Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Caput Primum.

§ I.— Iterum scribendi occasio et finis.

Exacto ferme biennio ab editis in Sermones et 0632D Martyrium S. Zenonis lucubrationibus meis, libri a Clarissimis Viris Petro et Hieronymo Ballerini Presbyteris Veronensibus copiam habui anno 1739 Veronae 0633A typis excusi. Eximium profecto laboratumque opus, quo conquisitis undique vetustioribus mss., adhibitisque aptissimis ac eruditissimis adnotationibus Sermones S. Zenonis (quem splendoris gradum aliis in editionibus numquam sunt adepti) nitori suo restituti, suoque Auctori vindicati jure quidem ac merito dicendi sunt. Summa quidem voluptate affectus, dum non tam oculos, quam in illud mentem conjiciens, rerum ordinem optime digestum, latini sermonis nitidam elegantiam, omnis generis consummatam doctrinam, non satis posse mirari, gavisus sum. Cum vero praeclaris tot rationibus ac monumentis S. Zenoni sermones suos adjudicari conspexi, tenuitatis meae, in iisdem sermonibus pro genuino S. ejusdem Patris foetu asserendis non quidem piguit, 0633B quam viderem tantae eruditionis ubertate pensatam. Haerere tamen mihi contigit, cum praeclarissimos hosce viros in ejusdem S. Zenonis Epocha constituenda aliud a veteri vulgata opinione (cui ego sum adstipulatus sententiae) opinari deprehendi, rationibusque non levis ponderis suam confirmare sententiam. Qua de re, ut a mea opinione non sine judicio recederem, vel temere in ea consisterem, quae ad difficultatem faciebant, attentius examinanda duxi, quo tamen exitu lectoris judicio ex animo ac libenter committo. Minime mihi quidem probari potest illud Tillemontii consilium mutandae D. Zenonis Epochae, ut a variis dubitationibus se extricet, qui in ea temporibus Gallieni firmanda dat operam Astrologi, namque est ad conciliandos planetarum motus 0633C arbitrio suo systemata sibi fingere. Historici vero in antiquorum enarrandis gestis, veteribus monumentis inniti, quae si desint, ea sua in obscuritate relinquere. Hac igitur mente, de tempore quo D. Zeno Veronensis Ecclesiae episcopatum gessit, agere constitui, non ut in mea sententia animo perstem obfirmato, verum ut id experiar, an diversas hinc inde contrariasque rationes ad veritatem revocare contingat (V. cap. 9 de Martyrio S. Zenonis lib. II) .

§ II.— Prima ratio Epochae S. Zenonis Arianis temporibus posthabendae.

Urget quidem argumentum illud, quosdam scilicet S. Zenonis Sermones Arii errores impetere, ut Ario posteriorem Zenonem quis arbitretur, vel sermones illos Zenonis non esse foetum existimet. Hoc Eminentissimus 0633D Baronius putavit, illud clarissimi Ballerinii. Baronii rationes refutavimus libro primo de Sermonibus S. Zenonis, capite septimo. De iis quae uberrime a doctissimis Viris disputata, atque adnotata sunt novissima in editione Veronensi agendum modo (Dissert. primae cap. 2, § 2) . Arii itaque errores praecipuos recensere, eorumque originem perscrutari operae pretium erit: tum D. Zenonis contra eosdem errores allegatas sententias conferre, ut hac ratione opposita juxta se posita lucidiore discrimine discernamus.

§ III.— Arii errores praecipui.

S. Alexander Patriarcha Alexandrinus, qui Arii 0634A impietatem prior est insectatus, eumque suo cum auctore anathemate perculit, ipsius errores enumerat in epistola ad Alexandrum episcopum Constantinopolitanum: Qui asserunt tempus aliquando fuisse, cum non esset Filius Dei: postea factum cum non ante extiterit: talem fuisse tum, cum factus erat, qualisquisque hominum est. Omnia enim Deum ex nihilo fecisse, qua sententia etiam Filium Dei comprehendunt. Quibus etiam consequenter addunt, eum natura posse mutari virtutis, et vitii capacem esse. Itaque hoc posito eum ex nihilo factum: non enim natura, aut quidquam praeter caeteros filios habuisse praerogativae (nullum namque natura Filium Dei esse affirmant, neque quemquam esse, qui ulla cum eo proprietate conjunctus sit), sed cum esset natura mutabilis, et propter singularem 0634B in vita, et moribus rite instituendis diligentiam, ac studium non ad vitia deflecteret, Deum eum elegisse. (Refert Theodor., cap. 4 Hist. Ecc.)

§ IV.— Recensitos errores unde Arius hauserit.

Has impias in Filium Dei blasphemias non adinvenit Arius, sed ab aliis antiquioribus haereticis accepit eodem S. Alexandro teste. Quippe cum ipsi sitis docti a Deo, et non ignoretis, tum Ebionis, et Artemae doctrinam, quae non ita pridem veram Ecclesiae pietatem oppugnare coepit, tum pestiferum studium Pauli Samosateni Episcopi Antiochiae, qui concilio omnium ubique Episcoporum, atque adeo judicio Ecclesiae ejectus est. Lucianus successor factus multorum annorum spatio, hoc est tantisper, dum tres Episcopi alius post alium Ecclesiam illam rexere, exclusus ab Ecclesia 0634C mansit. Istorum haereticorum impietatis faeces, hi qui modo in lucem editi Filium Dei ex nihilo ortum asserunt, quique sunt velut stolones occulti ex illis nascentes animis, hauserunt. Arium dico Achillam, et reliquam illis adhaerentium turbam (In eadem Epistola) . Cui et S. Athanasius adstipulatur. Videtur mihi aut ignorantiam callide simulare, quasi nescirent, etiam ante Concilium Nicaenum Haeresim istam abominabilem fuisse, quo tempore Artemas ejus fundamenta jaciebat. (De Syn. Arim. et Seleuc.)

§ V.— Ebionis errores circa Filii divinitatem.

Ebionem nominat S. Alexander non tamquam primum, sed ut praecipuum Filii divinitatis hostem. Ipse siquidem Cerinthi, Simonis Magi discipuli et 0634D apostolorum coetanei, haeresim jam collapsam instauravit, propagavitque. (Till. t. 2, Nota pr. de Cerinthithianis. Theod. l. II, adver. haereses, cap. 3) . Cerinthus etenim Jesum similiter ac Hebraei dicebat natum esse secundum naturam ex viro et muliere, nempe Joseph et Maria; temperantia autem et justitia, et aliis bonis excelluisse, Christum autem in specie columbae e supernis in ipsum descendisse, et tunc Deum, qui ignorabatur, prodisse, et quae scripta sunt miracula fecisse; tempore autem passionis recessisse quidem Christum, Jesum autem passionem obiisse. Eodem modo Ebion omne initium Filii ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat, neque subsistens antea, quod in principio apud Deum Deus 0635A erat Verbum, Virgo in carne susceperit, sed carnem genuerit per Verbum, quia in Verbo non antea existentis Unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum. Ejusdem Ebionis errorem et refert Theodoretus. Dominum Jesum Christum dicebat ex Joseph et Maria esse natum, qui homo quidem erat, sed virtute, vitaeque innocentia et integritate aliis antecellebat. Carpocras, quem Ebioni posteriorem facimus, et ipse Cerinthi, et Ebionis errorem amplexus, ut Augustini verbis utamur (De Haer. cap. 7) . Hic etiam Jesum hominem tantummodo, et de utroque sexu putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, quae sciret ea quae superna essent, atque nuntiaret.

§ VI.— De Artema, seu Artemone.

Artemas Ebionis haeresim non ipse, sed Theodotion 0635B ab inferis revocavit. Theodotione tamen notior Artemas, quamvis ille auctor, seu restaurator fuerit, hic eam propagavit (Eus. Hist. l. V, c. 28) . Qua de re S. Alexander omisso Theodotione Artemam hujus haeresis assertorem nominat, sicuti et Augustinus. Ita haeresis cujusdem Artemonii fuit, sed cum defecisset instaurata est a Paulo. Haeresi tamen XXXIII, Theodotionem erroris hujus auctorem agnoscit. Theodotiani a Theodotione quodam instituti, hominem tantummodo Christum asseverant. Theodoretus prius Artemonem locat, cujus errorem ita refert: Dominum J. C. solum hominem esse dicebat (Artemon) natum ex Virgine, prophetis tamen virtute praestantiorem. Tum Theodotum, de quo ita breviter. Theodotus Bizantinus coriarius idem cum eo (Artemone) sentiens. Hi duo haeretici, 0635C vel coetanei fuere, vel aetate suppares circa annum Christi 200. Divulgatos eorum errores etiam Romae Victor Papa anathemate damnavit, cum ipsorum auctoribus Theodotione et Artema.

§ VII.— De Paulo Samosateno.

Quae de Cerintho, Ebione, Theodotione et Artema per compendium a D. Augustino ac Theodoreto dicta sunt, jam retulimus: modo de Paulo Samosateno agentes distinctius recensitorum haereticorum impia dogmata percipiemus, quae a Samosateno renovata, et a S. Dionysio Alexandrino contra ipsum pertractata, ac in conciliis Antiochenis discussa atque damnata manifestiora erunt. Dionysius itaque contra decem Pauli Samosateni quaestiones scribens, ita de 0635D ipsius circa Christum Dominum opinionem ante primam quaestionem habet: Dicis duas hypostases esse, et duas personas, unius et solius Christi, et duos Christos, et duos Filios, unum natura Filium Dei, qui fuit ante saecula, et unum homonyme Christum, et Filium David, qui non fuit ante, et fuit in tempore, et secundum beneplacitum Dei accepit nomen Filii. (In Ep. ad Paulum Samosatenum, quam refert Labbe, t. p. Conciliorum in concilio. Antioch. pr., pag. 850, ed. Paris.) Samosatenus itaque in Deo personas confundebat unum Deum asserens, ut illi exprobrat Dionysius. Ecclesia, inquis, duos Deos non dicit, neque traditum accepit. Patrem cum Filio confundens, quem hic superius referente Dionysio dicebat natura Filium Dei. 0636A Ad quaestionem vero quintam. Quod autem dicit (Samosatenus) ingenitum Patrem, dicit, ut doceat Christum recentem esse, et creaturam. Christum quoque ante Mariam non fuisse jactabat. Tu vero dicis quod ante Mariam non erat. Ita S. Dionysius ante primam quaestionem de ipsius Samosateni opinione testatur. Purum hominem fuisse Christum aperte asserit ipse Paulus. Videmus enim Christum ire ad passionem, et dicere: Nunc anima mea turbata est. Age, estne haec natura Dei? Iterumque contra Dionysium instat. Quod scriptum est: Tristis est anima mea usque ad mortem, de quo vis ut confiteamur? Annon est natura homo, cujus anima tristis est? Eodem modo caeteris in omnibus quaestionibus suum hunc refricat errorem. Christum vero ex Virgine natum fatetur 0636B idem Paulus. Scriptum est in Evangelio quod puer crescebat et confortabatur, quasi diceret: Crescebat Jesus, ex Spiritu Sancto et ex Maria Virgine natus. Ebionis inhaerens errori, qui, et ipse Jesum (ut ex Hilario supra retulimus) ex Virgine natum agnoscit; in eo a Cerintho et Carpocrate discordans, qui Christum volebant natum esse secundum naturam ex viro et muliere; nempe ex Joseph et Maria, et de utroque sexu. Theodoretus tamen ipsum quoque Ebionem docuisse perhibet Christum ex Joseph et Maria esse natum (lib. II de Haereticis fabulis de Ebionitis) . Duas tamen Ebionitarum sectas distinguit, quae in eo tantum discordes erant, quod una Christum ex utroque sexu natum vellet, altera ex Virgine. Quod et Eusebius affirmat (Eus. Hist. 0636C l. III, cap. 3) . Quamvis autem Christum hominem diceret Samosatensis, assumptum tamen propter eximiam Virtutem in Deum voluit: ita contra ipsum Dionysius: Vides in quantum absurdi te praecipitas, cum dicis Virum sumptum a Deo Verbo. Superius etiam: Absurdum autem est dicere hominem Christum magis Deo placuisse quam omnes homines ad habitandum in eo. Deum itaque fatebatur Christum non natura, sed participatione. Quare idem S. Dionysius cavendum monet ab eo quod Paulus dixerit, Christum natum ex Spiritu Sancto et Maria. Cum igitur callide ait Samosatenis ex Spiritu Sancto, et Maria, decipere vult, ut sicut scriptum est, non ex sanguinibus, sed ex Deo nati sunt, sic dicat de Nato, ex Deipara. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit ut 0636D doceat Christum recentem esse et creaturam.

Contra hos Pauli Samosateni errores concilii primi Antiocheni Patres eidem Paulo scripserunt. Hunc autem Filium genitum Unigenitum imaginem Dei invisibilis, primogenitum omnis creaturae sapientiam, et Verbum, ac virtutem Dei ante saecula non praecognitione, sed substantia, et hypothesi Deum Dei Filium cum in Veteri et Novo Testamento cognovimus, confitemur, et praedicamus. Qui autem contra dicit Filium Dei non esse ante constitutionem mundi, dicitque credere, et confiteri esse Deum, non esse aliud quam duos Deos praedicare. Qui Filium Dei non esse Deum praedicat, hunc alienum esse ab Ecclesiae Regula arbitramur, et omnes Ecclesiae Catholicae nobiscum sentiunt, 0637A (In Epist. sex Episcoporum Samosaten. apud Labbe.)

His circa errores Pauli Samosateni animadversis: cur S. Patriarcha Alexander omissis Cerintho, Carpocrate atque Theodotione, de Ebione et Artema mentionem tantummodo fecerit, tum ipsius Ebionis et Artemae cum Paulo Samosateno in errore consensio, tum Cerinthi et Carpocratis dissensio ab Ebione et Artema in causa fuit, quod hi Christum ex Virgine, illi vero ex Joseph et Maria natum asseruerint, Ad Theodotionem vero quod spectat, nihil de eo S. Patriarcham videlicet meminisse; non errorum diversitas ad silendum impulit, sed quos Artemas Theodotionis errores clariores fecerit.

§ VIII.— Arii errores a S. Alexandro Patriarcha enumeratos Ebionis, Artemae, ac Pauli Samosateni 0637B erroribus conformes.

Primo S. Alexander Arianos arguit: Qui asseruerunt tempus aliquando fuisse, cum non esset Filius Dei. Ebion omne initium Filii ex Maria concedebat. Artemon Dominum Jesum Christum solum hominem esse dicebat natum ex Virgine. Paulus Samosatenus Christum (aiebat) et Filium David qui non fuit ante, et fuit in tempore, hominemque passim esse dicebat, ut adnotavimus.

Secundo. Omnia enim Deum ex nihilo fecisse, qua sententia etiam Filium Dei comprehendunt. Hic error licet ex praecedentibus oriatur, attamen in praefatis haereticis expressus non reperitur. Ita ipsi Ariani eorumdem haereticorum sententiam explicabant.

0637C Tertio. Quibus etiam consequenter addunt eum natura posse mutari, Virtutis et Vitii esse capacem. Non enim natura, aut quidquam praeter caeteros Filios habuisse praerogativae (nullum namque natura Filium Dei esse affirmant, neque quemquam esse, qui ulla cum eo proprietate conjunctus sit), sed cum esset natura mutabili, et propter singularem in vita et moribus rite instituendis diligentiam ac studium non ad vitia deflecteret, Deum eum elegisse. Mutabilem esse natura Christum ex illo falso asserto sequitur quo Ebion et Artemas hominem ipsum esse tantummodo volebant, quare apte S. Alexander dicit: Quibus etiam consequenter addunt. Samosatenus vero aperte hunc asseruit errorem. Quomodo igitur qui crescebat, et confortabatur, hunc dicis ante saecula esse. S. quoque 0637D Dionysius contra Samosatenum infert hoc absurdum ipsius instantiae respondens, qua textum Evangelii opposuit. Tristis est anima mea usque ad mortem; subdens: Alioqui, et Spiritum Sanctum intelliget Samosatensis patibilem esse. Non esse autem Christum natura Filium Patris Aeterni, eumque ob eximias virtutes in Filii dignitatem assumptum, docebat Ebion ex allato S. Hilarii textu: Hebion non ex Deo homine Deum proferat. Theodoretus etiam testatur Ebionis errorem referens. Homo quidem erat, sed virtute, vitaeque innocentia, et integritate aliis antecellebat. Et S. Augustinus Accepisse (Jesum) talem animam, quae sciret ea quae superna essent. atque nuntiaret, Idem sentiebat Artemas. Prophetis 0638A autem virtute praestantiorem. Clarius Samosatensis, Ebionis, et Artemae errorem sectatus ipsorum sententiam explicat: Duos (dicis) Filios, unum natura Filium Dei, qui fuit ante saecula, et unum homonyme Christum, et Filium David, qui non fuit ante, et fuit in tempore, et secundum beneplacitum Dei accepit nomen Filii. Ita Dionysius contra Paulum, et inferius: Ais enim quod Verbum erat ante Mariam, Christus vero non erat ante Mariam, et quod Maria non genuit Verbum (non enim senior Verbo est), sed genuit Christum exinde honoratum in Filium Dei. Christum creaturam esse non natura Filium Dei manifesto asserit. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit, ut doceat, Christum recentem esse et creaturam. Ita Pauli dolum profert Alexandrinus Dionysius.

0638B Aliis haereticis eosdem errores ex Theodoreto adscribunt Domini Ballerinii. Contrarium hunc errorem undecim tenuerunt heterodoxorum sectae a Theodoreto nominatae lib. XI adversus haereses, nimirum Ebionitae, Nazareni, Cerinthiani, Artemon, Theodotus, Melchisedechiani, Helceseitae, Paulus Samosatensis, Sabellius, Marcellus, Photiniani, quibus addendae aliae duae Carpocratianorum ex Irenaeo lib. I, cap. 24, et Berillus ex Eusebio, lib. VI, cap. 11. Non ita tamen sunt haec accipienda, ut in omnibus hi haeresum Parentes consenserint. Nazzarei siquidem, Augustino teste, Christum Dei Filium fatebantur. Nazzarei cum Dei Filium confiteantur esse Christum, omnia tamen veteris legis observant. Qua de re cum Epiphanius dicat: Nazzareos multa cum Ebione habuisse communia, 0638C hoc de observatione legalium intelligendum est, cum et ipsi Ebionei legalia servarent. Ebionei Christum etiam tantummodo hominem dicunt. Mandata carnalia legis observant, circumcisionem scilicet carnis, et caetera, a quorum operibus per novum Testamentum liberati sumus (S. Aug. de Haer. c. 10, § 7) . Dissentiebant itaque circa Divinitatem Christi Nazzarei, et Ebionitae, hi tantummodo hominem, illi vero Dei Filium agnoscentes Christum: Cerinthum quoque et Carpocram in eo non convenire cum Ebione adnotavimus, cum hic ex Virgine, illi ex Joseph, et Maria, et de utroque sexu Christum natum esse asseruerint. Photinum vero Ebionis et Pauli Samosateni errores refrixisse non est ambigendum. Hunc circa medium quarti saeculi in concilio Sardicensi, et ab ipsis Arianis 0638D in Sirmiensi eorum conventiculo damnatum, ejusque sectarios D. Zenonem impetisse volunt eadem in adnotatione Domini Ballerinii. Photiniani omnium novissimi, quos ipsi Ariani condemnarunt, hoc loco a Zenone indicari videntur ex ea praesertim formula, ut quidam putant. At potuit, et vetustiores haereticos impetere D. Zeno Gallieni temporibus scribens. Sancti quidem Praesulis verba eos tantum respiciunt, qui Christum purum hominem affirmabant. Si hominem solum, sicut quidam putant, ab utero Virginis eum sumpsisse principium, quae spes futurae Beatitudinis credenti, cum scriptum sit: Maledictus homo, qui spes habet in homine? Ex iis vero eos praecipue qui ex Virgine natum fatebantur, ut Ebion, Artemas, et 0639A Paulus Samosatenus: Non vero Cerinthum, Carpocram, aliosque Christum ex Joseph, et Maria, ac de utroque sexu natum blasphemantes. Quem errorem nempe Christum purum hominem ex Virgine natum aetate Gallieni in Ecclesia serpuisse ac divulgatum fuisse, inferius demonstrabimus. Interim adnotasse sufficiat S. Alexandrum Patriarcham Alexandrinum in laudata epistola Ebionem, Artemam ac Samosatenum enumerasse ante Gallienum, ipsiusque Gallieni aetate, utpote qui magis in errore conformes Arianae haeresi stravere viam.

§ IX. Arius circa suos errores inconstans et varius.

