Quantoque ab ea diligentibus invicem crepitur, tanto invicem plus debetur, etc. Non tantum post mortem charitas non minuitur, sed etiam in hac vita (si licet dicere) increscit semper: scilicet si provoceris plenioribus officiis, augeas et tu affectionis gradus: mutuum enim caritatis facit, qui parili conditione correspondeat. Ita videtur sentire: videas tamen opponi iis, quae paulo infra dicit. Non pro tempore, quia varia non est.

Ibidem. Pro persona, etc.; ex persona, sic pro honore 0541D et pro sexu, ex honore, et sexu; hoc est nulla personae acceptatio est, aut distinctio.

Ibidem. Haec rura, urbes, et populos composita, paceque conservat, etc. Lego composita pace.

Pag. 23. Jura evacuat. Jura evacuare est jurium vim infringere, jura negligere atque contemnere. Infra, de circumcisione: Si circumcidit, sabbatum corrumpit. Si non circumcidit, cum innocentis animae interita praestitutae circumcisionis jura evacuavit. Sic Tertull. de Anima, cap. 46, Telmissenses nulla somnia evacuant, id est non spernunt, non contemnunt. Expressit Apostoli verba ad Corinth. I, cap. XIII, num. 5 et 7: Charitas non quaerit quae sua sunt, omnia suffert, omnia sustinet. Rationem reddit Tertull. de Patientia, cap. 12: Charitas nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit.

Ibidem. Fora compescit, etc. Alias clamosa, et concertatoria. Cicero, de Claris Oratorib. 280: Thucidides 0542A hoc forense concertatorium judiciale non tractavit genus. Propert., lib. IV, Eleg. 1:

Et vetat insana verba sonare foro.
Seneca, Hercule furente, v. 172:

Hic clamosi rabiosa fori
Jurgia vendens, improbus iras
Et verba locat.

Ibidem. Haec mare penetrat, urbem circuit, commercia nationibus necessaria subministrat, etc. Vereor isthaec a Zenone dicta magis ad pompam, ut sermoni suo suppetias ferret; quam quod re ipsa ita esse sentiret: nam maris transitus, atque pericula tentare, se naufragiis exponere, vitae discrimina adire, non fuit creditum Horatio aliena charitate adsumptum, sed habendi cupiditate, et quod esset homo

Indocilis pauperiem pati.
Sic et Ovidius Metamorph. lib. I, v. 131, scelerato habendi amore tribuit, quod ausi fuerint vela ventis 0542B dare. Ex hoc tamen forsan deducet, rerum potestate per commerciorum communicationem facta, potuisse charitatem exerceri; quod tamen ab instituto remotum.

Ibidem. Hujus est munus, quod antiquorum aut virtutes ex libris, etc. Certissimum est, per historicos oculis nostris subjici tamquam praesentia, quae peractis longe saeculis acta fuere, neque minus ex philosophorum libris et caeterorum scriptorum, disciplinas, scientias, atque mores hauriri: libri siquidem mortui magistri dicti, quia facile illos volventibus, neque objicientes pudorem interpellantibus bis et amplius. Instrumentum quippe doctrinae cum usus eorum sit, Plinius major non inscite dixerit, nullum librum tam malum, qui non aliqua parte prodesse possit: ut praecipue obnoxii esse, atque grati debeamus, qui labores suos, cogitationes, inventa nobis voluere communia. Esto gloriae suae potissimum velificati fuerint; illa tamen sicuti speranda fuerat a 0542C gratia, et utilitate legentium, ut ista per haec pleno voto expotirentur; ita posterorum commodo etiam laborasse ideo dicendi sunt. Tot enim invidi contra, et malevoli, qui inventa sua non vulgant, sed aliorum commoda fraudantes, secum perire malunt, quam aliorum cognitionem locupletare.

Ibidem. Audacis lupi rabie rotatus in ms. devoratus, male.

Pag. 24. Olim deprehendisset, interitus, nisi ea, etc. Dele virgulam ante interitus, et interpretare interiissent. Nam hoc hac periphrasi vult.