S. Alexandro ad Alexandrinam Cathedram assumpto, Arius, qui se posthabitum iniquo ferebat 0639B animo, invidia tabescens Alexandrique in illibatos mores mutire cum non posset, in ipsius doctrinam dentem acuere ausus est. Nam cum S. Alexander Filium confiteretur honore Patri aequalem, ac ejusdem essentiae, ex adverso Arius Filium nugari coepit creaturam, et facturam, et fuisse quando non erat, et quae magis sunt impia. Digna profecto quae oblivioni mandentur ac aeterno silentio. Ita Gregorius Caesareensis. Quamvis enim et vivente gloriosissimo Martyre S. Petro Alexandrino Patriarcha virus coepisset suum Arius evomere, eaque de causa fuerit ab eo degradatus: Attamen tunc (ut Christiani Lupi verbis utar) utpote duntaxat Diaconus praedicare et publice populum docere necdum poterat. Alexandri vero tempore jam Sacerdos ac Verbi praedicandi ipsi demandata 0639C cura, aperte in concionibus apostolicae Alexandri doctrinae detrahere, Ebionique, Artemae, et Pauli errores recoctam veluti crambem opponere coepit. Qua de re ab eodem S. Alexandro damnatus, atque ab Ecclesia ejectus, Ebionis et Artemae haereses, quas divulgarat, a summo pontifice Victore Romae damnatas, Paulique Samosateni, qui eas instaurare ausus est, tanta episcoporum frequentia in concilio Antiocheno profligatas, docere ac defendere cum non auderet, cautius agens, easdem circumvelare alioque aspectu concinnare curavit. Illud in primis: Christum nempe ante Mariam non fuisse; fuisseque tempus quando non fuerit Filius; mutabilemque a Deo creatum: has, inquam, quas primo sparserat blasphemias, ita temperavit, ut fateretur Filium 0639D ante tempora, et ante saecula plenum Deum extitisse Unigenitum, immutabilem; suamque impiam doctrinam veluti catholicum dogma venditans, se docere professus est, Filium non esse ingenitum, ut Patrem, neque partem ingeniti, in eo Catholicos carpens, utpote qui Filium Patri aequalem asserentes, ejusdemque substantiae, Filium ingenitum facerent, partemque esse substantiae Patris docerent. Suam tamen impietatem retinens, ibidem docebat, Filium ex ullo subjecto, quod idem est, ac ex nihilo, sed voluntate et consilio Patris creatum; antequam gigneretur, non fuisse pro generationis verbo creationem intelligens. Haec omnia ex ipsius Arii Epistola ad Eusebium episcopum Nicomediensem clarius intelligemus. 0640A Nos autem quae sit nostra sententia (ita Arius) sensusque, et docuimus et docemus: Filium nimirum neque ingenitum esse, neque partem ingeniti ullo modo, neque ex ullo subjecto, sed voluntate et consilio ante tempora, et ante saecula plenum Deum extitisse, unigenitum, immutabilem, et ante quam gigneretur, aut conderetur, aut praefiniretur non fuisse: nam ingenitum non erat. Exagitamur igitur quod Filium principium, Deum. Patrem carere principio dicimus; atque tum hac de causa, tum quod dicimus, eum ex nihilo constare, nos persequuntur adversarii. Istud vero sic ideo asseruimus, quod non sit pars Dei Patris, neque ex ullo subjecto existat. Hac de re nos insectantur (Extat apud Theod., Hist. eccl., cap. 4) . Idem pressius, at majori cum dolo expressit ipsemet Eusebius 0640B Nicomediensis Arii Arianaeque haeresis validissimus propugnator: Neque enim de duobus ingenitis nos audivimus, neque unum in duo divisum, neque illud ullam corpoream affectionem subiisse didicimus, credimusve, Domine mi Pauline, sed unum ingenitum, unum ex eo vere, sed non ex substantia ejus genitum, naturae ingeniti omnino, et ejus essentiae expers (In Ep. ad Paulin.) . Unum ingenitum eum Ecclesia Catholica fatetur, ut videatur Menandri errorem damnare, qui Dominum J. C. dicebat ingenitum. Ingenitum dicebat et Ebion, ut refert Theodoretus. Is unum dicebat ingenitum, sicut et nos, et eum ostendebat esse mundi opificem. Ab ea vafritie, quam in Samosateno notavit S. Dionysius Alexandrinus. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit ut doceat Christum recentem 0640C esse, et creaturam. Indivisum et incorporeum dicit Deum, ut innuat Catholicos consubstantialitatem Filii cum Patre sustinentes, divisionem in Deo admittere. Id, et Praxeani Catholicis succensebant falso religionis zelo, ut ex Tertulliano. Quomodo autem numerus sine divisione ponatur, procedentes retractatus demonstrabunt. Consubstantialitatem itaque negat Eusebius. Unum ingenitum, unum ex eo vere, sed non ex substantia ejus genitum, naturae ingeniti omnino, et ejus essentiae expers. Alios quos Arius aperte asserit errores ex negata consubstantialitate manentes silentio praeterit; nempe Filium non extitisse antequam gigneretur, aut conderetur: et ex nihilo fuisse productum, ut dogmatis virus, quantum valet, abscondat. Hanc Arii ejusque sectatorum circa 0640D suos errores varietatem notavit Augustinus. Audio vos jam emendasse, an forte falsum est eos hoc aliquando dixisse quod fuerit aliquando Pater sine Filio? tamquam fuerit lux aeterna sine candore quem genuit. Et in libris de Trinitate: Si Filius est, natus est, si natus est, erat tempus quando non erat Filius. Posteriores Ariani abjecerant istam sententiam. Ab ipso veromet Ario hanc variationem coepisse constat ex iis quae supra hoc in eodem paragrapho ex Theodoreto retulimus.

§ X.— Propriae Arii Arianorumque verborum formulae suis in explicandis erroribus.

Propria Arii ejusque sectatorum verba suis in exprimendis, 0641A vel antiquis resumendis erroribus adhibita, accurata observatione recensenda videntur, ut collatis S. Zenonis sententiis evidentius inspici possit, num contra Arium, an contra antiquiores haereticos verba fecerit S. Praesul.

Coepit itaque Arius, teste S. Athanasio (Orat. pr. contra Arian.) , contra S. Alexandri catholicam doctrinam insanire. Non semper Deus erat Pater, non semper Filius: nam cum omnia sint ex nihilo, etiam Dei Filius ex nihilo emersit. Et cum omnia sint condita, ipse quoque conditum quiddam, et opus haberi debet. Et cum omnia prius non essent, sed postea extiterint, fuit profecto cum Verbum non erat. Et quia non erat antequam fieret, principium existendi habuit. Tum enim extitit cum Deus eum conditum voluit. Inferius 0641B vero. Etiam id quoque addunt: Eum non natura in Patre existere, nec esse proprium ejus substantiae Verbum, nec propriam sapientiam, in qua mundum istum creavit, sed in Patre esse aliud proprium, et peculiare Verbum, aliamque item propriam sapientiam in qua sapientia istud Verbum fecit. Atque adeo ipsum Dominum Christum respectu rationalium, quae verbis utantur, Verbum esse nuncupatum. Arii errores enumerare pergit Athanasius. Rursus idem ait: Deum non nos propter illum, sed illum propter nos condidisse. Erat enim, inquit, solus Deus, nec erat Verbum cum eo. Deinde cum vellet nos procreare, tunc quoque istum procreavit, quem, postquam genitus est, appellavit Verbum. Non enim est Patris proprius, et naturalis foetus Verbum, sed et ipsum gratia extitit. Quin et 0641C hoc quoque jactant: Christum non esse naturalem, et veram Dei potentiam, sed sicut erucae bruchi appellantur potentiae Omnipotentis Dei, ita ipsum quoque appellari Omnipotentiam Patris. Etiam illud inter caetera adjunxit, Filium non exacte cognoscere Patrem, sed ne suam quidem ipsius substantiam plene cognitam habere.

Tota tandem Catholicos inter et Arianos contestatio ad unam Filii cum Patre consubstantialitatem vel asserendam vel negandam redacta est. Hujus rei ad] comprobandam fidem, formulam a Valente Vasacio, aliisque gregalibus in Ariminensi Synodo exhibitam satis erit afferre: Credimus in unum, et solum, et verum Deum Patrem Omnipotentem, Conditorem Opificemque omnium: et in Unigenitum Filium Dei ante 0641D omnia saecula, et initia, et ante omne tempus, quod in intellectum cadere potest existentem, et ante omnem comprehensibilem substantiam natum impatibiliter ex Deo, solum ex solo Patre, Deum de Deo, similem Patri suo, qui ipsum genuit, cujus, secundum scriras, generationem nemo novit, nisi solus qui eum genuit Pater. Vocabulum porro substantiae, quia simplicius a Patribus positum est, et a populis ignoratur, et scandalum affert, eo quod in Scripturis non contineatur, placuit ut de medio tolleretur, et nullam posthac de Deo substantiae mentionem esse faciendam (Refert S. Athan. de Syn. Ar. et Seleu.) .

Hac aetate S. Zenonem Veronensi Ecclesiae praefuisse contendunt Domini Ballerinii, qui illius episcopatum 0642A ab anno 356 ad annum 380 producunt. Quidquid autem id est, procul dubio inter annum 356 et 380 circiter Zenonis Episcopi aetas statuenda est. De hoc aetatis systemate inferius.

§ XI.— Errorum hactenus recensitorum aetas ad Gallienum usque.

Praetermissis haereticis illis minus circa errores suos inter se consentientibus Ebionis, Artemae, Paulique Samosateni aetas firmanda est; tum si qui ipsorum errores Artemam inter et Samosatenum professi sunt, inquirendi. S. namque Alexander Patriarcha tres hos haereticos ante Gallienum, vel sub Gallieni tempora eumdem errorem divulgasse, eosdemque Ario, et Arianis in Filii divinitate convellenda 0642B praecessisse testatur, ut vidimus. Brevis haec chronica disquisitio ad Epocham D. Zenonis firmandam plurimum conducere dicenda est, cum ipsius sententiis hos errores impetitos videamus. Ebion itaque primo cadente saeculo circa annum Christi 82 a Tillemontio locatur (t. II, not, pr. de Nazz. et Ebion. et in Ch. an. 82. Sp. ad an. 74) . Baronius vero ipsum ad annum C. 74 refert. Suos Ebion errores non solum in Asia sparsit, sed et Romae. Ebionis errores Artemas instauravit, non autem ipse primus, sed Theodotus, seu Theodotion Bizzantinus, cui se cum adjunxisset Artemas, haeresim celebriorem reddidit, damnatique sunt a Victore summo Pontifice circa annum Christi 196. Theodotionem ante annum C. 219 diem suum obiisse conjicit Tillemontius. Artemas 0642C forte Theodotioni superstes, ut haeresis auctor agnitus fuisse videtur. Hunc errorem licet a S. Pontifice Victore damnatum, non subito extinctum fuisse dicendum est: nam et in Tertulliano notatur. Et Pater Deus est et Judex Deus est, non tamen ideo Pater et Judex semper, quia Deus semper, nam nec Pater potuit esse ante Filium, nec Judex ante delictum. Fuit autem tempus cum et delictum, et Filius non fuit, quod Judicem, et qui Patrem Dominum faceret. Hic circa annum C. 216 scribebat. Beryllus quoque Bostrensis in Arabia Episcopus, circa Christi annum 229 de eodem errore insimulatus fuit. Ausus asserere (ut Eusebius narrat Hist. l. VI, c. 33) , Dominum ac servatorem nostrum antequam inter homines versaretur, non substitisse in propriae personae differentia, 0642D nec propriam, sed paternam duntaxat divinitatem in se residentem habere: cumque ea de re plurimi Episcopi quaestiones ac disputationes adversus illum habuissent, rogatus una cum reliquis Origenes, primum quidem cum illo familiariter collocutus est, ut quaenam esset hominis sententia exploraret. Postquam vero liquido cognovit quid diceret, errorem ejus coarguit, allatisque rationibus ac demonstrationibus convictum hominem quasi manu apprehendens ad veritatis viam perduxit. Idem Origenes, qui ante annum C. 256 adhuc in vivis erat, hunc errorem redarguit. Intelligat enim ille qui dicere audet: fuit aliquando cum non esset filius. Ex quibus verbis optime inferunt doctissimi Ballerinii: Hinc quidem probatur, alios 0643A quosdam hunc errorem id temporis docuisse quem Origenes reprehenderet. Ad Gallieni tempora propius accessit, qui anno C. 266 obiisse dicitur, S. Dionysius Alexandrinus Patriarcha, hic ut iidem eruditissimi Ballerinii notant in epistola ad Euphranorem, cujus fragmentum suppeditat Athanasii epistola, de sententia Dionysii, no. 4, Sabellianos impugnans. Etenim ait, cum sit res facta non erat ante quam fieret: At ea de causa ad Dionysium Romanum ille delatus, et ab eodem reprehensus apologia se se purgavit, in quam multa conjecit, quibus eum errorem rejicit, quem subinde Ariani excepere: unde cum hi ejus auctoritatem pro se allegarent, Athanasius loco memorato, num. 9, praedecessoris sui sententiam optime vindicat, auctoritatemque ex inimicorum manibus noviter eripit. Eodem 0643B tempore Paulus Samosatenus errores quos ab Ebione et Artema hauserat, in lucem ausus est propalare, contra quem, ut vidimus, idem S. Dionysius scripsit.

Ebionis itaque haeresim primo adhuc labente saeculo exortam circa secundi saeculi finem, ac tertii initium ab Artemone instauratam, toto saeculo tertio usque ab Gallieni tempora, et post Gallienum quoque serpuisse adhuc in Ecclesia comperimus, non Alexandriae tantummodo, sed et in Italia et Romae vulgatam: eam adoptavit Arius tanto Ecclesiae Catholicae detrimento, ut elapsis tot saeculis adhuc perniciem suam novis in Arianis diffundat.

§ XII.— D. Zenonis textus adducuntur, qui contra Arii errores facere putantur.

0643C Iis praenotatis, quae ad rem praesentem facere videbantur, nunc propius ad quaestionis nodum accedamus oportet, D. Zenonis textus, qui contra Arium laudantur, expendentes. Hos D. Ballerinii allegant, quos iisdem ipsorum verbis hic exscribimus: «Harum locutionum (ita Ballerinii) vocumque praecipuarum vis ut manifestior fiat, quid Ariani ex una parte senserint, quid ex alia Auctor contra scripserat, certis quibusdam capitibus exponere perutile fuerit, unde vel illi, qui non plane eruditi in hisce materiis sunt, Auctorem contra Arianos ex proposito disserentem agnoscant. Hi haeretici ex Athanasio in lib. de Decretis Nicaenis, num. 18, pag. 215, de Filio Dei loquentes hujusmodi formulis utebantur. Ex non existentibus non 0643D erat antequam genitus est. Fuit aliquando cum non esset. Quibus significaret Divinum Verbum, ex non existentibus, id est ex nihilo ut caeterae creaturae conditum, non fuisse antequam genitus est, unde et fuit aliquando cum non esset. His ut contrairet noster Autor cum Catholicis primum docuit, tract. 3, lib. II, Deum Patrem, alium se, id est Filium Deum, genuisse ex se, ex innascibili sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, quae habet habentem Filium paria procreavit. Et tract. II, lib. II, Totum se, inquit Pater, reciprocavit in Filium, quibus Divinum Verbum non ex nihilo, seu ex non extantibus, sed ex ipsa Patris substantia genitum aperte prodidit. Dein ut exploderet alteram formulam, non erat 0644A antequam nasceretur, seu alteram eo recidentem. Fuit aliquando cum non esset, quibus Divino Filio aeternitatem Ariani negabant, coeternitas, vocem saepius inculcat, tract. II, lib. II, una originali coaeternitate tract. VI, lib. II, num. 4, cum quo originalis perpetuique regni una possessio: coaeternitatis omnipotentiaeque una substantia, una aequalitas, una virtus majestatis augustae. Huc etiam illa pertinent tract. LV, ubi Filium paternae antiquitatis solum conscium, id est coaeternum Patri fatetur; et ut alia dimittamus tract. VII, exploratissime eam haeresim notat quae modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum, fuisseque tempus quando non fuit. Haec praecipue verba Baronium moverunt, 0644B cum Arianam haeresim directe feriant: nemo enim ante Arium similia docuit, nemo ante hoc tempus adeo expresse haeresim hujusmodi notavit, et refellit, nec notare, et refellere quidem potuit.» Haec Dd. Ballerinii. Antequam vero de his aliisque D. Zenonis allatis textibus agamus, praemittendum est.

§ XIII.— Mysterii Ss. Trinitatis notitiam ab ipso Ecclesiae initio, praecipue vero tertio Ecclesiae saeculo floruisse.

Commendatissimus Petavius, Athanasii atque Basilii testimoniis adductis, evidenter ostendit: Primis illis Ecclesiae saeculis complures extitisse Sanctos, et eruditos Patres, qui sinceram, et legitimam Trinitatis doctrinam, et ipsi tenerent, et tum docendo iis quibuscum 0644C degebant, tum scribendo posteritati traderent. Idem praestat et Thomasinus; ex iisdem nos aliquas Ss. Patrum sententias ad hujus paragraphi adornandum titulum seligemus, praecipue quae tertii saeculi Patres protulere. Omissis itaque iis, quae in libro qui Pastor inscribitur leguntur, et quae in S. Clementis Romani, Ignatii martyris, Aristidis Atheniensis, Polycarpi martyris, qui primo saeculo recensentur monumentis: nec non Justini Philosophi, et martyris Irenaei, Athenagorae, Theophili Antiochensis sententiis, qui secundo, easque apud ipsum Petavium videre est; illorum Ss. Patrum monumenta, qui labente secundo vel tertio currente saeculo, de sanctissimae Trinitatis mysterio meminere, expressiora desumendo proferemus in medium, cum ea hujus 0644D tractationis aetatem propius attingant.

Hippolyti Martyris qui floruit circa C. annum 222, de sanctissima Trinitate sententias profert Petavius: Multo luculentiora perfectae ac verae divinitatis in Filio ejusque persona a Patre distincta Hippolytus idem testimonia dedit in Opusculis contra Beronem et Helicem, apud Anathasium, in quibus duplicem in Christo naturam accurate discernit, et divinam eamdem plane esse demonstrat, quae est in Patre, «Verbum enim Dei nulla re mutatum esse, dicit eo ipso quod carnem induit, nec in nullo prorsus in quo idem est cum Patre, factum esse idem cum carne propter exinanitionem; sed cujusmodi erat absque carne, ita mansisse extra omnem circumscriptionem. «Rursus 0645A «Deum illum Infinitum simul et incircumscriptum hominem esse ait, et intelligi utriusque substantiam perfecte perfectam habentem.» Quod potest esse clarius summae absolutaeque Divinitatis in Christo praeconium? Nam et infinitum Deum hunc esse praedicat, et immensum, et immutabilem, et idem omnino cum Patre, quod ad naturam attinet, cum sit ejus Filius, ideoque re ipsa distinctus. Denique, «divinitas (inquit ex Anastasii versione) ut erat ante incarnationem, est et post incarnationem secundum naturam infinitam incomprehensibilis, impassibilis, incomparabilis ( immo inalterabilis), inconvertibilis, per se potens, et ut totum dicamus subsistens, substantialis sola infinitae virtutis Bonum.» Potuitne vel hoc saeculo quisquam disertius, expressius, significantius divinitatem Filii, 0645B ac Personarum discrimen exponere, quam vel scriptor ille fecit antiquus, antequam Nicaenus Consessus liquidam ea de re scientiam explicasset?

Clementis Alexandrini de Trinitate Sententias, quas sine erroris suspicione scriptas fatetur Petavius ad librum primum de Trinitate videndas remittit. Nos ex Thomasino afferemus, qui Clementem ab omni erroris suspicione demonstrat alienum. Vide (Thomasini verba sunt) (t. III th. Dogm., tr. 2, cap. 44, num. 1) ut ejus aeternitatem ante tempora astruat. «Nullus (haec vero Clementis) certe hominum vel deorum fuit ante hunc mundum, non autem sumus ante mundi constitutionem, qui eo quod esse oporteret in ipso Deo sumus geniti. Dei Verbi sumus nos figmenta ratione praedita, per quem antiqui sumus, 0645C quoniam in principio erat Verbum: sed quoniam Verbum quidem erat ab alto petita origine, divinum universorum principium, et fuit, et est. Quia autem nunc nomen accepit olim sanctificatum, potestate dignum, Christus, novum mihi vocatum est canticum. Hic ergo Verbum Christus, et ut nos olim essemus, erat enim in Deo, et ut bene videmus, causa fuit. Nunc autem apparuit hominibus hic ipse Verbum, qui solus est ambo Deus, et homo.» Vide ut mox Christum dicat ante carnem assumptam fuisse illum ipsum Deum, qui est, seu qui est ipsum esse, et in eo qui est, hoc est in Patre fuisse. «Apparuit autem nuper qui prius erat Servator: apparuit qui est in eo qui est: ὁ ἐν τῶ ὄντι ὤν, quoniam Verbum, quod erat apud Deum doctor apparuit, per quod omnia sunt fabricata» 0645D et infra. «Verbum Dominum, qui revera est Deus manifestissimus, qui est universorum Domino exaequatus, quoniam erat ejus Filius, et Verbum erat in Deo» Apertissime Deum esse Verbum docet, et Patri coaequalem quo Filium.

Ab libro Paedagogi primo vide ut tres divinas Hypostases conjungat, a reliquis sejungat omnibus, ei subjungat totam naturam intellectualem, Ecclesiam. «O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam universorum Verbum, et Spiritus sanctus unus, et ipse est ubique. Una autem sola Mater est Virgo: mihi autem placet eam vocare Ecclesiam.» Plura apud eumdem Thomasinum vide.

0646A Clementi Alexandrino Origenem subjiciemus discipulum Magistro ex eodem Thomasino; de quo tamen contraria nobis forte alleganda erunt inferius, cum a se ipso saepe diversus, quandoque sibi contrarius Origenes inveniatur, ut vere de illo dixerit S. Hieronymus: Interdum magnus dormitat Homerus. Origenis testimonia, quae subdimus ex S. Athanasio Thomasinus desumpsit. Si est, inquit Origenes, ulla imago invisibilis Dei, ipsa quoque imago invisibilis fuerit; immo hoc quoque ausim addere, quod cum sit ille similitudo Patris fieri non posse, ut fuerit quando non fuerit. Quando enim Deus, qui secundum Joannem Evangelistam lux dicitur, splendore caruit suae Majestatis? ut quis audeat Filio principium adscribere quasi antea nondum existenti? Quando autem non erat ineffabilis 0646B illa, innominabilis, inenarrabilisque Patris substantiae imago, forma, ratio, quae Patrem cognoscit? Cogitet secum quicumque audebit dicere: Erat quando non erat Filius se hoc ipsum dicere. Erat quando sapientia non erat, quando ratio non erat, quando vita non erat. Et statim ibidem. Idem Origenes alibi dicit: Sed fas non est, neque periculo vacuum est ob infirmitatem nostram, quantum in nobis est, spoliare Patrem Unigenito suo, secum semper existente Verbo; spoliare item eum sapientia in qua laetabatur; inde enim colligeretur eum non semper laetatum fuisse: Ecce nos demonstramus istius modi sententiam a Patribus ad Patres quasi per manus traditam esse. Vos autem novi Judaei, et Discipuli Caiphae, quos verborum vestrorum Patres ac Majores demonstratis, cum ne 0646C unum quidem ex prudentibus, aut doctis in auctorem citare possitis.

Theognostum addimus ex Athanasio: Cum eum cum Origene simul nominatum vides in bibliotheca Photii. Discite (ita Athanasius) igitur nunc, Christo rebelles Ariani, Theognostum virum disertum non abhorruisse a vocabulo substantiae, scribens enim de fide hipotyposeon ita locutus est: «Non forinsecus aut ex rebus extraneis Filii substantia constat, neque ex non entibus producitur, sed ex Patris substantia ita progenitus est, ut a luce jubar, ut ex aqua vapor. Neque enim id ipsum est quod aqua, neque jubar id ipsum quod sol, sed non alienum tamen rerum ut profluentem eum esse dicas Patris substantiae, idque ita ut interim substantia illa Patris divisionem 0646D non patiatur. Quemadmodum enim sol non diminuitur suis ex se profluentibus radiis; ita nec substantia Patris diminutionem sustinet, imaginem sui Filium progignens.»

Ultimo Neocaesariensem Gregorium adducimus, qui sua in Fidei confessione sic habet: «Unus Deus Pater Verbi viventis, Sapientiae subsistentis, et virtutis suae et figurae sempiternae: perfectus perfecti Genitor: Pater Filii Unigeniti, Unus Dominus, solus ex solo, Deus de Deo et Filius verus veri Patris. Mox, et unus, inquit, Spiritus Sanctus ex Deo substantiam habens, etc. Imago Filii, perfecti perfecta, vita viventium causa, Fons sanctus, sanctitas sanctificationis praestatrix.» Postremo ita concludit, «Trinitas perfecta.»

0647A Haec satis esse videntur ad sanctissimae Trinitatis et Incarnationis fidem notam et manifestam tertio praesertim Ecclesiae saeculo demonstrandum. Plura qui cupit apud Petavium et Thomasinum inveniet. Illud tamen modo liceat observare, quanti haec Ss. Patrum, quos laudavimus, facienda sint monumenta, ad Arii Arianorumque profligandos errores. Num itaque Hippolytus Martyr, Clemens Alexandrinus, Origenes, Theognostus, Gregorius Neocaesariensis, Ario et Arianis posteriores sunt reputandi? Cur itaque Ario posterior Noster Zeno?

§ XIV.— D. Zenonis sententiae, quibus Arianis contraire ipse S. Pater creditur, considerantur.

Ad sententias D. Zenonis examinandas procedendum 0647B modo. Prima ex Tractatu, seu Sermone tertio secundi libri allegatur. «Deum Patrem, Alium se, et Filium Deum, genuisse ex se ex innascibili illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum, omnibus quae habet habentem Filium paria procreavit.» Totum hunc sermonem, quia brevis est hic exscribemus: non enim omnes, qui haec nostra legent, sermonum S. Zenonis copiam habebunt. Principium, fratres dilectissimi, Dominus noster incunctanter est Christus, quem ante omnia saecula Pater in profundo suae mentis arcano insuspicabili ac soli sibi nota conscientia Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur. Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque sapientia sapientiam, omnipotentia omnipotentiam propagat. De Deo nascitur Deus; de ingenito 0647C unigenitus, de perfecto perfectus. Totum Patris habens, nihil derogans Patri. Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur in Patre aequalis in omnibus, quia Pater in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, quae habet habentem Filium paria procreavit, qui est Deus Benedictus in saecula saeculorum.

Hoc in sermone contra nullum errorem invehit S. Zeno, sed Filii divinitatem populo explicat. Quomodo igitur vel leviter suspicari potest, ipsum Arianis contradicere? Hic (Arianis) ut contrairet noster auctor, cum Catholicis primum docuit, etc. Nonne conformiter loquitur, et D. Hippolyto, qui verbum dicit idem cum Patre. S. vero Zeno dicit, quod Pater 0647D in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili scilicet sua illa substantia? Et D. Clementi Alexandrino, qui ait: Universorum Principium et fuit et est (Verbum). D. Zeno initio sermonis: Principium, Fratres dilectissimi, Dominus noster incontanter est Christus. Item S. Clemens de Filio. Erat enim in Deo, qui est in eo qui est et, Verbum in Deo. S. Zeno pariter: De Deo nascitur Deus, qui erat antequam nasceretur in Patre aequalis in omnibus. Thaumaturgus tandem Gregorius, qui Gallieni tempore obiit, de Patre et Filio sic loquitur: Perfectus Perfecti Genitor, Pater Filii Unigeniti, Unus Dominus, solus ex solo, Deus de Deo. Cui non tantum eodem sensu, sed iisdem ferme verbis concinit S. Zeno: De Deo nascitur Deus, de ingenito 0648A Unigenitus, de solo solus, de toto totus, de vero verus, de perfecto perfectus. Cum ergo neque Martyr Hippolytus, nec Alexandrinus Clemens, nec Thaumaturgus Gregorius tot annos Ario antiquiores contra Arianos egerint; neque S. Zeno contra eosdem egisse dicendus est.

Si vero dandum est aliquid, S. Zenonem videlicet in laudato sermone errorem aliquem confutasse, certe nonnisi iis in verbis: Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur in Patre aequalis in omnibus. Quibus non alius carpitur error, nisi Ebionis, Artemae, ac Pauli Samosateni tanto ante Arium asserentes, Christum Dominum ante Mariam non fuisse. Non enim probanda videtur tertia nativitas Verbi, licet per similitudinem, quam doctissimi Ballerinii 0648B comminiscuntur. Cum D. Zeno duas tantum Christi nativitates apertissime agnoscat: de hoc tamen inferius. Eumdem errorem arguit, et Origenes: Cum sit ille similitudo Patris, fieri non posse ut fuerit quando non fuerit. Cogitet secum quicumque audebit dicere: Erat quando non erat. Nulla itaque ratio ex verbis hujus Tractatus D. Zenonis erui potest, qua ipsum Arii vel Arianorum errores oppugnasse probetur.

Ad secundum tractatum quod spectat, ex eo illa verba adducunt Domini Ballerinii: Totum se (Pater) reciprocavit in Filium: quibus, (ut ipsi inferunt) Divinum Verbum non ex nihilo, seu ex non extantibus, sed ex ipsa Patris substantia genitum aperte prodidit. Utique fatendum est, non modo ex hujus sermonis verbis 0648C Filium consubstantialem esse Patri, sed ex pluribus aliis D. Zenonis sententiis apertissime illud inferri. At quid inde ad Arianos? Cum plurimi Ss. Patres, Ario anteriores, et primo, et secundo, et tertio Ecclesiae saeculo scribentes id aperte docuerint. Theognostus quidem ante Arium apertius quam D. Zeno Athanasio teste idem asseruit. Non ex non extantibus, sed ex Patris substantia productum esse Filium.

Hoc in secundo sermone adnotantibus iisdem Dominis Balleriniis S. Zeno contra Hermogenem aliosque haereticos agit, qui materiam Deo coaeternam et increatam posuere; seu potius (ut iidem arbitrantur) S. Zenonem appellare hoc loco Poetas, et Philosophos Gentium, qui eumdem errorem jamdiu docuerunt. Mihi tamen Sabellii haeresis S. Zenonis coaeva hic 0648D suggillari videtur. Sabellius etenim Hermogenis de ingenita materia errorem amplexus est. Conjecturae huic favet, quod in hoc eodem sermone S. Zeno distinctionem divinarum Personarum egregie exprimit. Hic est Deus noster qui se digessit in Deum. Hic Pater qui, suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibi derogaret. Denique alter in altero exultat cum Spiritus Sancti plenitudine una originali coaeternitate retinens. Eadem aptissima similitudine explicat, ut in eodem sermone videre potes. Omnia autem haec optime faciunt contra Sabellium. S. vero Zenonem iis in disserendis imitatum fuisse Lactantium dicere arbitrium est. Probandum prius Zenonem Lactantio posteriorem. Si vero S. Zeno 0649A ante Lactantium scripserit, ut Deo adjuvante ostendemus, Lactantius Zenonis imitator dicendus erit.

Ea quoque eruditissimorum Adnotatorum nota admittenda non est. Ad illa etenim S. Zenonis verba: Hic Pater, qui suo manente integro statu totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret, sanctum Zenonem Arianos carpere volunt. Ne quis fortasse ex generatione Filii immutatam Patris substantiam putaret. Ariani enim Catholicis eamdem Patris et Filii substantiam confitentibus exprobrabant, hac ratione Filium particulam esse divinae substantiae, quae per generationem a Patre separata fuerit. At eamdem sententiam antiquissimus Justinus Martyr apertius expressit in dialogo cum Triphone: Virtutem illam 0649B esse Dei, ac Deum a Propheta nuncupari, non ita ut solis lux solo vocabulo numeretur, sed numero alterum quiddam: non tamen recisione tanquam Patris substantia secetur, uti caetera divisa, atque secta non sunt eadem atque erant ante sectionem; exemplumque affert: Ignis a quo multi accenduntur ignes, sine ulla ejus immutatione, a quo plures accensi sunt. Quid contra Arianos expressius? Tertullianus etiam contra Praxeam de tribus Personis agens ait: Quomodo autem numerum sine divisione patiuntur procedentes retractatus demonstrabunt. Adde quae § 13, ex Athanasio de Theognosto retulimus. Nec substantia Patris diminutionem substinet imaginem sui Filium progignens. Erit itaque Justinus, Tertullianus, Theognostus Ario posterior? Apagesis. Neque Zeno igitur. 0649C Ex iis vero evidenter agnoscitur, divisionem divinae substantiae ex distinctione Personarum Sanctissimae Trinitatis illatam, non esse argumentum a solis Arianis Catholicis objectum; sed Judaeis, Patripassianis, Sabellianis, ac Samosatensibus, seu Paulianistis commune.

Idem dicendum est de coaeternitatis voce saepius a divo Zenone inculcata Tract. II, lib. II, Tract. VI, lib. II, num. 4, ut exploderet alteram formulam: «Non erat antequam nosceretur;» seu alteram eo recidentem: «Fuit aliquando cum non esset.» His nempe formulis non solos Arianos Filio aeternitatem negasse constat, sed prae aliis, et Ebionem, et Artemam, et Paulum Samosatenum; quare S. Dionysius Alexandrinus, et ipse eamdem coaeternitatis vocem 0649D saepius inculcat contra ipsum Samosatenum: Unus est ergo Christus, qui est in Patre coaeternum Verbum, una ejus Persona, Deus invisibilis, et visibilis factus. Deus enim apparuit in Carne natus ex Muliere, qui erat ex Deo Patre genitus ex utero ante Luciferum, tamquam ex corde Verbum ex Patre editum, et simplex, atque expers partium Verbum Caro factum est secundum Scripturas, non divisum in carnem, et Verbum, quasi in homine habitet Verbum, haec enim fuga generationis est (in Ep. ad Paulum Samosatenum) . Samosatenus ipse S. Dionysio objicit (Qu. 5) : Quomodo igitur qui crescebat et confortabatur hunc dicis ante saecula esse, et simul cum Patre ingenito non habentem initium, et coaeternum? Cui Dionysius: Generatio 0650A Christi ex Patre ex aeternitate non potest intelligentia comprehendi. Vides contentionis cardinem esse aeternitatem Filii in errore Ebionis, Artemae et Pauli Samosateni, qui idem sentiebant. Sex quoque episcopi in epistola ad eumdem Samosatenum, coaeternitatis voce licet non utantur, adest tamen sensus idem in verbis: Hunc Filium qui semper cum Patre est, credimus implevisse voluntatem Patris in creatione Universi (extat apud Labbe cum praec. T. I Conc. p. 845) . Si recolas ea, quae § 13 habentur, intelliges profecto notitiam coaeternitatis Filii cum Patre adeo vetustam esse, ut ab ipso initio Ecclesiae inter Christianos manifesta fuerit: Qui namque unum Deum in tres distinctas Personas profitetur, et coaeternum Filium cum Patre confiteatur oportet.

0650B § XV. Tractatus septimus lib. secundi, in quo S. Zeno praecipue in haereticos agit, speciali consideratione perpenditur.

Superius alios D. Zenonis Tractatus seu Sermones consideravimus, in eis vero contra haereticos aperte non disserit; at in hoc contra haereticos manifesto disputare se dicit. Quibus omnibus exempla vel ratio, quam prosecuturi sumus, argumentationis totius uno ictu omnes nervos obscindit. Initio itaque contra tres praecipue sectas Christi Divinitati infensas tractare proponit, ita enim exorditur: Licet Sectae sint plures, quae injuriam Christi fabulari nitantur, tamen tres sunt quodam modo principales, e quibus duae ejus quam cupiunt depravatam simulant se esse cultrices. 0650C Una denique asserit, J. C. ab utero Virginis Mariae sumpsisse principium, Deumque exinde ob justitiam factum esse non natum. Alia modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum, fuisseque tempus quando non fuit. Tertia Judaea est vere caeca, quae cum in lege (ut dicere solet) sua legat ubique duas Patris et Filii designari Personas, tamen nunc usque contendit, Deum Filium non habere. Quae sint hae sectae a D. Zenone designatae, videndum modo est.

Clarissimi Ballerinii Photinianos D. Zenonem indicasse in prima recensitarum sectarum adnotant. Photinianos autem, quos alii Zenonianae aetatis Patres passim refellunt nostrum Auctorem voluisse perstringere, 0650D facile intelliges. Cum vero Photinus non eumdem errorem hic a S. Zenone indicatum docuerit, ipsum hic non perstringi dicendum est. Una denique asserit J. C. ab utero Virginis Mariae sumpsisse principium, Deumque ex inde ob justitiam factum esse, non natum. Ita S. Zeno. Photinus vero: Non ab utero Virginis Mariae, sed tunc Christum esse coepisse, cum Spiritus Sanctus visus est super illum.

Cum vero Photinianos potius insectatus S. Zeno dicendus sit, eam rationem afferunt: Quatenus vero idem ob justitiam Deus factus traditur, fuit quidem hic Nestorii celebris error, at qui jamdiu ante a Paulo Samosateno et Photino praedicatus fuerat, hoc tamen discrimine, quod Nestorius, notante Garnerio dissert. 0651A 7, de ortu et incrementis haeresis Pelagianae c. 7, docuit Christum hominem non ex meritis, sed ex Divina gratia jam inde a Matris utero, a Divino Verbo assumptum fuisse: cum Paulus Samosatenus eumdem Christum hominem natum dixerit, qui ex Virtutum merito (justitiam Zeno vocat) in Deum profecerit. At concedamus licet Photinum cum Samosateno in eamdem ivisse sententiam; si jam diu ante a Paulo Samosateno idem error praedicatus fuerat, cur Photinum posteriorem, non Samosatenum anteriorem impetisse S. Zeno putandus est? Cur non dicendum, S. Zenonem in Pauli Samosateni errorem disseruisse, qui saltem Gallieno imperante impium suum dogma vulgavit? Ipse tamen ejusdem haeresis auctor non fuit, quam tanto ante, et Cerinthum, et Ebionem, et 0651B Carpocratem, et Artemam sparsisse vidimus. Hi etenim docuerunt non modo a Mariae utero Christum sumpsisse principium, sed ob Virtutis suae meritum aliis praecelluisse, Deumque factum. Et Gallieni itaque tempore contra eumdem errorem agere potuit S. Zeno, neque ad Photinianos confugere necesse est.

Secundo loco hanc haeresim ponit S. Veronensis Antistes. Alia modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum, fuisseque tempus quando non fuit. Hanc esse Arianorum haeresim adnotant Domini Ballerinii. Qui (Ariani) etsi Christum Dei filium praedicarent, non tamen ab aeterno, sed in tempore genitum prodidere, unde effatum illud apud ipsos solemne: 0651C «Fuit tempus quando non fuit.» Videsis Athanasium de Decretis Nicaenis num. 18, Hilarium lib. IV et VI, de Trinitate, ubi ipsam Arii epistolam allegat, in qua eadem formula inculcatur. Neque mireris quod hic Filius, Deum, dici potuerit, et nihilominus negari Patri coaeternus et aequalis; Nam illum Deum abusive fatebantur Ariani non proprie, ut ex Hilarii frag. num. 26, et aliunde notum est. Fuisse quidem hunc unum ex Arii erroribus fatendum est, cujus tamen Arius auctor non fuit, ipsis aientibus eruditissimis Adnotatoribus, qui Origenem contra Perettum et Bagattam defendentes, eumdem errorem Origenem reprehendisse ex Athanasio probant, ejusdem Origenis adductis verbis. Intelligat enim, inquit ille, qui dicere audet fuit aliquando, cum non esset Filius, quod et 0651D notavimus supra, aliosque Origenis textus adduximus. Fatentur itaque ex allatis Origenis Sententiis probari, alios quosdam hunc errorem id temporis (Origenis videlicet) docuisse, quem Origenes reprehenderet. Cum proinde Origenes non uno in loco, sed pluribus, et ex professo validisque rationibus hunc refellat errorem, invaluisse itaque et Origenis tempore comprobatur: quapropter et tanto ante Arianos convellere illum potuit S. Zeno. Recole quae supra retulimus de Tertulliano, Berillo, Dionysio Alexandrino, qui ab eodem crimine se purgat apud S. Dionysium Romanum Pontificem. Accusamur quasi qui dicamus Filium unum esse ex numero rerum factarum, et nequaquam Patri suo consubstantialem. Falsum esse 0652A crimen, quo mihi objiciunt, quod Christum Deo consubstantialem esse negassem. Et ea etiam, quae de Paulo Samosateno exhibuimus, eo usque evidenter constare intelliges percrebuisse hunc errorem, et ante, et Gallieni temporibus: quare mirum non est sanctum praesulem contra ipsum eadem aetate apud populum habuisse Sermonem: ita ut hac ratione illum ad quartum saeculum amandare non sit opus.

Quinimmo si conjecturis est locus, Alexandrinum Dionysium coaevum respexisse S. Zenonem puto: Nam cum initio Sermonis tres haereses notasset, postea numero tertio ad Christianum verba convertit sua. Videamus nunc, optime Christiane; quemadmodum inter Patrem Filiumque tempus infulcias. Validaque ratione perstringit. Si enim tempori non sibi debent, 0652B quod est alter alteri obnoxius, procul dubio, ut tu vis, major est natura, quam Deus: At cum naturam ex nihilo fecerit Christus; sit autem ex natura tempus, ineptum satis est opus suo praeponere Artifici: ac per hoc solum interest, quod soli se sciunt. Inde pluribus scripturae testimoniis Christum Deum esse demonstrat. Et haec verba ad Arianos directa volunt doctissimi Adnotatores, quos optimos Christianos appellatos dicunt ironice: At nihil est in textu, quod ironiam sapiat, quare, et serio dicta sunt accipienda: Superius etenim quando in haereticos invehit quanto ardore loquatur, observa. Cum haec ita sint, humanitas te versuta cognosce vel sero, et intemperanti linguae silentii fraenos impone. Dementiae genus est invisibilis incomprehensibilisque velle opinari secretum (Adn. 14 0652C in eumd. Serm. d. Tr. 7, n. 2) .