Ibidem. Perennis connubii fideli propagine benigna charitas illigasset. Elementa invicem sibi subserviunt, et reciproco motu in se recurrunt: quo circa Empedocles amicitiam, et contentionem inter elementa, tamquam necessario concomitantes adnumerabat apud Sextum, Empiric. lib. VIII, adversus Mathem., ut quae alterum alteri conciliarent, et rursus dissolverent. Seneca, Natur. quaest. lib. III, cap. 10: Omnium elementorum alterni recursus sunt: quidquid 0542D alteri perit, in alterum transit. Illum consule. Itaque proprie Noster dicit perennis connubii fidelem propaginem.

Ibidem. Ex lege discitur, sed in mentibus nascitur, etc. Ambrosius, in Ps. CXVIII: Vere diligit, qui sine tristitia, sine timore, voluntario potius studio quam coacta praecepta conservant. Habitus ab affectione differre ait Aristoteles, quod habitus diuturmor, et permanentior sit; illa sit facilis et moveri, et mutari. Virtus autem, quae in habitum transit, τελείωσις τὶς, est perfectio quaedam, et, ut ait D. Paulus de charitate, οὐδέποτε ἐκπίπτει, numquam excidit: in mentibus ideo nasci ait, quia, ut alicubi Augustinus, pascit esurientes charitas, pascit et superbia: vestit nudos charitas, vestit et superbia: jejunat charitas, jejunat et superbia, aut mitius loquendo, observatio praecepti, non charitas, non misericordia, quae totum debet facere.

0543A Ibidem. Ac per hoc operanti iram, recte subjacet legi, etc. Ira supplicium est, et animadversio apud Paulum ad Roman., cap. XIII, num. 5, ideo operari iram Zenoni est accersere sibi poenam legis praevaricatione promeritam.

Ibidem. Rigida quaedam dilectionis est forma, etc. Corrigere quippe species dilectionis est, et εὐνοῶντος ut ait Clemens Alexand. Paedagog. lib. I, cap. 8, nam qui minatur, aperte ostendit se nihil mali velle facere, neque ea, quae minatur, exsequi, καταστίσας δὲ εἰς δέος τὴν ἐπὶ τὰς ἁμαρτίας ἀνέκοψε φορὰν, καὶ τὸ φιλάνθρωπον αὐτοῦ ἐνδείκνυται, μέλλων ἔτι, καὶ διασαφῶν οἷα πείσονται, εἰ παραμένωσιν ἁμαρτωλοὶ. Incusso autem timore impetum ad peccata reprimit, et suam in homines benevolentiam ostendit, adhuc differens et ostendens, qualia sint passuri, si peccatores, permanserint.

Pag. 25. Quoniam solam praesumit servare posse, quod praecipit, etc. Levi mutatione lego cum praecipit, ut lectio, si non certa, saltem probabilis 0543B sit.

Ibidem. Quod alieno jure servemus, etc. Charitas enim e divino praecepto proximo debetur.

Ibidem. At cum ab eodem hujus devotionis invitatione inhabitari, etc. Hoc est, cum a Deo fervore charitatis invitati, inhabitari coeperimus. Charitas est recta voluntas igne quodam sancti Spiritus, a quo est, et ad quem refertur, incensa, uti habet Prosper Aquitan. de Vit. contemplat., cap. 13. Devotionem autem fervorem bonae voluntatis definit Joannes Cassin. in Collation.

Ibidem. Quod ejus est, fit pro partibus nostris, etc. Lego fit pro partibus nostrum.

Ibidem. Ne admonitione pietati, etc. Distingue, ne admonitione, pietati aliquid derogetur; proximum enim amare est se ipsum amare, et illum odio habere perinde est, ac si se ipsum oderit.

Ibidem. Pateremur reverentiam veritatis, etc., archetypi: homo enim ad imaginem Dei. Infra imaginemque 0543C Dei dignissime venerando, declaremus, quid ipsi veritati debeamus, hoc est archetypo.