Tertia Judaea est vere caeca (ita S. Zeno) quae cum in lege (ut dicere solet) sua legat ubique, duas Patris et Filii designari Personas, tamen nunc usque contendit Deum Filium non habere. Hoc in Sabellianos fuisse dicta pro certo habendum est, quorum haeresis tunc grassabatur. Eam haeresim Judaismum appellavit et S. Basilius. Judaismus est, Sabellianismus in Evangelicam praedicationem invectus. Qui enim rem unam pluribus nominibus appellatam esse dicit, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et unam trium hypothesim exponit, quid aliud facit? Nonne sempiternam Unigeniti, quae saecula antecessit, existentiam negat? Negat item adventum illius ad homines quadam dispensatione factum, descensum ad inferos, resurrectionem, 0652D judicium. Negat porro peculiares Spiritus operationes. Novatianus quoque hunc errorem in haereticos notat. Haec enim contumelia haereticorum ad ipsum quoque Patrem redundabit, si Deus Pater Filium Deum generare non potuit. Non autem in Sabellianos ipsi posteriores, sed in Praxeanos dicit. Meae huic sententiae favent et ipsi Domini Ballerinii, qui hoc in sermone praeclare agi contra Patripassianos et Sabellianos adnotant. Praeclara haec adversus Patripassianos, seu (ut a Latinis postea dicti sunt) Sabellianos confessio, qui unam Patris Personam duplici tantum voce distinctam comminiscebantur. Catholici autem Patrem et Filium, duplicem Personam, duplici distinctam nomine confitentur.

0653A Iis igitur diligenter expensis, nullum erui posse argumentum constat ad S. Zenonem post Arium quarto saeculo reponendum. Cum ea quae in ejus sermonibus contra Arium vel Arianos dicta videbantur, propria sede circa Gallieni tempora locari debeant, eo quod errores, quos S. Praesul vel innuit, vel confutat tempore illo maxime viguerint. Hoc non concedunt Domini Ballerinii: Quin eosdem errores S. Zenonem latuisse, si tertio saeculo ejus aetas constituatur, affirmant. Hunc rationis hujusmodi nodum solvamus igitur.

§ XVI. Haeresum, quas S. Zeno commemorat, notitia circa Gallieni tempora communis.

Allata Origenis sententia, cujus jam supra mentionem 0653B fecimus: Intelligas enim qui dicere audet, fuit aliquando cum non esset Filius, concedunt Domini Ballerinii in adnotationibus ad septimum tractatum S. Zenonis lib. II, alios quosdam hunc errorem id temporis docuisse. At in dissertationis primae capite primo § 2, unum aut alterum tantummodo fuisse opinari videntur hujus erroris assertorem. Fuisse id quoque temporis alium aliquem, qui id doceret, quod Ariani subinde docuere. S. quoque Dionysium Alexandrinum adducunt. In Aegypto quidem extitit S. Dionysius Alexandrinus, Origenis discipulus, qui non ut Arianis praecineret, sed ut Sabellianae haeresi in Lybia finitimisque nationibus grassanti sese opponeret, eam locutionem incaute usurpavit. Tum narrata ipsius Dionysii ad summum pontificem Dionysium delatione, 0653C hujus reprehensione ac Alexandrini Dionysii defensione, prosequuntur. Hac ergo ex historia exploratum fit, tertio quidem saeculo eam formulam a nonnullis in sola quoque Aegypto adhibitam (unde paucis in monumentis Alexandrinam Ecclesiam spectantibus legitur), et ea adhibitam mente, ut Sabellianam haeresim Catholico sensu refellerent, non ut novam inducerent atque defenderent. Ex quo Dionysius Alexandrinus commonitus eam formulam displicere, in Apologia Catholicum dogma ita diserte confirmavit, ut qui ex Antiquis Arii errorem Dionysio vehementius luculentiusque rejecerit inventus sit nemo. Quis itaque contra hunc vel aliquem alium ejusdem generis, et loci hominem, tamquam Arii errores propugnantem istis in Occidentis regionibus unum nostrum 0653D Scriptorem pro concione pluries, et acriter disseruisse, et non potius intelligat ab hoc palum impugnari Arianos saeculo quarto ubique, ac praesertim in hisce Italiae finibus duce Auxentio debacchantes; Cum praesertim non eam solam, quae in S. Dionysio Alexandrino reprehensa fuit, sed alias plures locutiones ex proposito, et saepius impugnet ante Arium nemini umquam auditas.

Berylli itaque haeresim, et Dionysii Alexandrini verborum lapsum tamquam rem domesticos inter parietes actam, occultamque volunt Ballerinii: at hoc non patitur eorum temporum historia. Quid Eusebius de Beryllo testetur audiamus (Hist. l. V, c. 23) . Tunc temporis Beryllus de quo superius dictum 0654A est Bostrorum in Arabia Episcopus Ecclesiasticam pervertens regulam, nova quaedam, et aliena a Fide Catholica inducere conatus est; ausus temere asserere Dominum ac Servatorem nostrum, antequam inter homines versaretur, non substitisse in propriae Personae differentia: nec propriam, sed Paternam dumtaxat Divinitatem in se residentem habere. Cumque ea de re plurimi Episcopi quaestiones, ac disputationes adversum illum habuissent, rogatus una cum reliquis Origenes, primum quidem cum illo familiariter collocutus est, ut quaenam esset hominis sententia exploraret. Postquam vero liquido cognovit quid diceret, errorem ejus coarguit, allatisque rationibus ac demonstrationibus convictum hominem, quasi manu apprehendens ad veritatis viam perduxit, et ad pristinam sanamque 0654B sententiam revocavit. Extant hodieque, tum Berylli, tum Synodi ipsius causa congregatae edita monumenta, in quibus, et disputationes in Ecclesia ejus habitae, et singula, quae tunc gesta sunt, continentur, Vides hic plurimos Episcopos de errore Berylli quaestiones habuisse; synodum habitam; disputationes, atque monumenta vulgata, quae si post centum circiter annos vidit Eusebius, potuit et Gallieni tempore S. Zeno videre. Vidisse autem et S. Antitistem et alios Episcopos, Sacerdotes, atque aliquos Fideles sinceritatis Fidei studiosos, et innotuisse in Ecclesia, ex eo constat, quod S. noster Doctor pro concione contra eumdem disseruerit errorem.

De Dionysii Alexandrini quaestionibus quomodo se res habuerit narrat S. Athanasius (De sent. Dionys.) : 0654C Quum igitur Dionysius Episcopus certior factus de Pentapolitanis, zelo religionis epistolam hanc, quemadmodum dixi contra haeresim Sabellii ad Ammonium et Euphranorem scripsisset. Quidam ex Ecclesia recte quidem sentientes, sed tamen ignari ejus causae, cur ita ab eo scriptum esset, Romam ascenderunt, ibique eum apud Dionysium ejusdem nominis Romanum praesulem accusaverunt. Re comperta Alexandrinus simul, et contra Sabellii sectatores, et Arii dogmata, propter quae ab Ecclesia ejectus fuit, volumen composuit, ubi aequales, sed tamen contrarias haereses esse docet in Sabellii dogmatis, et blasphemias eorum, qui dicunt Dei Verbum opus, aut creaturam esse; postulavitque a Romano Praesule, ut acta sibi indicaret, quibus acceptis, opus edidit sub nomine elenchi et apologiae, ubi 0654D sceleratum officium Christi rebellium redarguit, et quo pacto hanc infamiam contra ipsum excitarint, demonstrat. Pentapolitanis Sabellii haeresi infectis, ut eos ad Fidem revocaret S. Dionysius Alexandrinus ad Ammonium et Euphranorem dedit epistolam, ex qua dissensio orta est, ut idem Athanasius testatur: Unde suspicio nata est. Cum in eadem epistola quaedam legerentur sinceritati Fidei non conformia, quidam ex Ecclesia Romam ascenderunt, ibique eum apud Dionysium ejusdem nominis Romanum Praesulem accusaverunt. Non itaque in scriniis occultae litterae ad Ammonium et Euphranorem latuerunt, sed Ecclesiae innotuerunt Alexandrinae. Quidam etenim ex ea Ecclesia, ex ejus scilicet Ecclesiae Clero, et ut par 0655A est credere, ab eodem Clero deputati (agebatur enim de proprio Episcopo coram Summo pontifice accusando) Romam ascenderunt, ibique eum . . . accusaverunt. Publica accusatio ab Ecclesia Alexandrina contra suum Episcopum Romam apud Summum Pontificem delata, potuitne toti Italiae occultari? Nonne et omnibus Orbis Ecclesiis tantae rei notitiam cum de Christi Divinitate ageretur, fuisse vulgatam dicendum est? Maxima siquidem fuit in Dionysium contentio, maximae excitatae turbae, ut opportune Thomasinus observat. Serio hic perpendendum est, quanta in Dionysium concitata sit tempestas, ex eo quod una vel altera epistola visus esset aliquantulum decedere de constantissima et antiquissima Ecclesiarum omnium doctrina in Filii Divinitate profitenda. 0655B Nisi enim constantissima fuisset ea, et vetustissima Ecclesiarum Fides, non ad eam adductus fuisset Dionysius sui purgandi necessitatem, non apud Dionysium Romanae Ecclesiae Antistitem in crimen vocatus esset, non ei se per epistolas purgare compulsus fuisset. Ita Thomasinus, cui adstipulatur ipsemet Dionysius Alexandrinus in Apologia ad Romanum Pontificem Dionysium. Caeterum haec et istiusmodi a me scripta, quasi caecutientes dissimulant se videre, sententiolisque inconditis veluti saxis eminus me lapidare conantur. Quid mirum igitur si Veronensis Praesul S. Zeno errorem, quo Dionysius insimulabatur pro concione reprehenderit, ipsa reprehendendi ratione suffragante, ut notavimus. Illud accedit etiam ad quaestionis hujus manifestissimam et publicam notitiam demonstrandam, 0655C quod non modo pluribus scriptis epistolis Dionysius ab eo crimine se defendit. Quod si temporis, et personae ratio eum ad talia scribenda traxit, alias quoque postmodum epistolas scripsit, quibus se de suspicione purgavit; sed duo edidit volumina. Primum contra Sabellii haeresim, simul et contra eos, qui in eum ingerebant, male de Christi Divinitate sensisse. Re comperta Alexandrinus simul, et contra Sabellii sectatores, et Arii dogmata . . . volumen composuit (Arii dogmata dixit Athanasius quamvis tot ante Arium annos scripserit Dionysius); secundum Romano Pontifici scripsit, ut sese defenderet: Postulavitque a Romano Praesule, ut acta sibi indicaret, quibus acceptis, opus edidit sub nomine elenchi et apologiae. Ipse quoque Romanus Pontifex Dionysius 0655D eodem Athanasio auctore, cujus verba retuli, commentarios in lucem dedit, quibus voluminibus contra eos qui Filium opus aut creaturam asseruerant scriptis clare ostenditur, haeresim Christo rebellium Arianorum, non tunc jam primum, sed olim ab omnibus damnatam fuisse. Ab omnibus, inquit: omnibus itaque notam haeresim damnatam dicit; neque enim damnari potuit ab omnibus, quin etiam omnibus esset nota. Alexandrino quippe Dionysio intererat sua scripta non in Alexandrina tantum Ecclesia, sed et Romae, et in Italia, atque universa in Ecclesia sui ad defensionem vulgare, ut infamiam sibi irrogatam depelleret. Romani quoque Dionysii erat in universa Ecclesia damnatum errorem ostendere. 0656A Concedendum itaque Dominis Balleriniis S. Dionysium Alexandrinum hanc formulam: Cum sit res facta, non erat antequam fieret, ea mente adhibuisse, ut Sabellianam haeresim Catholico sensu refelleret. Ex eo tamen nullatenus inferendum est, minus notum fuisse hunc errorem, et ob id minime redarguendum, etiamsi tantum Dionysio Alexandrino excidisset; quin ea potissimum ratione publice reprehendendus erat, ne Alexandrini Dionysii auctoritas, et sanctitas errori spargendo obstetricante veluti manu maximum pondus et occasionem praeberet. Qua de re mitius cum illo agens, ita monet: Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum inter Patrem Filiumque tempus infulcias: Si enim tempori non sibi debent, quod est alter alteri obnoxius, procul dubio ut 0656B tu vis, major est natura, quam Deus. At cum naturam ex nihilo fecerit Christus, sit autem ex natura tempus; ineptum satis est opus suo praeponere Artifici: ac per hoc solum interest quod soli se sciunt (S. Zeno serm. VII, l. II) . Libuit S. Zenonis verba repetere: ipsa etenim per sese Alexandrinum Dionysium compellari demonstrant rhetorico more licet absentem. Charitatem spirant, summam Viri opinionem exprimunt, brevi, at energica vi errorem evincunt Dionysiano tempori accommodatissima.

At non in uno Alexandrino Dionysio, neque a nonnullis tertio saeculo in sola Aegypto, et paucis tantum in monumentis Alexandrinam Ecclesiam spectantibus, hanc formulam legi concedendum est, ut putant Domini Ballerinii (d. Dissert. I, c. 1, § 2) : 0656C Quin per totam Ecclesiam hanc haeresim diffamatam circa tempora Dionysii Alexandrini, imo circa initium tertii saeculi pro certo habendum: Quod ut planum fiat, quae supra de aetate hujus haeresis sunt adducta, ad mentem sunt revocanda: Scilicet Ebionis errorem non in Asia solum ante secundi saeculi initium, sed et Romae fuisse vulgatum, ac magis magisque diffamatum Theodotione atque Artema a Summo Pontifice Victore damnatis circa annum Chr. 196. Errore profligato serpuisse adhuc deprehenditur in Ecclesia non modo Orientali, sed et in Occidentali, aliquo tamen cum moderamine, ut assolent haeretici ad Ecclesiae censuram eludendam. Artemon quippe Christum Dominum dicebat esse hominem tantum ex Virgine natum, Prophetis praestantiorem. 0656D Damnata haeresi, non ita aperte ante Mariam Christum non fuisse: sed fuisse tempus quando non fuit, Divinitatemque propriam in eo non fuisse, sed Patris, heterodoxi affirmabant, quorum opinionem Tertullianum adoptasse comperimus in jam relatis verbis ineunte saeculo. Et Pater Deus est, et Judex Deus est, non tamen ideo Pater et Judex semper, quia Deus semper. Nam nec Pater potuit esse ante Filium, nec Judex ante delictum. Fuit autem tempus cum et delictum, et Filius non fuit; quod Judicem, et qui Patrem Dominum faceret. Tertulliano e vivis sublato, Beryllus Bostrensis doctrinae laude ab Eusebio commendatus, eumdem errorem asseruit circa C. an. 230, quem serpere adhuc circa 0657A medium tertii ejusdem saeculi, et in Italia, et Romae evidenter dignoscitur ex eo, quod Novatianus Romanus presbyter contra eumdem errorem agat adhuc Catholicus sub S. Fabiano Papa. Hic ergo cum sit genitus a Patre, semper est in Patre. Semper autem sic dico, ut non innatum, sed natum probem . . . sed quia ante omne tempus est, semper in Patre fuisse dicendus est. Nec enim tempus illi assignari potest, qui ante tempus est. Semper enim in Patre, ne Pater non semper sit Pater.

Contra eumdem errorem et Origenes disseruit, licet in sincera Mysterii Ss. Trinitatis doctrina non sibi constans: Quod cum sit ille similitudo Patris, fieri non posse quod fuerit, quando non fuerit. Non itaque Berylli haeresis momentanea dicenda est, 0657B neque toti Occidenti prorsus ignota, atque uni forsitan Zenoni comperta, cum et Tertulliano, et Novatiano, ac Dionysio Romano pontifici, Latinis Patribus: Origeni, Theognosto, Dionysio Alexandrino, Graecis, ipsique Paulo Samosateno haeretico, totoque tertio saeculo perstrepuisse universae Ecclesiae cognitam ac publice manifestam ex adductis probetur.

Ad hujus paragraphi complementum Dionysii Alexandrini textus ex Athanasio afferamus (De Dec. Nicenae Synodi) . Nunquam fuit Deum non esse Patrem: semper Christum fuisse Verbum, et Sapientiam, et Virtutem. Neque enim cum haec antea non genuisset Deus, postea genuit, sed neque a se ipso Filius est, sed a Patre habet esse. Jam quia splendor est Aeternae 0657C Lucis, omnibus modis ipse quoque Aeternus est: Luce enim semper existente, certum est, et splendorem semper existere; eo enim ipso lucem esse, quo splendeat, intelligitur; non enim fieri potest, ut lux non luceat . . . Sancti Spiritus mentionem feci, sed ita ut pariter adjungerem undenam ille, et per quem venerit: Sed ipsi ignorant Patrem a Filio alienari non posse, et sub Patris vocabulo primarium conjunctionis auctorem contineri, et Filium a Patre quasi domicilio disgregatum non esse, eo quod Patris vocabulum hanc communionem indicet, et in Patris Filiique manibus esse Spiritum Sanctum, sed ita ut neque a mittente, neque a ferente segregetur. Qui fieri igitur posset, ut cum istis nominibus utar, suspectus habear quasi ista separari dividique existimaverim. Hoc igitur pacto unitatem, 0657D quae indivisibilis est, in Trinitatem dilatamus; et Trinitatem, quae diminui non potest, in Unitatem consummamus . . . . Et tamen scilicet accusamur, quasi qui dicamus, Filium unum esse ex numero rerum factarum et nequaquam Patri suo consubstantialem. Alia congerit S. Dionysius: Sed haec sufficiant ad ea, quae proposuimus, confirmanda. Nam quanti haec facienda sint, intelligat Lector ipse per sese.

§ XVII. An S. Zeno alias Arianis tributas formulas impugnarit?

Tres a S. Zenone impetitas haereses, multo ante Arii ortum disseminatas fuisse, demonstravimus, quas et saeculo tertio convellere potuit S. Doctor. 0658A Insistunt tamen Domini Ballerinii, aientes: Non eam solam, quae in S. Dionysio Alexandrino reprehensa fuit, sed alias plures locutiones ex proposito, et saepius impugnat ante Arium nemini unquam auditas. Pergunt inauditis ante Arium locutiones auctoritate Socratis, Sozomeni, Ruffini, atque Hilarii probare. Quas hactenus consideravimus formulas auditas ante Arium, ex iis quae protulimus satis superque constat: pariter non unum Zenonem contra ipsas disseruisse, neque Occidenti fuisse ignotas. Alias, quas afferunt, formulas consideremus, ut in aperto sit, an contra ipsas ante Arium inauditas conciones suas habuerit S. Zeno, easque ex proposito et saepius impugnaverit.

Ariani aequalitatem (ita Domini Ballerinii) Filii cum 0658B Patre inficiabantur, inferioremque Patre Filium praedicabant. Auctor «aequalem» Patri Filium «in omnibus» Tract. III et Tract. IV lib. II, «aequalitatemque amborum unam» urget Tract. VI. num. 4, et formulis quidem adeo expressis, ac repetitis saepius aliis vocibus statuit, ut non casu aliquo, sed ex consilio contra errorem jam dominantem haec se profiteri subindicet: unde Tract. I lib. II, «Deum Dei Filium» Aequalem Patri a Catholicis praedicari, distincte affirmat: quae praedicatio nonnisi in quartum saeculum contra Arii haeresim cadit. Hanc porro aequalitatem non adseruit auctor, sed pluribus statuere et confirmare etiam integris quandoque tractatibus voluit, objectiones rejiciens, quas Ariani solum commoverant. Vide Tract. I et VI, lib. II. Aequalitatem Filii cum 0658C Patre tutati sunt ante S. Zenonem omnes Patres, qui de Christi Divinitate scripserunt; eam quippe impetebant antiquiores omnes haereses, quae Christum hominem, non Deum esse inficiabantur: Quapropter tanto ante Gallieni tempora S. Hippolytus Martyr aequalitatem Christi cum Patre asseruit, cujus verba retulimus, quibus apertissime dicit, quod Verbum idem est cum Patre. Clemens etiam Alexandrinus supra laudatus: Verbum Divinum, qui revera est Deus manifestissimus, qui est universorum Domino coaequatus. Tuendae tamen aequalitatis Filii cum Patre urgentior Divo Zenoni necessitas fuit ea aetate, qua forte Veronensi ecclesiae praeerat: eo quod Origenes contra ipsam aequalitatem disseruerit in libro contra Celsum. Proximum (ita Origenes) mundi molitorem 0658D esse Filium Dei Verbum, qui velut suapte manu mundum fabricaverit. Patrem vero Verbi eo ipso quod Filio suo atque Verbo jusserit mundum facere, esse primarium opificem. Hunc praecipue errorem confutavit S. Zeno in Sermone primo a Dominis Balleriniis indicato. At ille cui jubetur, est, inquis, inferior. Quid? Quod inde non esse probatur inferior: quia unde processit Paterni cordis est exsecutor; non enim minus est facere magna, quam dicere. Quamvis et quod dictum est a Patre vel dici potest, quia Verbum est Filius, sine Filio non est, et quod factum est a Filio, vel fieri potest, sine dignatione Paterna non est, quia Filius sine Patre non est. In sermone quoque quinto. Cum imperat Pater Orbem fieri opus cum dicto completur 0659A a Filio. Quomodo autem, quantus, aut qualis fieri debeat, nemo praecipit, interrogat nemo; neque enim sine Patris esse possit injuria, si hac necessitate opus esset illi, qui in sinu Patris commanens voluntatis ejus perfectionem non didicerat, sed habebat. Tanta majestate sermonis, tanta vi rationum in heterodoxos invehit S. Praesul.

Apertius tamen contra aequalitatem Filii cum Patre Origenem fuisse locutum asserit S. Hieronymus, qui ipsum scripsisse testatur: Deum Patrem esse lumen incomprehensibile: Christum collatione Patris splendorem esse perparvum, qui apud nos prae imbecillitate nostra magnus esse videatur. Duarum statuarum majoris, et parvulae unius, quae mundum impleat, et magnitudine sua quodam modo invisibilis sit; et alterius 0659B sub oculos cadat, ponit exemplum, priori Patrem, posteriori Filium comparat. Eademque in Epistola S. Hieronymus eumdem Origenis errorem refert quoad Spiritus Sancti Personam. Tertium dignitate, et honore post Patrem, et Filium esse Spiritum Sanctum . . . rursum majorem Filii Fortitudinem esse, quam Spiritus Sancti; et consequenter ipsius Sancti Spiritus majorem esse Virtutem caeteris quae Sancta dicuntur. Non defuit itaque S. Zenoni, et Gallieni tempore parata occasio de aequalitate non Filii modo cum Patre, sed et Spiritus Sancti cum Patre et Filio, naviter suis in concionibus agendi, quare primum Sermonem seu Tractatum ita concludit: Constat ergo aequalem esse, quod invicem vivit cum Spiritu Sancto.

0659C Concilium quoque Antiochenum primum eumdem in Paulo Samosateno reprehendit errorem. Scilicet Filium in procreando mundo Paternam implesse voluntatem, eique ut id faceret praecepisse Patrem. Inaequalitatem vero excludunt ejusdem concilii Patres. Operatur utpote Verbum simul et Deus, per quem omnia fecit Pater, non tamquam per instrumentum, neque tamquam per Scientiam, non per se existentem. In eadem sententia loquitur et Alexandrinus Dionysius contra Samosatenum verba illa explicans Hieremiae: Ego sicut agnus innocens, qui ducitur ad Sacrificium, ita in Persona Christi loquitur: Ego, inquam, qui semper Persona Christus aequalis Patri nulla dissimilitudine substantiae coaeternus Domino Spiritui, etc. Compertum itaquo est, errorem hunc de inaequalitate 0659D Filii ad Patrem tertio saeculo, et Gallieno imperante viguisse, ita ut in illum agere ejusdem urgeret necessitas temporis. Non enim Ariani soli contra aequalitatem Filii cum Patre sunt oblocuti. At forte quis Origenis scripta ab Arianis falsata causari volet: Num forte eum latet Origenis aestuosum ingenium, quasi mare non semper tranquilla veritate pacatum, sed fluctibus variarum opinionum aestuans frequenter ad falsitatis scopulos allisisse? Hanc siquidem scriptorum ipsius corruptionem inane commentum esse, evidenti ratione ostendit Hieronymus. Solus inventus est Origenes, cujus scripta in toto orbe pariter falsarentur: et quasi ad Mithridatis litteras omnis veritas uno die de voluminibus illius raderetur. Si unus 0660A violatus est liber, non universa ejus opera, quae diversis et locis et temporibus edidit simul corrumpi potuerunt?

Aliam formulam Arianorum propriam in D. Zenonis sermonibus deprehendere sibi videntur Domini Ballerinii: Cum Auctor «unam substantiam» acriter inculcet, quam caeteri ejusdem aevi Patres adversus Arianos ex proposito dimicantes inculcarunt; consubstantialis licet vocem nequaquam adhibeat, satis se nihilominus adversus eam haeresim decertantem prodit. Hoc ab argumento immunem S. Veronensem Praesulem fore arbitrabar, eadem ratione, quam ipsi suggerunt Domini Ballerinii. Consubstantialis licet vocem nequaquam adhibeat. At mea quidem sententia etiamsi Consubstantialis vocem saepius adhibuisset S. Zeno, 0660B a tertio saeculo non esse removendum pro certo habeo. Huc ea ratione adducor, ut credam, quod Consubstantialis vox multo etiam ante concilium Nicaenum apud Patres, et Ecclesiae doctores in usu fuerit. Testatur hoc ipse Caesariensis Eusebius verbi hujus consubstantialis inimicus, ab Athanasio allegatus (In Ep. ad Episc. in Africa) . Sed ipsi interim mire incusant, quod per voces non in scriptura solemnes, sed tamen pie inventas, condemnati sunt, cum ipsi tamquam exterioribus exorti de terra loquuntur: episcopi vero contra non has voces ipsi excogitarunt, sed eas a Patribus contestatas acceperunt, et scriptis suis inseruerunt. Siquidem prisci episcopi ab his annis prope centum et triginta, tum qui Romae, tum qui in nostra Civitate pontificatum gessere accusaverunt eos, qui Filium 0660C creaturam dicerent, aut qui negarent eum consubstantialem Patri. Neque ejus ignarus erat Eusebius episcopus Caesariensis, qui cum prius suffragaretur Arianicae Sectae, postea tamen Nicaeni concilii Decretis subscripsit, et apud suos id ipsum propriis litteris affirmavit, cujus haec verba sunt: «Novimus quosdam ex priscis eruditos, et praeclaros Antistites aliosque scriptores, cum de Patris, et Filii Deitate loquerentur, voce consubstantialitatis usos esse.» Hac voce tanquam a Patribus accepta usus est S. Dionysius Alexandrinus Gallieno coaevus contra Samosatenum: Desertum dicis eum qui erat natura Dominus, et Verbum Patris, per quem omnia pariter fecit, et per quem Sancti Patres homousion Patri vocaverunt. Dionysio autem hujus vocis antiquiorem usum fuisse probat 0660D doctissimus Christianus Lupus pluribus allegatis S. Irenaei, ac Tertulliani textibus, ex quibus infert: Quapropter hae voces (consubstantialis, consubstantiva Virtus, ejusdem substantiae) neque a Romano, aut Alexandrino Dionysio adversum Paulum Samosatensem, neque a Tertulliano, neque item a S. Irenaeo sunt, sed sunt ab ipsis Apostolis. Etenim non dumtaxat uterque Dionysius, ac item Tertullianus, sed et ipse S. Polycarpi discipulus S. Irenaeus eis utitur tamquam communibus in Ecclesia, ideoque Apostolicis. Eas Tertullianus a Latina, Irenaeus accepit a Graeca Ecclesia. Hinc illae apud utramque sunt antiquissimae (In Dissert. post hu. de voc. subst. Essent. Pers. c. 4, quaest. 2, edit. nov. Ven. 1724) . Optime quidem. Sapientissimus 0661A quippe Vir institutum noverat in Ecclesia tradendi Catechumenis Apostolorum Symbolum. Num forte nudas litteras tradebant? Nonne et mysteria in eo contenta explicabant? Hinc ubique semper Filii Divinitas, et cum Patre consubstantialitas propagata, et ita alte Fidelium cordibus infixa, ut tanta fortitudine, atque constantia, exiliis, cruciatibus, sanguine et ipsa morte, contra haereticos hanc Fidei confessionem tutandam duxerint Orthodoxi. Hanc Verbi Divinitatis Fidem ex eo in Ecclesia vulgatam, communem, et publicam agnoscunt Petavius, Lupus, Thomasinus, quod contentiones tantae in Alexandrinum Dionysium fuerint excitatae. Audi Lupum: Ista vox tunc formosa, ac gloriosa (nempe consubstantialis) est non dumtaxat apud Romanam, 0661B adeoque et omnem Latinam Ecclesiam, sed etiam per Pentapolim, ac omnem Aegypti diaecesim. Haec vocis gloria fuit accusandi et corripiendi Patriarchae fundamentum. Quarto discimus, quod etiam Dionysius Patriarcha agnoverit istam vocis abnegationem esse crimen: hinc ipsam abnegavit, rescripsit aliud a se non dictum de ista voce, quam quod non esset expressa in Sacris litteris. Haud dubie hoc dictum fecit illum suspectum, et accusationi dedit originem, et ad se purgandum professus est non solummodo significatam rem, sed et ipsam vocem sibi omnino probari. Haec Gallieni tempora respiciunt. Qua de re igitur S. Zeno, etsi non bis, aut ter, sed centum unius substantiae voce usus esset, et voce «consubstantialis» qua de re censendum est in Arianos habuisse conciones, cum 0661C et tertio saeculo perstrepentibus Dionysii Alexandrini accusationibus, atque Pauli Samosateni haeresi debacchante, ipsius vocis inculcandae tantam habuerit occasionem? Semel tantum hujus vocis homousion, seu consubstantialis mentionem fecisse S. Zeno (ipse namque, et antiquiores Patres, unius tantum substantiae Vocabulum adhibuit) aliqua licet insubsistenti ratione procederet argumentum. Cum vero nihil tale in eo deprehendi vel per umbram possit, cur a sua aetate a tertio nempe saeculo detrudendus sit, utique non video.

Idem dicendum est de absurdo quod in Catholicos impingebant Ariani. Hanc unam substantiam, ut Ariani de medio tollerent, objiciebant hac ratione de Patris substantia aliquid fuisse demptum, ut Filius gigneretur, 0661D sicque imminutum, et imper fectum Patrem a Catholicis admittendum dictitabant. Fides etenim unius Dei in tribus distinctis personis, quod perinde est ac unam divinam substantiam in tribus a se invicem distinctis personis profiteri, semper in Ecclesia floruit, haereticorumque solemne fuit contra Catholicos hanc calumniam obtrudere, quod dividentes personas substantiam divinam dividerent, atque imminuerent, ac plures deos admitterent: quod animadverterunt et Patres concilii primi Antiocheni contra Samosatenum: Qui autem contradicit Filium Dei non esse ante constitutionem mundi, dicitque credere, et confiteri esse Deum, non esse aliud, quam duos deos praedicare. Qui Filium Dei non esse Deum praedicat, 0662A hunc alienum esse ab ecclesiastica regula arbitramur. Antiquissimus etiam S. Justinus martyr si non apertius, ac S. Zeno contra hanc calumniam, ex aequo tamen disseruit. Audias illum iterum: Virtutem illam esse Dei (de Verbo Deo loquitur) ac Deum a Propheta nuncupari, non ita ut solis lux solo vocabulo numeratur, sed numero alterum quiddam esse; non tamen recisione, tamquam Patris substantia secetur, uti caetera divisa, atque secta non sunt eadem, atque erant ante sectionem (In Dial. cum Tryph.) . Vide quae dixi § 13 et 14.

§ XVIII. De formulis Arianorum propriis nusquam meminit S. Zeno.

De Arianorum formulis huc usque consideratis nullum superesse dubium, S. Zenonem suis in sermonibus 0662B minime contra Arianos egisse, demonstratum esse, confidimus. Modo vero, et illud tamquam certum ponimus, ipsum S. Praesulem ne unam quidem propriam Arianorum formulam leviter attigisse. Quod ut constet in mentem illud revocandum est, quod superius ostendimus, Arium nempe, ejusque sectatores, post Arii ab Ecclesia expulsionem, errores suos quadam ex parte immutatos, alia circumvestitos exhibuisse. Illum praecipue correxit errorem a Beryllo, seu a Samosateno acceptum, quem primo S. Alexander patriarcha Ario objecit. Asserunt tempus aliquando fuisse cum non esset Filius Dei. Arius in Epistola ad Eusebium Nicomediensem, Filium ante tempora genitum fatetur ante tempora, et ante saecula plenum Deum exstitisse. Sanctus Zeno primum Arii 0662C errorem confutavit illis verbis: Videamus nunc, optime christiane, quemadmodum inter Patrem Filiumque tempus infulcias: si enim tempori non sibi debent, quod est alter alteri obnoxius, procul dubio, ut tu vis, major est natura, quam Deus. At cum naturam ex nihilo fecerit Christus, sit autem ex natura tempus, ineptum satis est opus suo praeponere Artifici. Optime contra primum errorem argumentum procedit ea ratione, quia ex tempore interposito inter Patrem et Filium inferretur, naturam majorem esse Deo. Procul dubio, ut tu vis, major est natura, quam Deus. Nam Christus naturam fecit ex nihilo: Cum naturam ex nihilo fecerit Christus. Tempus vero quid naturale est. Sit autem ex natura tempus. Si ergo tempus ante Christum Deum creatum est. Opus suo praeponitur Artifici. At 0662D contra Arii errorem emendatum, scilicet quod Christus fuerit ante tempora, et ante saecula plenum Deum. Nihil valet argumentatio, eo quod sui in erroris emendatione Arius tempus Creatori postponit, neque deduci potest: Ineptum satis est opus suo praeponere artifici. Contra primum itaque errorem, quem Arius ab anterioribus haereticis mutuum acceperat, urget Zenonis ratio, ideoque vel contra Samosatenum coaevum, vel contra Dionysii Alexandrini imprudentem verborum lapsum S. Zeno argumentum fecisse dicendus est, non contra Arium, quem a pristino errore resilientem, novumque docentem S. Doctoris non revincit instantia. Illud vero maxime notandum est, S. Zenonem tamquam certum proponere Christum 0663A ex nihilo fecisse rerum naturam. At cum naturam ex nihilo fecerit Christus. Arius vero Christum ex nihilo esse dicebat. Tum quod dicimus eum (Christum) ex nihilo constare. Ita Arius. Hunc errorem S. Zeno neque uno verbulo arguit. Illi ergo compertus non erat, si cum praecise convellendus esset, proprium ad confirmandum argumentum praeterit. Ante ipsum ergo errorem scripsit.

De reliquis propriis Arianorum formulis quas recensuimus, apud S. Zenonem altum silentium. Formulae Arianorum hae sunt: Non semper Deus erat Pater, non semper Filius. . . Cum omnia sint condita, ipse quoque (Filius) conditum quiddam, et opus haberi debet. . . Eum (Filium nempe) non natura in Patre existere, nec esse proprium ejus substantiae Verbum, 0663B nec propriam Sapientiam, in qua mundum illum creavit, sed in Patre esse aliud proprium, et peculiare Verbum, aliamque item propriam sapientiam, in qua sapientia ipsum Verbum fecit: Atque adeo ipsum Dominum Christum respectu rationalium, quae verbis utuntur, Verbum esse nuncupatum. . . . Deum non nos propter illum (Filium) sed illum propter nos condidisse. . . Cum vellet nos procreare, tunc quoque istum procreavit, quem postquam genitus est, appellavit Verbum: Sed et ipsum gratia exstitit. . . Christum non esse naturalem, et veram Dei potentiam, sed sicut erucae, et bruchi appellantur potentiae Omnipotentis Dei, ita ipsum quoque appellari Omnipotentiam Patris. . . Filium non exacte cognoscere Patrem, nec suam quidem ipsius substantiam cognitam habere. Hae sunt quas Socrates 0663C lib. I, cap. 6, novellas, et inauditas Arii adsertiones vocavit: Et Sozomenus lib. I, cap. 15, quod a nemine umquam dictum fuerat ipse (Arius) in Ecclesia ausus fuerit praedicare; ante quos utrosque Ruffinus lib. X hist. cap. 1: Prava quaedam de fide Christi proferre, et quae antea in quaestionem numquam venerant, coepit (Arius) unde et Hilarius Arianam novam haeresim vocat lib. VII de Trinitate n. 3, haeresim novellam n. 6, et novellam luem post quadringentos fere annos nuper inventam lib. I, ad Constantium num. 5, quam scilicet ante Arium docuit, et propugnavit nemo. Contra haec D. Zeno nec mutit quidem. Alias formulas, seu errores alios, quos-Arius a Samosateno, Artema ac Ebione hausit, eumdem auctorem nostrum impetisse vidimus, et ea quae Dionysio Alexandrino exciderunt, 0663D eo quod incaute protulerit. Cum sit res facta, non erat antequam fieret: Haec vulgata atque damnata ab Ecclesia, ut demonstratum est supra, cum Arii tempus minime connotent, sed Gallieni; nulla ratione ab hujus imperatoris aevo romovendus est S. Zeno: Quin imo cum de Arii propriis erroribus nullam fecerit mentionem, multo ante vixisse dicendus est.

Ex eo quidem S. Zenonem tertio saeculo scripsisse constat, quod circa praecipuum illum Arii errorem. Cum vellet nos procreare (Pater) , tunc quoque istum (Filium) procreavit. Quamdam cum hoc errore affinitatem verborum saltem in quibusdam S. Zenonis sermonibus reperiri putat Petavius, de quo inferius agemus. Si namque post Arium sermones suos habuisset 0664A sanctus Zeno, cautius profecto sententiam expressisset suam, neque in Arianismi suspicionem potuisset adduci: Sicuti aliis etiam Antenicaenis Patribus contigisse comperimus.

Arii etiam impia dogmata prae oculis non habuisse nostrum Zenonem evidenter concluditur, quia in prima haeresi, quam Tractatu septimo lib. secundi commemorat nempe: Una denique asserit J. C. ab utero Virginis Mariae sumpsisse principium: Deumque exinde ob justitiam factum esse non natum. Qui Pauli Samosateni error est: Contrarium Ario errorem indicat. Arius uempe Episcopum gratia factum esse Deum praedicat. Cum vellet nos procreare, tunc quoque istum procreavit, quem postquam genitus appellavit Verbum: sed et ipsum gratia extitit. Arius (inquam) 0664B gratia Deum extitisse dicit. Error contra quem invehit S. Zeno, non gratia, sed merito, ob justitiam Deum factum asserit.

Quantum profecto longe ab impietate Arii, Arianorumque insectanda abfuerit S. Veronensis Antistes, hac manifesta observatione evidenter ostenditur: Numquam in Tractatibus S. Doctoris Arium, vel Arianos nominari: De concilio Nicaeno ne verbum quidem reperiri: De Constantino, et Constantio nullam mentionem fieri. Cum vero iis temporibus S. Zeno a Dominis Balleriniis constituatur, quando ipsimet Ariani primaevos impii sui Doctoris errores ab antiquis haereticis acceptos anathematizarunt, ut in Antiochena Arianorum synodo post Constantini mortem habita anno C. 341, in qua formula Fidei 0664C edita est, et in ea damnanturii, quae asserunt: Tempus, aut momentum, aut saeculum esse, vel fuisse antequam gigneretur Filius: Vel si quis dixerit, Filium creaturam esse tanquam unam ex creatis. Ita et in formula a Narcisso Cilice, aliisque tribus Episcopis promulgata, qua anathemate feriuntur, qui dicerent Filium esse ex non existentibus, vel ex altera hypostasi, et non ex Deo, aut fuisse aliquando tempus cum nondum esset. Idem, et in synodo Sirmiensi ab Arianis habito anno 351. Cum inquam a Dominis Balleriniis aetas S. Zenonis post omnia haec reponatur, anne credibile est S. Zenonem in antiquas haereses ab ipsis Arianis damnatas disserere, recentesque omittere voluisse? Nihilque de celebri contentione illa circa verbum τὸν ὁμοουσιον penitus attigisse? quae tanto, et Catholicorum, 0664D et Arianorum ardore, et defensa, et impugnata fuit eo ipso tempore, quo Veronensi ecclesiae S. Zenonem praeficiunt eruditissimi laudati Viri. De hoc vero agemus, cum de Arianorum formulis re dibit sermo. Intactas itaque S. Zeno Arianorum proprias formulas cum reliquerit, Ario posteriorem habendum non esse evidentissime constat.

§ XIX. Ss. Patres Ario posteriores, Arii, et Arianorum proprias formulas suis in operibus exprimunt.

Aliquot seligemus Ss. Patrum, qui post Arium scripserunt, sententias, ut in iis proprias Arianorum formulas indicemus. Ex supra enumeratis Arianorum formulis prima est: Non semper Deus erat Pater, non semper Filius. Contra hunc errorem pro concione 0665A ad Populum exclamavit S. Alexander Patriarcha Alexandrinus, qui eam haeresim primus damnavit. Semper Deus, semper Filius, simul Pater, simul Filius. Cum Deo ingenito Filius perpetuo existit, semper genitus ab ingenito genitus; neque cogitatione, neque momento ullo Deus Filium antecedit. Semper Deus, semper Filius ex ipso Deo Filius. Theodoretus quoque synodalibus epistolis Sardicensis concilii hoc additamentum subdit. Profitemur neque Patrem sine Filio, neque Filium fuisse unquam sine Patre, nec esse posse, quod est Verbum sine Spiritu. Absurdissimum namque est dicere aliquando Patrem non fuisse Patrem, et Patrem sine Filio neque nominari, neque esse posse, ipse Filius testatur.