Ibidem. Pateremur reverentiam veritatis; in ea quae res conditione dimissa, etc. Lege, et distingue, veritatis, in eaque res, etc.

Pag. 26. Si inclyti cujusdam Regis hominis tamen vultus quivis, interpunge: si inclyti cujusdam Regis, hominis tamen vultus, quivis.

Ibidem. Quem solum veretur, quidquid in virtutibus naturae a regibus ipsis quoque metuitur? legendum censeo, quem non solum veretur, quidquid a virtutibus naturae, sed a regibus ipsis, etc., gradatur a minore ad majus. Si Regis imago, qui homo est, tantam venerationem exigit; quanto magis Dei, qui supra praecipua naturae, et supra reges naturae vitutibus minores. Virtutes naturae intelligi quidquid eminet in natura, coelum nempe, terram, astra, sidera. Laertius in Zenone, Ἀρετὴ δὲ τοι ἡ μεν τις κοινῶς παντὶ τελείωσις: Virtus autem alias est communiter uniuscujusque perfectio 185. Plato, lib. V de Legib. 851, τὸ νὺν δὴ 0543D λεγόμενον φαυλότητός τε καὶ ἀρετῆς χώρας: Quod modo dictum est de infelicitate et virtute regionis. Ista autem Deum ut Creatorem verentur, et ejus jussui parere certum est.

Ibidem. Ne sub sono nominis committatur regula veritatis, etc. Id est ne praevaricetur contra veritatem, et obnoxius fiat mendacio. Ne committatur contra regulam veritatis. Commissa stipulatio dicitur jurisconsultis, cum placito non statur, ut necesse sit, vel ex stipulatione praestare id quod interest, vel eam quantitatem, quae vice ejus sit quod interest, in stipulatione comprehensa, ut in L. Si pact. 14; cod Justinian. de Pactis. Quod in L. 9: Si quis cautioni non obt. est, non committitur stipulatio, in Graeco redditur οὐκ ἐνέχεται: non tenetur, scilicet, ut qui promisit, non possit conveniri apud Judicem, quod non commiserit contra factum in stipulatione promissum. Eadem forma sub titulo: Bem. rat. hab. in 0544A latino legitur, stipulatio committitur, in Graeco est βεβαιοῦται ἡ ἐπερώτησις, stipulatio confirmatur, id est ex ea agi potest, quod praevaricatum sit contra conventa. Sic poenam committere est facto suo poenae fieri obnoxium, cum non committitur poena, poenae vi non subjacere. βεβαιοῦται ἡ ποινὴ: confirmatur poena vertunt Graeci illud committitur poena in dict. L. 9, § 1, Si qui caut. non obtemp., id est ea culpa admissa est, quam poena consequatur; nam reus fit poenae, qui in praeceptum commisit. In L. 2 Cod. Theodos., de Suscept. praepos. lib. XII, habetur: Ne legem commissi incurrat, hoc est ne incidat in poenam, quam imposuit lex tale quid committentibus: atque ideo non inscite Turneb. Advers. lib. XXVIII, cap. 46, docuit, commissum piaculum dici, cum id patratum est, cujus causa piaculum dandum est.

Pag. 27. Ideo nudus, quia voluntas ejus est turpitudo, etc.; impudentis enim est denudare pudenda, quae tecta voluit honestas. Lepidissime quamvis alio sensu, 0544B in altercatione Hadriani cum Epicteto, interroganti ipsi quare Venus nuda pingeretur, respondet:

Nuda Venus picta, nudi pinguntur Amores,
Quibus nuda placet, nudos dimittat oportet.

Ibidem. Quia inlicitis ardoribus semper conjunctus est gladius, etc. vis et furor.

Ibidem. Hic Joseph mulieri flagitat esse violentum, quem etiam, dum denudat, esse non invenit impudicum, etc. Distorta sunt ista, nec ad rectam verborum structuram, quam exquirere sine libris haud facile mihi. Dicam quae credam meliora. Hic Joseph, indeclinabile pro Josephum muliebris agitat violentia, quem etiam, dum denudat, non invenit impudicum.