Secunda Arii haeresis est. Cum omnia sint ex nihilo, 0665B etiam Dei Filius ex nihilo emersit. Hanc formulam refert Athanasius in laudata prima oratione contra Arianos, sicut et reliquas, quas ex ipso retulimus. De ea meminit, et S. Hilarius. Plures autem non vere Divinitatis Deum, neque ex Paternae Majestatis naturaeque proprietate subsistere disserunt; sed aeternae substantiae Deoque diversae, quae in adoptionem Filii electa sit modo creaturarum ex nihilo, quibus nulla origo anterior sit, constiterit. Et in lib. II de Trin. num. 4: Ut aliqui hujus nunc temporis praedicatores, qui ex nihilo, atque a tempore formam, et sapientiam, et Virtutem Dei provehunt. S. Gregorius Nazianzenus (Orat. 49) Filium Dei mutabilem, et convertibilem, utpote non de Patris substantia constitisse confingant: Et qui initium ex tempore, et ortum ex nihilo, et nomen 0665C ex altero habere semper docuerunt. Lucifer Caleritanus lib. I apologetico pro S. Athanasio: Catholicam dicit fidem illam, quae dicat, Deum non habere verum Filium, quae dicat fuisse, quando non fuerit, quae dicat factum ex nihilo? Ita ille adversus imperatorem Constantium.

Tertia Arianorum formula. Etiam id quoque addunt. Eum non natura in Patre existere, nec esse proprium ejus substantiae Verbum, nec propriam sapientiam, in qua mundum istum creavit: sed in Patre esse aliud proprium, et peculiare Verbum, aliamque item propriam sapientiam, in qua sapientia istud Verbum fecit: atque ideo ipsum Dominum Christum respectu rationalium, quae verbis utuntur, Verbum esse nuncupatum. Ita S. Athanasius (Oratio citata 3 contra Arianos) , 0665D et de Sententia Dyonisii. Ad caetera mala sua, et hanc quoque sententialem, et esterquilinio depromptam adjecit. Verbum non esse Patri suum ac proprium, sed alterum esse Verbum in Deo; hunc autem Dominum nostrum esse alienum a Patris substantia, dici Verbum imaginarium, neque esse naturaliter verum Dei Filium, sed adoptione hoc nomen obtinuisse utpote creaturam.

Quarta Arii formula ex eodem S. Athanasio: Rursus idem ait Deum non nos propter illum, sed illum propter nos condidisse; «Erat enim, inquit, solus Deus, nec erat Verbum cum eo: Deinde cum vellet nos procreare, tunc quoque istum procreavit, quem postquam 0666A genitus est appellavit Verbum.» S. Hilarius secundo fragmento historico num. 26: Tradebant autem Arii talia: Patrem Deum instituendi Orbis causa, genuisse Filium, et pro potestate, sui ex nihilo in substantiam novam, atque alteram, Deum novum alterumque fecisse: profani in Patrem ex nihilo opinantes aliquid ei simile potuisse generari: blasphemi in Christum infinitatis eum Paternae generositate expoliantes. In libro XII de Trin. num. 43, idem Hilarius: Aut forte velis, id quod in opera creatur, ita intelligi oportere, ut propter opera sit creatum. Id est ut Christus causa efficiendorum operum sit creatus ut ipse servus potius, et operator mundi maneret, non Dominus gloriae natus esset. S. quoque Gregorius Nazianzenus (Orat. 46) quartam hanc, et sequentem quintam formulam commemorat: 0666B Filius quoque ita credendus est (Arii haeresim refert ipsius Arii sensum exprimens) ut per Esaiam populo dictum est, Filios generavi, et exaltavi; et alibi Dii estis, et Filii Altissimi omnes vocamini; sed et primogenitus ita habebitur, quomodo et Israel a Deo primogenitus Filius appellatus est, nec non et primogenitus totius creaturae, quasi in ordine factorum primogenitus habeatur, ut ex eo seriem quamdam creandis mundi rebus assignant.

Quinta Formula. Non enim est Patris proprius, et naturalis foetus Verbum, sed et ipsum gratia extitit. Eadem exprimit S. Hilarius lib. IV de Trinitate num. 3: Aiunt namque haeretici non ex Deo esse Christum, id est Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione esse, adoptionem scilicet 0666C ejus in nomine, quia sicut plures Deo Filii, ita et hic Filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate; quia sicut Dii plures sunt, ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo, et adoptionis, et nuncupationis affectu, ut, et prae caeteris sit adoptatus, et adoptivis aliis major ipse sit Filius, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipsis caeteris praestat. Aiunt etiam quidam eorum, Dei Omnipotentiam confitentes in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo, ut caetera in aeterni illius Creatoris sui imaginem constituisse: Verbo videlicet de non extantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo cooptare. Haec satis esse possunt ad innuendum Ss. Patres, qui post Arium scripserunt, Arii proprias haereses enuntiasse, ac refutasse: Quod in S. Zenonis sermonibus inveniri 0666D non potest.

§ XX. Nullum argumentum ex eo, quod in operibus Ss. Patrum vel innuantur, vel refellantur recentiores haereses, erui potest, ad ipsorum Ss. Patrum Epocham constituendam.

Non utique inficior ex iis, quae D. Zeno suis in tractatibus dixerit veritatem omnibus Arii erroribus contrariam aperte deprehendi; nam Filium ejusdem esse substantiae cum Patre apertissime cum faleatur, ipsique Patri aequalem coaeternumque; perinde est ac Patrem semper fuisse Patrem asserere; Filium ex nihilo non fuisse creatum; neque initium habuisse etiam ante omnes creaturas, ut Ariani delirabant, 0667A neque aliud esse Verbum in Patre a Christo Domino diversum; eoque minus Verbum propter nos esse factum, minimeque essentiam Patris sua cognitione comprehendere. Haec procul dubio ex ejusdem S. Zenonis doctrina esse a fide devia demonstrantur. At cum superius ostensum sit, Ss. Trinitatis Mysterium ab ipso Ecclesiae initio fuisse notum, nihil profecto mirum est, si in eodem explicando errores oppositi, etiam recentiores, perstringantur.

Mos a majoribus acceptus semper in Ecclesia viguit, semperque viget novos exortos errores Veteris ac Novi Testamenti, necnon Ss. Patrum doctrina refellere, quod et in recentiorum haereticorum impiis dogmatibus refulandis praesenti etiam tempore in usu est. Num itaque et Scripturae canonicae, et Ss. omnes 0667B antiquiores Patres, atque Ecclesiae doctores Calvino, Luthero, Jansenio posteriores sunt? Quis hoc vel suspicari audeat?

Certe in Ephesina synodo, ut exemplum aliquod praecipuum afferamus, anno Christi 431 celebrata, testimonia allata sunt, ut ex ejusdem concilii actis constat, et Basilii, qui anno C. 378, Ambrosii, qui an. C. 397, Gregorii Nazianzeni, qui an. C. 389, Gregorii Nisseni, qui an. C. 394 defuncti sunt, allegatae, inquam, sententiae fuerunt, ad Nestorii convellendos errores; quin et S. Cypriani qui 170, et Athanasii, qui 60 ferme annis ante idem Ephesinum concilium e vivis excesserant. Nemo autem ausus est, hos Ss. Patres Ephesinae synodo posteriores asserere, posteriores licet haereses praedamnarint. Verum afferre libet 0667C S. Athanasii textum quo Eutychetis ante septuaginta fere annos ita praecise redarguit exortum errorem, ut illum prae oculis habuisse videatur. Haec quando prodierunt? Imo quis infernus ista eructavit? ut consubstantiale dicat corpus ex Maria genitum cum Verbi divinitate, aut Verbum in carne, el ossa, et costas, et nervos, et prorsus in corpus esse commutatum, et a sua natura degenerasse? Quis istu in Ecclesia, aut a Christianis audivit? Fictione non revera Deum Verbum corpus esse factum? Aut quis ita impius fuit, ut vel verbis diceret, vel animo cogitaret, ipsam Deitatem, qua Patris est consubstantialis, fuisse circumcisam, et ex perfecta redditam imperfectam? Et illud corpus, quod in cruce pependit non corpus humanum, sed ipsam esse opificem Sapientiam (Ep. ad Epict. Corinth. 0667D Epis.) . Quid expressius haberi potest ad improbandam Eutychetis haeresim, qua docebat in Christo unam tantum esse naturam, non duas, divinam scilicet et humanam, sed has duas naturas post adunationem confusas et contemperatas fuisse? Attamen tanto post Athanasium tempore Eutyches haec somniavit deliramenta, quae idem S. doctor tanto ardore revincit.

Addit huic rei fidem id quod in hoc verbo consubstantialis explicando, in ipso concilio Nicaeno anno 325 celebrato, factum est: nempe ut Eutychetis in ipsius Verbi explicatione damnaretur haeresis, quae post 126 annos in Chalcedonensi concilio proscripta fuit, quod ipsius Caesareensis Eusebii testimonio probatur 0668A in epistola, quam suae Ecclesiae clericis dedit. Eodem modo etiam illud Filium Patri consubstantialem esse ratione, et exquisitum est et probatum, non more corporeo debere intelligi, neque quidquam habere simile cum mortalibus animantibus. Nam neque divisione substantiae, neque mutatione Paternae essentiae et facultatis posse constare. Ingenitam enim Patris naturam ab iis omnibus prorsus alienam esse, nihil aliud ostendere, quant Filium Dei ad reliquas creaturas nullam habere similitudinem, sed unius Patris, qui illum genuit, omnino similem esse, neque ex alia, quam ex Patris substantia et essentia genitum. Eadem epistola affirmat Constantinum Magnum Verbum consubstantiale intellexisse. Consubstantiale de corporis affectionibus non posse intelligi, neque Dei Filium vel 0668B divisione, vel defectione, ut ita dicam, ex Patre constare. Nam non posse fieri, ut natura, quae materiae expers est, quae sola intelligentia percipitur, quae corpore vacat, corpoream ullam affectionem in se excipiat. Vides quam praecise Eutychetis error explicatur, configiturque, qui carnem Christi in divinitatem transisse somniabat. Nam non posse fieri, ut natura, quae materiae expers est, quae sola intelligentia percipitur, quae corpore vacat, corpoream ullam affectionem in se excipiat. Et illud ejusdem Eutychetis, «Christum, ut Deum fuisse passum,» apertissime refellitur. Neque divisione substantiae, neque defectione, neque mutatione Paternae essentiae et facultatis posse constare. Itaque verbum illud consubstantiale explicando, quod de sola divinitate Christi, qui eamdem cum Patre habet substantiam 0668C intelligi debeat, apertissime duae in Christo agnoscuntur naturae, divina scilicet et humana, contra impium Eutychis dogma, qui post adunationem easdem confundendo, unam tantum in Christo confusam, et divina, et humana, naturam admittebat. Minime igitur ex allatis contra Arii errores S. Zenonis doctrinis inferri potest, ipsum Ario posteriorem fuisse. Perinde siquidem esset, ac Athanasium, Nicaenumque concilium postponere concilio Chalcedonensi. Stat itaque quod probandum suscepimus. Nullum argumentum, ad Ss. Patrum aetatem firmandam, desumi posse ex ipsorum doctrina, qua recentiores haereses convelluntur.

§ XXI. Tractatus Fidei, quos S. Zeno commemorat lib. primo, Sermone primo de Fide, de Arianorum formulis 0668D intelligendi non sunt.

In sermone primo de Fide ad haec verba D. Zenonis: Sequitur, ut scire debeamus utrum tractatum Fidei, an Fidem tractatus debeamus asserere, adnotant doctissimi Ballerinii: Hic S. Zeno non Nicaenum tractatum intelligit, sed eos, qui post Nicaenum ab Arianis conscripti fuerunt, quos post pauca multos tractatus appellat, propterea quod tum in pseudosynodis, tum etiam a nonnullis episcopis separatim editi fuere. Ita et adnotatione 15, 16, 29, 32, potissimum vero adnot. 33, hos, quos S. Zeno commemorat tractatus formulas esse volunt circa fidem ab Arianis conscriptas, qua observatione confirmari putant: Hasce S. 0669A Zenonis sententias, cum his temporibus (vulgatae scilicet Arianorum haeresis) historia probe congruere, adeo ut nihil simile superioribus saeculis, quibus illum vixisse nonnulli existimant, afferri queat, cui illae peraeque respondeant. Ita et cap. 1 Dissertationis secundae affirmant pariter. Erant quippe plures Fidei formulae tum variis Arianorum et Semiarianorum synodis editae, tum quae a quibusdam episcopis in suae sectae defensionem promulgabantur. Hae itaque sunt «Illi multi tractatus, multae Fides, et quidem novellae, et litis labore, et favore nutritae» quas S. Zeno commemorat, tract. I, num. 3, lib. prim.

Nulla tamen incumbit necessitas, hos tractatus a D. Zenone enuntiatos de formulis Arianorum intelligere; quod ut manifestum sit, animadvertendum est, 0669B erudite quamvis iidem Ballerinii adnotent, Expositiones Fidei, seu formulas Fidei ab episcopis in concilio tractantibus editas, tractatus Fidei, seu etiam solum tractatus appellari solere. Attamen tractatus nomen his formulis, seu expositionibus Fidei non ita esse proprium, ut aliam quamvis tractationem extra concilium habitam significare non possit; nempe et concionem ad populum habitam, et apologeticos tractatus pro Fide, aut contra; hoc iisdem S. Zenonis sermonibus comprobatur, qui omnes tractatus titulo inscribuntur; quare ut iidem monent inferius clarissimi viri S. Zeno tractatus nomine, non simplices Fidei formulas, sed fusiores expositiones Fidei, in quibus suam quisque Fidei sententiam argumentis et rationibusadstruere conabatur, ut ex contextu exploratum est, 0669C accepit. Hoc sensu et Tertullianus Valentinianorum et Marcionitarum, aliorumque haereticorum contra Fidem disputationes retractatus appellat. Eaedem materiae apud haereticos et philosophos volutantur, idem retractatus implicantur. Praecise etiam tractatus dicit de haereticis loquens: Sed cum decipiendi gratia praetendunt, se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis injectionem tractatus suos insinuent. Non tantum vero agit Tertullianus de haereticorum disputationibus circa Fidem, sed et Catholicorum. Venio itaque ad illum articulum, quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem, et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem.

Sanctus quoque Zeno in hoc Sermone de Fide quoscumque tractatus, quibus de Fide agitur sive 0669D Catholicorum sive haereticorum, nomine tractatus intelligit, quod ex ipsius verbis percipi potest praecipue num. 2. Disputatio enim sicut excolit Fidem, ita si versula sit eradicat Fidem, quia Fides profecto non est, ubi quaeritur Fides, et inferius: Multos fuisse tractatus, multas Fides, et quidem novellas, et litis labore, ac favore nutritas. De Catholicorum vero disputationibus circa Fidem post ejusdem sermonis medium addit. Sed non eo dicam, ut ingratum faciam doctrinae beneficium, sed ut sciat unusquisque, aliud esse Fiaem, aliud esse tractatum, nec Fidem per tractatum posse vel dari, vel nasci, vel destrui.

Illud quoque notandum est, complures tam in Tertulliano, quam in hoc D. Zenonis Sermone consimiles 0670A reperiri sententias, quas hic conferre non pigeat.

Tertullianus. Ea est, inquit, materia Sapientiae saecularis temeraria interpres Divinae Naturae, et Dispositionis, quibus Valentinum carpit subdens: Inde eonas, et formae nescio quae, et trinitas hominis apud Valentinum.

S. Zeno (Serm. praed. n. 3) : Sin vero quod magis est, sub sono legis, ac Fidei saecularis amore jactantiae accensus nascentis Dei de Deo Spiritusque Sancti inaestimabilem, incomprehensibilemque Divinitatis perpetuitatem jure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri ac discernere posse praesumis. Illa etenim verba saecularis amore jactantiae accensus argumentis te cogere, examinare, metiri, ac 0670B discutere philosophiam Gentilium reprehendit, ut Tertullianus. Ea est materia sapientiae saecularis temeraria interpres Divinae naturae. Aliis vero S. Zenonis: Nascentis Dei de Deo Spiritusque Sancti, etc., Valentiniani reprehensi videntur, qui turpiter adeo circa Dei (verbo sit venia) originem suis in eonibus delirarunt. Nam et in fine sermonis Apostoli textum D. Pauli allegat noster auctor, quo Genealogias, et fabulas carpit S. Apostolus.

Tertullianus (l. c. c. 10) . Caeterum si quia, et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum credere debemus, in quantum possumus invenire, semper quaeremus, et nunquam omnino credemus. Ubi erit finis quaerendi? Ubi statio credendi?

S. Zeno: Video praeterea, sicut adsertorum indicant 0670C nomina (quae si auferas nulla fortassis est pugna) multos fuisse tractatus, multas fides, et quidem novellas, et litis labore, ac favore nutritas, quas, quia vera vix potest inveniri, credo ne populi penuria laborarent venales esse propositas. Verumtamen ex his omnibus eligendum quid sit, non potest nasci, aut comprehendi, quia non erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum, quippe cum unius electio sit alterius reprobatio. Et Tertulliani itaque tempore multi erant Fidei Tractatus: Et alia tanta ab aliis sunt instituto; quibus concinit S. Zeno: Multos fuisse tractatus, multas fides et quidem novellas. Uterque etiam ambiguitatem causatur. Tertullianus: Semper quaeremus, et nunquam omnino credemus. Ubi erit finis quaerendi? Ubi statio credendi? S. Zeno: 0670D Non erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum, quippe cum unius electio, sit alterius reprobatio.

Tertullianus (l. c. c. 11) : At enim si quod debui credere, credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique, et aliud esse inveniendum, nullo modo speralurus istud, nisi quia, aut non credideram, qui videbar credidisse. Ita Fidem meam deserens, negator invenio. Semel dixerim. Nemo credit, nisi qui, aut non habuit, aut perdidit.

Pressius, pari tamen vi, sanctus Zeno: Fides profecto non est, ubi quaeritur Fides.

Tertullianus: At cum tenenti quidem, ut credunt, quaerendum tamen dicunt, ut defendant, antequam 0671A defendant, negant, quod credunt: confitentes se nondum credidisse dum quaerunt.

S. Zeno: Edicat mihi perniciosa ista adinventio tractatus sui, quo proficit pugna? Ne fides, inquit, intereat, cum male aut creditur, aut docetur. Quod malum est ista ratio mox videbimus. Numero vero sexto sic habet: Negat quodam modo Deum quisquis adserit Deum: defensio enim nonnisi imbecilli praestatur, nec potest eum revereri, qui ingenii sui putat esse, quod ille fuerit aestimatus.

Tertullianus: Novissime ignorare melius est, ne quod non debeas, noris, quia, quod debeas, nosti. Fides inquit tua te salvum fecit. Non exercitatio scripturarum. Fides in regula posita est. Habes legem, et salutem de observatione legis; exercitatio autem in curiositate 0671B consistit, habens gloriam solum de peritiae studio. Cedat curiositas Fidei; cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant adversus regulam. Nihil ultra scire, omnia scire est.

S. Zeno: Manifestissimum puto, nimis astuto simplicem meliorem, quia simplex omnibus Dei verbis simpliciter credit; astutus autem nimia sapientia infatuatus, inquisitionibus vanis semetipsum confundit.

En quot uniformes sententiae diversa sub phrasi includuntur: et alias similes notare cuique liceat. Mihi interim persuasum est, quod et aliis persuasum fore confido, ex his tractatibus seu de Fide disputationibus, nullo pacto conjici posse tempora Ario, ejusque sectariis posteriora, cum et Tertulliani aetate hi multi, et Catholicorum, et haereticorum tractatus 0671C spargerentur, contra quos multa adeo ipse disserit. Quae vero allatae sunt sententiae, in genere contra curiositatem in Fidei rebus tractandis quibusvis temporibus aptari possunt.

At cur tantummodo de Tertulliano agam, quasi ipse unus de eodem disputaverit argumento? Nonne et de illo antiquiores secundi saeculi Patres tractationes longiores instituerunt? S. Irenaeus certe de hac causa quinque suos contra haereses libros scripsisse praefatur. Quoniam (ita Irenaeus) nonnulli repudiata veritate sermones, et genealogias varias inducunt, quae quidem quaestiones potius, ut Apostolus ait, praestant, quam aedificationem Dei, quae in Fide est: ac per probabilitatem subdole comparatam seducunt mentem imperitorum, eosque depravandis oraculis 0671D Divinis, iisque, quae recta dicta sunt male exponendis, captivos trahunt, scientiaeque praetextu multos evertunt.

Eodem sensu D. Zeno (Serm. I, n. 4, l. I) : Igitur cum possibilitatis humanae non sit Fidei videre secreta, nusquam, Frater, tua curiositas, nusquam tua proficit pugna; quia quem putas vel de tuis ipsis studiis fidelissimum, hic infidelis; et quem putaveris infidelem, hic fidelis est. Forte in eo se quis existimat fideliorem, si loquatur argute, cum magis verus sit ille fidelis, qui sua in praedicatione non ultra quam licitum est, aciem suae tetenderit mentis: eo enim res deducta est, ut Fides nostra per Dei requiratur injuriam . . . . Cum haec ita sint cur legem lege distringis? Cur sub imagine Fidei Fidem deponis? Cur ipsum Fontem Divinitatis 0672A philosophicis argumentis exhaurire conaris? Si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce, eam sibi non esse contrariam: doce omnia, quae canit, esse credenda. Caeterum si ejus partem probes, reprobes partem, quomodo per hanc Fidem quaeris, quam etiam ipsam infidelitatis ream constituis? Vides hic S. Zenonem eos carpere, qui dolo fideles decipiunt. Quia quem putas vel de tuis ipsis studiis fidelissimum, hic infidelis est. Hos et carpit S. Irenaeus: Quoniam nonnulli repudiata veritate, sermones, et genealogias varias inducunt, ac per probabilitatem subdole comparatam, seducunt mentes imperitorum. Commendat S. Zeno eos, qui in explicandis Scripturis simplicitatem sectantur, et contra eos reprehendit, qui Scripturas corrumpendo, Fidei contradicunt. 0672B Cum magis sit ille fidelis, qui sacra in praedicatione non ultra, quam licitum est aciem suae tetenderit mentis: eo enim res deducta est, ut Fides nostra per Dei requiratur injuriam . . . . Cum haec ita sint, cur legem lege distringis? Cur sub imagine Fidei Fidem deponis? . . . si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce eam sibi non esse contrariam . . . . Caeterum si ejus partem probes, reprobes partem, quomodo per hanc Fidem quaeris, quam etiam ipsam infidelitatis ream constituis? Quid est quaerere Fidem per Dei injuriam; legem lege distringere; sub imagine Fidei deponere Fidem; partem probare et partem legis reprobare; Fidem infidelitatis ream constituere? nisi corruptis adductisque perperam Scripturae textibus veritati Catholicae contra 0672C ire. Hoc non tanta quidem sermonis elegantia, sed magis obvio sermone arguit S. Irenaeus: Eosque depravandis oraculis Divinis, iisque, quae recta dicta sunt, male exponendis captivos trahunt. Philosophicas argutias detestatur D. Zeno: Cur ipsum Fontem Divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris? Detestatur et S. Irenaeus. Sermones, et genealogias varias inducunt, quae quidem quaestiones potius, ut Apostolus ait, praestant, etc. Affectationem scientiae causatur D. Zeno: Si peritiam legis ostendere cupis. Idem et S. Irenaeus. Scientiaeque praetextu multos evertunt.

Quae huc usque sunt allatae D. Zenonis sententiae, quis putet Arianorum tempora sapere? At nec quae sumus allaturi, ea licet tamquam praecisa adnotentur, 0672D Arianorum tempora respicere, dicendum est. Quod etenim dicit S. Zeno. Novellas fides, seu Tractatus venales esse propositos de largitionibus a Constantio in eos factis, qui pro Arianis starent, exponere, sensus eorum verborum non patitur. Haec sunt verba: Quas, quia vera vix potest inveniri, credo ne populi penuria laborarent venales esse propositas. Obvius sensus est: Ne scilicet populi penuria disputationum, seu tractatuum de Fide, quam novellam S. Zeno dicit, quia contra Fidem Catholicam, ideo expositas in foro fuisse, ut curiosis emptoribus distraherentur.

Haec quoque D. Zenonis verba: O quam indefensa (Fides) quae regum, judicum, divitum, aliquoties quod 0673A pejus est gentium desiderat per momenta patrocinia. De patrocinio suae ipsorum sectae a Constantio, et Valente, imperatoribus ab Arianis captato exponere, quae ratio est? Nam et post primum Ecclesiae saeculum imperatoribus, ac Romano senatui oblatas Christianorum defensiones fuisse constat; et a S. Quadrato Athenarum episcopo, atque Aristide, Christiano Philosopho, Hadriano imperatori: a S. Justino martyre primum Antonino Pio, tum Marco Aurelio, et Lucio Vero imperatoribus, ac senatui Romano; et a Melitone episcopo Sardensi in Asia, Marco Aurelio imperatori: atque ab aliis, nempe ab Apollinari episcopo Herapolitano, a Miltiade theologo, et aliis. Christianos vero esse eos, qui regum nomine nuncupantur, excogitata interpretatio est, nulla vel levi 0673B conjectura suffulta. Sensus quippe proprius allatorum verborum est. Tractatus Fidei suum pondus, et vices emendicare a regibus, a judicibus, a divitibus, et quod magis urget, ab ipsa gentilium philosophia, atque fabulis poetarum; quod factum fuisse in recensitis pro christianis apologiis in confesso est. Ipse namque S. Justinus martyr, aiente Eusebio (l. IV Hist. c. 18) , defensionem pro Christianis, ubi de Christiana Fide agitur, Non solum nostris, id est Divinis, sed etiam gentilium scriptis confirmaverit. Haec S. Zenonis in allatis verbis interpretatio ipsius contextui consonat, cum hoc in eodem numero de doctrina agat, non de vi per imperatores, praefectos, vel judices Catholicis inlata. Nunc scire cupio, Fides ex doctrina constet, an ex credulitate, an ex utroque? 0673C Sin vero ex utroque Patriarcharum semensa Fides est, ac per hoc illis constitutionis nostrae decernendi sunt libri, ut possint esse perfecti. O quam misera est Fides, quam verba concinnant! O quam debilis, cujus quotidie dissipantur variis argumentationibus membra! O quam indefensa, quae regum, etc. Doctrinam, libros, verba, argumentationes hic enuntiari vides, non arma, non milites, ut in Ss. Patrum testimoniis in adnotatione adductis inspicitur, S. Ambrosii: Pone nunc ante conspectum saecularibus Arianos studiis intentos, qui Societatem potentiae Regalis affectant, ut armis militaribus impugnent Ecclesiae veritatem; S. Hilarii: Neque postea praesumant, atque usurpent, et putent se consensus cognoscere Clericorum, et innocentes homines variis afflictationibus, minis, violentiis, 0673D terroribus frangere, atque vexare.

Si vero penitus sancti Zenonis sensum inspiciamus, non possunt ipsius verba sine manifesta extorsione de imperatorum Arianorum protectione Arii asseclis praestita intelligi. Ipsi namque imperatores Fidem oppugnabant; ac de eo in laudatis textibus Ambrosius, et Hilarius conqueruntur. S. autem Zeno de patrocinio ab imperatoribus praestando agit, quod significant illa verba: Desiderant per momenta patrocinia. Id S. Quadratus, S. Justinus aliique apologiarum Scriptores ab imperatoribus, et Senatu expetebant, ut a persecutione cessarent, et persecutoribus judicibus, praesidibus, ministris Christianos liberos esse juberent.

0674A Tempus etiam, quo hic D. Zenonis Tractatus scriptus fuerit, conjicere sibi posse videntur clarissimi Ballerinii (Adn. 38) : Quod si cui probetur, jam hic primus Tractatus lucubratus fuisset post diem quartam Kal. Aprilis anno 364, quo Valens regnare coepit. Ita ipsi. Cum vero alienam eorum viderimus interpretationem, excidit conjectura temporis.

Si vero conjecturis indulgere liceat, potiori jure ante annum C. 254, quo Origenes obiisse creditur, vel post ipsius Origenis obitum, tractatum hunc scriptum fuisse dicendum erit. Conjecturae hujus rationes consideremus.

Prima ratio est, quod hic Tractatus epistola potius fuisse videtur, quam concio ad Populum habita. Ita adnotant ipsimet sapientissimi Ballerinii: Unum 0674B illud movebat, ne hunc primum Zenonianis Tractatibus accenseremus, quod epistola potius ad quemdam, quem Fratrem appellat, tradita, quam tractatus ad Populum habitus videatur; eum enim perpetuo alloquitur, multisque argumentis ab ejusmodi Tractatuum scriptione, quae plena erat periculi, deterrere, et amovere conatur. Accedit, quod Petrus Calo, Ordinis Praedicatorum, qui vixit ineunte saeculo XIV, in mss. collectaneis apud Henschenium tom. II, Aprilis pag. 76, opera commemorans S. Zenonis, quae se vidisse ait «in ms. Monasterii S. Zenonis de Verona» non «Tractatus» solum «octoginta,» sed et «epistolas» se in eo legisse affirmat. Inter Opera vero S. Zenonis nulli melius epistolae nomen, quam huic tractatui convenire potest. Si ergo hic Tractatus epistola dicenda est, quod a 0674C verosimili non abhorret, dico hanc epistolam a S. Zenone Origeni fuisse datam post annum Christi 232 quando degente Alexandriae Origene tantis fuit exagitatus vexationibus propter errores, quibus ejus scatebant scripta, praecipue opus illud quod Periarchon inscribitur, seu de Principiis: quo in libro multa a Philosophis Ethnicis mutuavit, multisque refertus erroribus a S. Hieronymo notatur. Si vero post Origenis mortem scriptam fuisse epistolam quis opinaretur, alicui Origenis sectatori missam fuisse, dicendum erit. Ea enim omnia quae contra hos tractatus congerit S. Doctor in librum Periarchon optime congesta videntur, quod hac secunda ratione confirmatur.

Nempe toto in eodem tractatu, seu Epistola nihil 0674D de haereticis nominatim meminit S. Zeno, neque usquam contra eosdem invehit: quare videtur potius in eo, quem alloquitur fratre reprehendere curiositatem nimiamque subtilitatem in rebus Fidei, philosophicamque rationem sequi iis in explicandis. Hoc ex his, quae superius allatae sunt D. Zenonis sententiis manifestum est, atque toto ex hujus Tractatus contextu evidentius patet. S. etenim Doctor totus in eo est, ut ostendat Fidem non addici, ut caeterae disciplinae, ideoque internam dicit initio illis in verbis: Christianae Fidelitatis felicitas maxima est Fidei nosse naturam, quae talis, ac tanta est, ut unicuique homini non ab alio commodetur, sed ex ejus voluntate nascatur. Neque illo verbo voluntate gratiam 0675A excludit (ut opportune adnotant celeberrimi Ballerinii) (adn. 3, Tr. 1) . Quod cum S. Zeno dixit, illud unum in animo habuit, non ut gratiam excluderet, de qua tum non agebatur, quamque et paulo post, et alibi satis luculenter adstruit, sed ut eos refelleret, qui argumentis, et tractatibus Fidem exponere conabantur, ac si ejusmodi industria Fides cordibus inseretur; Glossemaque illud textui D. Zenonis contra ms. veritatem intrusum merito abraserunt. Homini non ab alio, sed ejus ex voluntate, praeveniente Spiritus Sancti inspiratione, atque ejus adjutorio nascatur. Internam itaque S. Zeno esse Fidem affirmat, quae non addiscitur, sed illuminante Deo, ac revelante concipitur; quare sequitur: Caeterum sit ut quidam putant, docentis pendet ex ore, procul dubio eodem 0675B aut cessante, aut aliter docente consumitur. Praecipuus itaque sancti Doctoris scopus est, ostendere non humana arte neque hominum eruditorum scientia, ac peritia, fidem haberi, cum errori humana mens sit obnoxia, aut aliter docente. Non reprobat quidem doctrinam: Sed non eo dico, ut ingratum faciam doctrinae beneficium, sed ut sciat unusquisque, aliud esse Fidem, aliud esse Tractatum. Nam fidem supra naturam esse aperte docet. Igitur cum possibilitatis humanae non sit Fidei videre secreta, suo tamen semper argumento inhaerens, Tractatuum, sive disputationum circa Fidem vitium optime arguit; quando videlicet argumentationibus philosophicis, et humanis rationibus quis nimis indulget, modumque de Fide tractandi fratri quem alloquitur, 0675C praescribit. Vide eumdem Tractatum circa finem num. 5 et 6. Quae omnia cum tractatibus auctorum, quos supra memoravimus secundo, et tertio Ecclesiae saeculo exaratis conveniant, nulla ratio est hunc D. Zenonis Sermonem ad Fidei formulas ab Arianis editas amandare. Quin satius videtur illum Origenis tempore scriptum fateri, vel ipsi Origeni transmissum, qui propter nimium philosophiae studium, tot erroribus sua respersit opera. Potuit, et post Origenis mortem alicui Origenianae doctrinae addicto scribi ad illius instructionem.

Accedit tertia, et ultima ratio: Nullam scilicet circumstantiam in hoc S. Zenonis tractatu reperiri, neque in aliis, ut in iis, quae prolaturi sumus, patebit, quae necessario aptari debeat Arianorum temporibus.

0675D Reperiri putant, et quidem irrefragabiles Adnotatores solertissimi Veronenses (Adn. 33, eod. Tr. II, l. I) . Ut autem intelligantur quae de vago incertoque Fidei Arianorum statu id loci traduntur, simulque confirmetur dilucide hasce S. Zenonis sententias, cum hujus temporis historia probe congruere, adeo ut nihil simile superioribus saeculis, quibus illum vixisse nonnulli existimant, afferri queat, cui illae peraeque respondeant, recitanda putamus aliquot insignia Patrum loca, quae cum praesenti mirifice concinunt. Tum duo allegant S. Athanasii textus, et S. Hilarii unum. In S. Athanasii adducto textu commemorantur decreta, et conventus Arianorum. Nec tamen suis decretis ipsi 0676A sunt contenti . . . ipsi quoque conveniunt et de Fide statuere simulant. Commemoratur Nicaena synodus, et Arianorum pseudosynodus in secundo ejusdem S. Athanasii textu. Disceplantesque adversus Nicaenam Synodum, multas et ipsi Synodos celebrarunt. Et in S. Hilarii textu de Nicaena Synodo mentio fit, et latorum in Synodis anathematum. Conscii enim nobis invicem sumus, post Nicaeni conventus synodum, nihil aliud, quam Fidem scribi . . . . monstruas de Deo Fides decernimus, decretis poenitemus, poenitentes defendimus, defensos anathematizamus. Profecto in hoc S. Zenonis tractatu hujusmodi res ne vel per somnium quidem quis leget. Nihil de Ario, quem nusquam suis in Tractatibus vel implicite nominat. Nihil de Nicaena Synodo; Nihil de Arianorum Synodis, de 0676B anathematibus nihil. Qua ergo conjectura S. Zenonis sermones Arianorum temporibus conformes ostendere quis poterit? Evidentissima siquidem est diversa scribendi ratio inter S. Zenonis Sermones, adductosque Athanasii, et Hilarii textus, quam et oblevatis oculis quisque conspicere potest. Fatentur ipsimet Veronenses perspicacissimi adnotatores (Adn. 36, In eod. Tr. I, lib. I) , S. Zenonem tractatus nomine non accepisse Fidei formulas, seu symbola, sed fusiores expositiones Fidei, in quibus suam quisque Fidei sententiam argumentis, et rationibus adstruere conatur, ut ex contextu exploratum est. Hi Fidei tractatus, seu disputationes ab aevo nascentis Ecclesiae in usu fuere; quid ergo S. Zenonis sententiae ad solas Arianorum formulas coarctandae sunt, 0676C cum nullae in iis Arianorum temporum circumstantiae inveniri possint? Hoc sine aperta vi fieri non posse dicam. Circumstantia namque illa de multitudine formularum Fidei, eorumque contrarietate inter Arii sectatores nil quidem revelat. Cum S. Zeno ipsis opinantibus Dominis Balleriniis non de brevioribus formulis ad instar symboli, sicuti erant formulae Arianorum, sed fusioribus Fidei expositionibus agat. Horum vero tractatuum circa Fidem multitudinem sane majorem inter Gnosticos fuisse, et Valentinianos Ecclesiastica Historia recenset. Satis itaque superque ostendisse arbitramur, nullam incumbere necessitatem S. Zenonis sententias ad Arianorum tempora rejicere: Quin cum Origenis temporibus apprime conveniant, Origeni potius directum 0676D hunc primum de Fide Tractatum saniori utique judicio affirmandum est. Cui nihil in hoc Tractatu discordans; quin imo mirum in modum consentire omnia ex iis, quae dicta sunt, facile est opinari.

Alia multa profecto sunt, quae tum in hoc, tum in reliquis S. Zenonis Tractatibus clarissimi Adnotatores ad Arianos trahunt, et secundo horum Tractatuum libro titulum, Contra Arianos, ipsi confingunt. At in iis omnibus eruditionem quidem satis praecipuam; in interpretationibus vero, quae Arii errores, ac tempora concernunt arbitrium potius, quam genuinum D. Zenonis sensum deprehendet attentus lector.

§ XXII. De Zenonis doctrina, quasi Arianismum olens 0677A a Petavio traducta explicatur, defenditur, sana, et Catholica demonstratur.

Maximum vero pondus iis, quae hactenus disseruimus accedit ex eo, quod tantum abest S. Zenonem Arii erroribus, de quibus egimus, obstitisse, ut eorumdem a Petavio reus insimuletur. At Petavius Antenicaenis aliquot Patribus male traductis, cum venerit ad Zenonem episcopum Veronensem, eum, quem post Nicaenam synodum florentem subindicat, nec non adversus Arianos testimonium dicentem alicubi allegat, una cum Mario Victorino ejusdem saeculi scriptore, ob aliquot ejusdem generis locutiones, in ejusdem erroris suspicionem inducere nihil dubitat. Accenset nempe Petavius D. Zenonem cum iis Antenicaenis Patribus, qui aevo, dignitate, ac potentia superiorem esse 0677B Verbo Patrem arbitrati sunt, ex quibusdam adductis S. ejusdem Patris sententiis, quarum unam afferre sufficiat ex Tractatu V lib. II: Principium, Fratres, Dominus noster incontanter est Christus, quem ante omnia saecula Pater adhuc utrumque in semetipso Deus beatae perpetuitatis indiscreta Spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum Filii non sine affectu, sed sine discrimine amplectebatur; sed excogitatarum, ut ordinem instruerent, rerum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque Sapientia e regione cordis eructat Verbum, Omnipotentia se propagat, de Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc. Ita D. Zeno cui Sententiae subinfert Petavius: Hic Zeno Verbum Dei ex omni Aeternitate in Patris sinu, et essentia velut indiscretum, 0677C et affixum haesisse, latuisseque demonstrat; postea vero cum designatam a se rerum universitatem moliri vellet, eum ipsum ex sese propagasse, ac genuisse dicit; atque hanc primam e duabus esse nativitatibus, quam in sequentibus sermonibus (nunc tract. VII et VIII) exponit.

Nullam vero allato S. Zenonis textui lucem afferre constat, quae ut praecipua in dicta dissertatione 2, cap. 1, § 2, laudatur haec ejusdem S. Doctoris sententia: Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum inter Patrem, et Filium tempus infulcias. Recolendum namque est quod supra circa Arii errores notavimus paragrapho nono: Arium videlicet primo cum Ebione, Artema, et Paulo Samosateno asseruisse, Christum ante Mariam non fuisse, fuisseque tempus, quando non fuit. Postea vero cum a 0677D S. Alexandro Patriarcha Alexandrino ab Ecclesia ejectus fuerit, hunc errorem correxit, asserens: Filium ante tempora, et ante saecula plenum Deum extitisse unigenitum, immutabilem, et antequam gigneretur, aut conderetur, aut praefiniretur non fuisse: nam ingenitum non erat. Verba itaque S. Zenonis: Videamus nunc optime Christiane quemadmodum inter Patrem, et Filium tempus infulcias, tempus excludunt tantummodo inter Patrem et Filium, qui fuit primus error ab Ario antiquioribus ab haereticis haustus, et evulgatus: non vero excludunt errorem ab Ario correctum, qua correctione, et ipse Arius tempus excludebat inter Patrem et Filium, Ante tempora, et ante Saecula plenum Deum extitisse. Arianus 0678A hic sensus a Petavio in S. Zenonis allatis verbis notatur, nempe: Verbum Dei ex omni aeternitate in Patris sinu, et essentia, veluti indiscretum, et offixum haesisse, latuisseque . . . postea vero cum designatam a se rerum universitatem moliri vellet, eum ipsum ex sese propagasse, ac genuisse. Excludunt, inquam, tempus inter Patrem, et Filium, sed non prius, et post; cum Pater in sensu Arii genuerit Filium ante omne creatum tempus, ei non videtur adversari sancti Zenonis sententia, qua asserit, Filium in Deo Patre velatum, ac delitescentem, tunc e corde Patris prodiisse, cum res omnes procreare voluit, ut Petavius explicat, allatis ejusdem S. Zenonis verbis: Cujus ex ore ut rerum natura, quae non erat, fingeretur, prodivit cordis ejus nobilis inquilinus exinde visibilis 0678B effectus, quia humanum genus visitaturus erat. Quapropter eadem semper ambiguitas in D. Zenonis sensu manet, ejusdemque erroris conjectura.

Absit tamen, longeque procul absit a nostro D. Zenone hujusmodi Arianae pestis suspicio. Sana prorsus de Ss. Trinitate, ac praecipue de Divinitate Filii ejus doctrina est: ipsius enim Catholica mens unde magis, quam ex ejusdemmet verbis erui possit, non video. Proferantur itaque Zenonis sententiae, quibus diserte adeo coaeternitatis Filii, aequalitatisque cum Patre, ejusdemque substantiae, ac in Persona distinctionis veritas exhibetur.

Quid apertius de coaeternitate? Hic est Deus noster Aeterni Dei coaeternus Filius (S. Zeno l. II, Tr. IX, § 2) . Si coaeternus Filius, non prius Pater, et postea 0678C Filius, sed tota simul in Aeternitate cum Patre Filius una in substantia, in Persona distinctus a Patre. De coaeternitate non solum Filii, sed et Spiritus Sancti cum Patre. Hic est Deus noster qui se digessit in Deum. Hic Pater qui suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret. Denique alter in altero exultat cum Spiritus Sancti plenitudine una originali coaeternitate renitens. Ac de Filio agens et explicans, cur primogenitus ante omnem aliam creaturam dicatur, ejusdem cum Patre coaeternitatem, perinde confirmat. Hic itaque dictus est primitivus, quia Paternae antiquitatis solus est conscius. Si conscius, ergo et coaeternus, conscius enim est simul sciens, eadem utique notitia, ac Pater, suam antiquitatem, seu magis aeternitatem novit.