Ibidem. Hic Synagogam expugnavit, cum sua illi arma concedit, etc. Puto respicere ad historiam, quae narratur Numer. cap. XXV, tum ad eam, quae Judic. recensetur cap. XX et XXI.

Ibidem. Pejusque blanditur, quam furit, etc. Dum 0544C amorem obsequentem quis habet, zelotypia et mancipatu amatae tenetur rem familiarem, ut veneri suae satisfiat, pessumdat; immo se negligit et existimationem sui. At sine parili amore, qui cordis angores, qui animi cruciatus, qualis a semetipso externatio, quis furor? Zeno autem in blanditiis amoris pejus esse concludit, quia si non legitimus, offensio Dei accenditur quae prae omnibus cavenda.

Ibidem. In ipso fructu suo etiam ipse se odit, etc. Fructus amoris est amor mutuus, in quo nemo se odit, et cujus neminem poenitet; de quo vide pulcherrimam disputationem Ficini in Convivium, orat. II, cap. 8, et orat. V, cap. 9. At post fruitionem rei amatae poenitudo venit. Petron. Afran.

Foeda est in coitu, et brevis voluptas,
Et taedet Veneris statim peractae.

Aristenaet. lib. I, ep. 21, ἐλπιζόμενος ὁ γάμος, ἡδὺς εὔχαρις, καὶ λίαν εὐκταῖος· γέγονε, περιεφρονήθη: Speratus coitus dulcis, gratus, optandus: ubi potitus es, 0544D contemptus venit. Itaque potius legendum, in ipso fruitu sui, in ipsa fruitione et voluptate. Schol. antiqua in Terentium Heautonti. actu I, scena 1, apud Vossium, frui proprie est delectationem capere ex usu; a fruor est fruiscor et fruniscor.

Pag. 28. Hominum mentes capit, et decipit, sic cupido vocari coepit, etc. Paronomasiam captavit in verbis capio, et cupio.

Ibidem. Numerifero semper vicissitudinis delectamento, etc. Procul dubio verbum hoc numeriferum mirificum est; quid enim? an quia aliquando numerus pro corpore, aut corporis parte praecipua, ut in illo Sallustii Catil., 19. C. Manlius ex suo numero legatos mittit, et in Horatii epist II, 27, Nos numerus sumus, intelligere debeamus adducentem secum siderum, aut totam, aut praecipuam partem? Apertius fuisset, dixisse numeroso, qualiter in Plinio varietas numeroso, lib. IX, cap. 17, scilicet multiplici mutatione. 0545A Martianus Capella, lib. IX, dixit astriferum.

Nec cura astriferi te stimulant thalami.

Ibidem. Tu eum breviatum paulisper, etc. Breviatum, imminutum: breviare est minorem facere. Quintil. lib. I, cap. 9. Versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam, et exornare salvo poetae sensu permittitur. In novo Testament., Matth. cap. XXIV, num. 22, et Marci cap. XIII, num. 20, vulgatus interpres, breviabuntur dies illi, Graece κολοβωθήσονται: quod non tantum mutilationi convenit quam imminutioni, ut docent Grammatici.

Ibidem. Tu populi coelestis animam tenes, etc. Ac si diceret, tu refers in terram paradisi consortum qualitates, in quantum ornas pacem, etc.

Pag. 29. Tu martyres gloriosos a confessione, etc. In hoc commatio de charitate erga Deum loquitur, quae alias pietas dicitur: dicta prius spectant ad charitatem erga proximum. Habuit a D. Paulo ad Roman. 0545B cap. VIII, qui charitatem vocat, sicut et D. Matth. cap XXIV: Abundabit iniquitas, et frigescet charitas multorum. Mox redit ad charitatem erga proximum, more suo, re diversa, non diversa nomine confundens.

Ibidem. Recte Deus diceris, quia Trinitatis, etc. Clem. Alex. Strom. 4, sig. ἀγάπη τοίνυν καὶ ὁ Θεὸς εἴρηται, ἀγαθὸς ὤν: Charitas ergo et Deus dicitur, cum sit bonus.