0678D Coaeternitatem Filii simul cum unitate substantiae, et aequalitate cum Patre manifestissime etiam profitetur. Cum quo (nempe Filii cum Patre) originalis perpetuique Regni una possessio coaeternitatis, omnipotentiaeque una substantia, una aequalitas, una Virtus majestatis augustae. De distinctione quoque Personae Filii a Persona Patris in unitate substantiae, et coaeternitate, nil clarius hac, quam subjicimus, excogitari potest sententia. Si enim Verbum in Deo est, et Deus est Verbum, et hoc est in quo est, quod ille est, qui inest: Duplex Persona; duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis, et Deitatis est una substantia, Domino ipso dicente «Ego et Pater unum sumus» quod non utique sit ait, ut in unum duos redigendo confunderet, 0679A sed ut duorum unam Divinitatis, Potestatisque esse Omnipotentiam nos doceret. (S. Zeno. d. l. II, Tr. VII, num. 2.) Personas agnoscit duas, Patrem, et Filium in una Originalis perpetuitatis ac Deitatis substantia. Originalem itaque perpetuitatem tam in distinctione Personarum, quam in unitate substantiae fatetur D. Zeno.

At illud praecipue ad S. Zenonis de Ss. Trinitate sinceram discernendam doctrinam est afferendum, quod profert tractatu primo ejusdem secundi libri de aequalitate Patris, Filii, et Spiritus Sancti. Integrum exscribimus. Agnoscat lector primis etiam Ecclesiae temporibus perfectam de Mysterio Ss. Trinitatis floruisse notitiam. Carnalis mentis homines, fratres dilectissimi, scandalum patiuntur, non studio 0679B noscendae, sed frustrandae veritatis, quoties Deus Dei Filius, qui Patris maxima est gloria, aequalis Patri a Catholicis, praedicatur. Denique inde est, quod legis fundamenta temnentes, versuta disputatione, praetermisso Deo de Deo exeunte, ad communia humanitatis nomina, quae possunt argumentis attingi Patris et Filii festinant, nec intelligunt, quia in exordio carminis Sacri, Deus de Deo sua sibi et Divinitate, et nomine comparatus, omnes humani sensus opinationes excludit, quippe cum dicat: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,» non inquit, Fac ad tuam, sed ait «Faciamus ad nostram,» ne quam Filius hominem induturus pati videretur injuriam. Videtisne, Fratres dilectissimi, quia nullus exerte hic alteri jubet in opere, nullus otiosus est. O Sancta aequalitas, ac 0679C sibi soli dignissima individuae Deitatis! Unus homo ad duorum imaginem, et similitudinem fingitur, nec tamen in ecquid cujus sit invenitur. Si igitur in opere extraneo paritas sacra distingui non potest, Deus in alio se inferior esse quemadmodum potest? Quidquid enim uni ex duobus indiscrete in omnibus sibimet simulantibus detraxeris, cui detraxeris nescis.

At ille cui jubetur, est, inquis, inferior. Quid quod inde non esse approbatur inferior, quia unde processit Paterni cordis est executor; non enim minus est facere magna, quam dicere. Quamvis, et quod dictum est a Patre, vel dici potest, et quod factum est a Filio, vel fieri potest sine dignatione Paterna non est, quia Filius sine Patre non est ipso dicente . . . . . Si non facio facta Patris mei, nolite mihi credere: sed si 0679D mihi credere non vultis, factis credite, et cognoscite, quia in me est Pater, et ego in illo . . . . . Constat ergo aequalem esse, quod invicem se capit in Spiritu Sancto.

Tanto rationum pondere, ac Scripturae auctoritate aequalitatem in Patre, et Filio demonstrat Zeno: ex hac aequalitate demonstrata, et coaeternitas, et substantiae Unitas, necnon et Personarum distinctio necessario emergit. Nemo enim sibi aequalis est, sed alteri.

Explicata itaque D. Zenonis mente circa Sanctissimae Trinitatis Mysterium, Filiique Divinitatem, nunc ad examen ii sunt revocandi textus, quibus S. hujus Doctoris sententia Arium sapere dubitatur. Unum superius attulimus, at eumdem hic majoris 0680A distinctionis causa iterum afferre opportunum videtur. Principium, Fratres, Dominus noster incontanter est Christus: quem ante omnia saecula Pater adhuc utcumque in semetipso Deus, Beatae perpetuitatis indiscreta Spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum, Filii non sine affectu, sed sine discrimine amplectebatur. Sed excogitatarum, ut ordinem instrueret rerum, ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque substantia e regione cordis eructat Verbum. Omnipotentia se propagat. De Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc. Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari. Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne Aeternae Majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. Cum imperat Pater orbem fieri, 0680B opus cum dicto completur a Filio.

Secundus textus a Petavio notatus. Quem (Fillium) ante omnia saecula Pater in profundo suae mentis arcano insuspicabili ac sibi soli nota conscientia, Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur. Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque Sapientia Sapientiam, Omnipotentia Omnipotentiam propagat: De Deo nascitur Deus; De Ingenito Unigenitus; De solo solus; De toto totus; De vero verus; De perfecto perfectus: Totum Patris habens, nihil derogans Patri, procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur in Patre. Quibus verbis subinfert Petavius: Ergo Filium antequam a Patre gigneretur, in Patre extitisse significat: generatio vero, et nativitas fuit cum res omnes procreare voluit, quod in secundo sermone declarat: 0680C «Cujus ex ore, ut rerum Natura, quae non erat fingeretur, prodivit Unigenitus Filius cordis ejus nobilis inquilinus, ex inde visibilis effectus, quia humanum genus visitaturus erat, etc.»

Petavius itaque duas in Christo Domino Nativitates S. Zenonem agnovisse fatetur: primam eumdem S. Doctorem assignasse putat non aeternam, sed cum res omnes procreare voluit: sicque Filium ex omni aeternitate in Patris sinu, et essentia veluti indiscretum, et affixum haesisse: Indiscretum videlicet a Patris Persona non distinctum, neque propriam hypostasim habuisse ante rerum creationem. At S. Zeno (ut optime reponunt eximii Ballerinii) primam Verbi nativitatem aeternam asserit, quod ex ipsius sententia luculenter ostenditur. En S. Doctoris verba: 0680D Quapropter duas esse nativitates Domini Nostri Jesu Christi necessario scire debet Populus Christianus, ne quem patiatur errorem: unam qua natus est, alteram qua renatus: sed sicut est Spiritualis prima sine matre, ita sine Patre secunda carnalis: haec miranda, inenarrabilis illa, Propheta dicente: Nativitatem ejus quis enarrabit? Cur autem sit inenarrabilis Patre loquente noscamus. Dominus ipse nos docet. Eructavit cor meum Verbum bonum, etc. et apud Salomonem hactenus dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam. Prosequitur S. Zeno de eadem prima generatione, seu nativitate disserens in eodem Tractatu: Admirabilis gratia, Fratres charissimi, conspicuae veritatis, quae dum secerni potest, tamen sibimet 0681A externa esse non potest. Si enim Verbum in Deo, et Deus est Verbum, et hoc est in quo est, quod illud est, qui inest, duplex persona, duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia, Domino ipso dicente: Ego et Pater unum sumus. Quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam Divinitatis potestatisque omnipotentiam nos doceret.

De duabus hisce nativitatibus agit S. Doctor etiam Tract. VIII, num. 1: Igitur duas nativitates esse Domini J. C. rudis, aut negligens disce Christiane, ne quo decipiaris errore. Unam quam tibi non licet quaerere, alteram quam legitime si possis, permitteris edoceri. Prima itaque nativitatis Domini Nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interjectum, 0681B neque conscium, quod ex Paternitatis affectu processit uno consensu. Secunda vero carnalis prodita, ita invenimus esse completam.

Duas itaque personas S. Zeno in hac prima nativitate fatetur: Si enim Verbum in quo est, quod illud est, qui inest duplex persona, duplex vocabulum; et duas hasce personas in una substantia originalis esse perpetuitatis apertissime asserit: Sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia; easque non confusas absolute dicit, prosequitur quippe immediate: Domino ipso dicente, Ego et Pater unum sumus; quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam Divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret. Quid clarius dici potest ad exprimendam aeternam unitatem 0681C Divinae substantiae; distinctionemque personarum. Coaeternitas etenim distincte exprimitur cum dicit: Sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia. Hae itaque D. Zenonis sententiae penitus excludunt Petavii interpretationem, qua vult S. Antistitem Veronensem asseruisse: Verbum Dei ex omni aeternitate in Patris sinu, et essentia velut indiscretum (in persona) et affixum haesisse, postea vero cum designatam a se rerum universitatem moliri vellet, eum ipsum ex sese propagasse, ac genuisse. Non enim esset absolute verum, quod idem S. Doctor manifesto docet: Quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo, confunderet. Quippe si antequam designatam a se revera universitatem moliri vellet, licet ex omni aeternitate in Patris sinu, et essentia velut indiscretum 0681D (in persona) et affixum Filium haesisse, intelligamus, utique duo (eos in unum redigendo) confusi fuissent, saltem antequam designatam a se rerum universitatem (Pater) moliri vellet. Quo nihil magis absonum a Zenonis sententia asseri potest.

Illa quoque D. Zenonis sententia de eadem prima nativitate Christi Domini, Petavii sensum non patitur. Prima itaque nativitas Domini Nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interjectum, neque conscium, quod ex Paterni oris affectu processit uno consensu. Prima nativitas Domini nostri si nihil habet interjectum, ergo neque intercedet prius, nec post: Aeterna itaque est. At quid immorandum in tam clara de aeterna Filii generatione 0682A D. Zenonis doctrina; Non etenim explicatione indiget quod Tractatu IX, num. 2, protulit disertissimis verbis: O nova ratio! Amore imaginis suae coactus in infantem vagit Deus. Haec est enim potestas Dei, ut salvo quod est, possit esse quod non est. Hic est Deus noster, aeterni Dei coaeternus Filius.

Ipse itaque sese explicat S. Zeno, quid intellexerit in objectis a Petavio textibus, cum dicit quod Pater indiscreta Spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum sine discrimine amplectebatur (Filium). Et in Tractatu III lib. II: Quem ante omnia saecula Pater in profundo suae mentis arcano insuspicabili, ac soli sibi nota conscientia Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur. Nihil aliud certe quam discrimen aeternam inter Verbi nativitatem, 0682B et temporalem ejusdem Filii Dei incarnationem, mirabilem hanc esse dicens: imperscrutabilem illam variis circumlocutionibus asserens. Duas (ait) nativitates esse Domini Nostri J. C. . . . unam, quam tibi non licet quaerere, alteram, quam legitime si possis, permitteris edocere. Prosequitur iisdem fere verbis ac in objectis textibus: Prima itaque nativitas Domini nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manet, ac proinde inscrutabilem superius dixit. Nescio qua sua (Patris) conscientia velatum. Hic in Patris, et Filii tantum conscientia manet, quod in idem recidit, ad exprimendam mysterii profunditatem incomprehensibilitatemque. Non excludit tamen Filium ab hac generationis notitia cum utrique, et Pater et Filius ejusdem generationis, ut ipse ait, sint conscii in Patris, et 0682C Filii tantum conscientia manet. Illud vero, nec quidquam habet interjectum, idem significat ac alia verba indiscreta Spiritus plenitudine. Cum Filius una sit substantia cum Patre, ea etenim Verba Spiritus plenitudine, essentiam seu substantiam Divinam exprimunt. Eodem sensu intelligendum est illud, Nescio qua sua conscientia velatum, nempe imperceptibilem esse Verbi generationem. Ea vero quae sequuntur, Sine discrimine nequidquam habet interjectum, unitatem essentiae exprimunt. Haec contra Valentini Aeonas apprime faciunt, quibus perverse adeo aeternam Verbi generationem confundere molitus est impius haeresiarcha.

Eodem sensu S. Zeno Tractatu VII libri II, de duabus Christi nativitatibus agens, aeternam Verbi generationem inenarrabilem dicit, temporalem vero 0682D mirabilem. Haec mirabilis (temporalis scilicet), inenarrabilis illa, Propheta dicente: Nativitatem ejus quis enarrabit? Eaque ratione inenarrabilem dicit, quod cor divinum eructaverit verbum bonum, et ore Altissimi prodierit aeternum Verbum; nempe, ut alibi ait, quod generatio Verbi in Patris, et Filii tantum conscientia maneat, sua conscientia velatum. Quapropter contra Divinae Majestatis scrutores vehementius invehit: Dementiae genus est invisibilis incomprehensibilisque velle opinari secretum, ejusque interna discutere, cujus extraria nequeat suspicari. Ita in eodem Tractatu VII, ibique ad idem argumentum plura. Caeterum providentis Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle dispositum non colentis, sed dementis. 0683A Haec et alia, de eadem aeterna Verbi generatione Tract. VIII, num. 1, quibus cum Verbum velatum in sinu, vel conscientia Patris dicitur a S. Zenone, nil exprimitur aliud, quam incomprehensibilis, et arcana Aeterni Verbi generatio. Verbum a Patre in persona distinctum esse in allatis supra D Zenonis sententiis manifestissime patet. Verbum autem indiscretum, et sine discrimine in sinu Patris delitescens asserere, idem est ac unam substantiam in Patre, et Filio fateri, incomprehensibilemque ejusdem Verbi generationem.

Reliqua vero verba sunt, quae majorem difficultatem pariunt: Sed excogitatarum, ut ordinem instrueret, rerum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque sapientia e regione cordis eructat verbum: Omnipotentia 0683B se propagat; de Deo nascitur Deus; totum Patris habens, nihil derogans Patri etc. Quomodo autem generatus sit, qui processit, est dementis opinari. Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne aeternae Majestatis Dominum non possit mundi hujus mediocritas sustinere. Cum imperat Pater orbem fieri, opus cum dicto completur a Filio. Et Tractatu III lib. II: Igitur ineffabilis illa, incomprehensibilisque Sapientia Sapientiam, Omnipotentia Omnipotentiam propagat. De Deo nascitur Deus; de Ingenito Unigenitus; de solo solus; de toto totus; de vero verus; de perfecto perfectus; totum Patris habens; Nihil derogans Patri: procedit in nativitatem qui erat antequam nasceretur. Demum Tractatu IV ejusdem libri II: Cujus ex ore, ut rerum natura, quae non erat, fingeretur, procedit 0683C Unigenitus, Filius cordis ejus nobilis inquilinus, exinde visibilis effectus, quia humanum genus visitaturus erat.

Hae, inquam, S. Zenonis sententiae nihil aliud significant, nisi Aeterni Verbi productionem procedere non tantum ex cognitione Divinae essentiae, ac Divinarum personarum, sed etiam ex cognitione creaturarum, tum quoad essentiam, tum quoad existentiam, nec non ex cognitione rerum possibilium, quorum omnium una cognitio in Patre est. Deus Pater non integre, perfecteque seipsum dixisset, si aliquid esset minus in Verbo, quam in se ipso, ut S. Augustinus docet. (S. Aug. l. XV de Trin. c. 14.) Idem apertissime exprimunt illa D. Zenonis verba (Zeno Tract. V, lib. II) : Sed excogitatarum, ut ordinem instrueret, rerum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque sapientia e regione cordis eructat verbum. Omnipotentia se propagat, de Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc. Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari: Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne aeternae Majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. Excogitalarum rerum ordinem dixit, ut aeternam Patris cognitionem significaret, tum addit: Omnipotentia se propagat, ut rerum extra Divinam essentiam creationem futuram significaret. Omnipotentia siquidem Divina extra se ipsam res hujus mundi creans operatur. Hac cognitione nempe excogitatarum, ut ordinem instrueret rerum, produci Verbum 0684A immediate dicit: Ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque sapientia e regione cordis eructat verbum, addens: Totum Patris habens, nihil derogans Patri, ut significaret ex plena, ac perfecta Patris cognitione tum Divinae substantiae, ac Divinarum Personarum, quam creaturarum omnium, et quoad naturam, et quoad existentiam D. Verbi generationem processisse. Eodem sensu dixit alibi (lib. II Tr. IV) : Sicut sacra Scriptura testatur, erat ante omnia manens, unus et idem alter (nota distinctionem aeternam personarum Patris, et Filii) ex semetipso in semetipsum Deus, secreti sui solus conscius, cujus ex ore, ut rerum natura, quae non erat, fingeretur, providit Unigenitus Filius, cordis ejus nobilis inquilinus, ex inde visibilis necessario effectus, quia orbem terrae erat ipse 0684B facturus, humanumque visitaturus genus, alias aequalis in omnibus Patri. Illa verba notanda sunt, ex semetipso in semetipsum Deus, quae processionem Verbi ex cognitione Divinae essentiae significant. Tum alia: Cujus ex ore ut rerum natura, quae non erat, fingeretur, prodivit Unigenitus Filius, etc. quae processionem ejusdem Verbi ex Divina cognitione creaturarum pariter significant, unico Divinae mentis aetu non tum cum creatae sunt, sed ab aeternitate; rerum etenim naturam nondum esse, futuramque creationem asserit. Ut rerum natura, quae non erat fingeretur. Orbem terrae erat ipse facturus. Quae omnia verbis illis concluduntur: Alias aequalis in omnibus Patri. Si in omnibus aequalis, ergo et in aeternitate.

Hanc generationem ineffabilem praedicat: Quomodo 0684C autem genitus sit, qui processit, dementis est opinari. Cujus ineffabilis generationis arcanum absconditum, ut probet, subdit: Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne aeternae Majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. Simul objectionem illam praevertens, quod ex his creaturis in Dei cognitionem ascendere. Nam licet ex cognitione Divini intellectus circa res creatas Verbum processerit, attamen cum hae finitae sint, non plenam Virtutem (ut pro captu nostro loquamur) Verbum exerit suam illas creando, sed temperat se propter rerum naturam (finitam scilicet) Filius; ita ut non possimus ex harum rerum cognitione aeternam Divini Verbi generationem attingere. Quapropter cum alibi dixit S. Zeno: Procedit in nativitatem, qui erat antequam 0684D nasceretur (Tr. III, lib. II, Adn. 7, ad eadem verba) , haec nativitas non de aeterna generatione Filii, ut Veronenses Adnotatores explicant, sed de secunda nativitate, seu incarnatione sunt intelligenda, ne tertiam Divini Verbi nativitatem contra S. Doctoris mentem, ut supra demonstratum est, cogamus admittere. Scholasticam namque illam distinctionem, scilicet S. Zenonem intellexisse Filium esse genitum a Patre, antequam decretum ferret creandi hanc rerum universitatem, non prioritate temporis, sed prioritate rationis exsufflandam censeo, utpote Zenoniano tempori minime convenientem. Quamvis enim in eo sermone S. Doctor de aeterna Verbi generatione principaliter agat; nil officit, quod incidenter de 0685A Incarnatione pauca illa verba inserat, quibus aeternam generationem a temporali nativitate distinguat. Hoc genuino D. Zenonis verborum sensu omnis ambiguitas, Arianicaeque pestis imaginata suspicio excluditur penitus.

Concedendum tamen Petavio est, S. Zenonem in ultimo relatis sententiis non ita distincte fuisse locutum propter Arii errorem: Verbum scilicet solum a Patre ante omnia saecula creatum, omnes alias res ipsum Verbum creasse. Id et ipsi fatebuntur doctissimi Ballerinii qui tanto studio, eruditione tanta, ac doctrina S. Zenonem ab eodem errore vindicare nituntur toto fere capite primo secundae disserationis. Petavio tamen non assentiendum, qui re non discussa cum sentire iis videtur, qui D. Zenonem 0685B Nicaeno concilio posteriorem volunt. Ex eo quippe evidenter constat, multo ante idem concilium scripsisse, quod non ita distincte contra proprium Arii errorem disseruit, utpote sibi ignotum, neque adhuc inventum. Si etenim sermones post Arium exarasset suos, quam luculenter profecto Arii impios errores evertisset, qui tanta vi et eloquentia alios ab Ario adoptatos errores, et ante ipsum vulgatos disjecerit, ac profligaverit. Haec sane propria est catholicae S. Zenonis doctrinae propugnandae ratio. Nam quae hactenus disputavimus, ostendunt, nullum Arii proprium errorem a D. Zenone impetitum fuisse: quinimmo (quod et aliis antenicaenis Patribus contingit) quaedam in ipsius sermonibus reperiri, quae verborum cortice pro Ario facere videantur; cum aliis vero 0685C ipsius sententiis collata, catholicam sententiam continere agnoscuntur. Id perinde est ac funditus eversam eorum opinionem ostendere, qui ex commemoratis, et confutatis a S. Zenone Arii erroribus, ut falso astruunt, S. eumdem doctorem a tertio saeculo amovendum, et ad quartum referendum inani certe conatu contendunt.