Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

0739B Sine judicio ac temere facturus sane videar, si de S. Zenonis martyrio audeam judicium ferre. Ab hoc ferendo judicio libratis hinc inde rationibus eruditissimi Ballerinii tantopere in S. Zenonis rebus versati abstinuerunt. Quid ego viribus, ingenio, eruditione instructissimis viris ornatisque bonarum litterarum artibus, adeo impar affirmare attentabo? Cum 0739C vero illud venit in mentem, non causae difficultate absterritos eximios viros alterutrae opinioni suum cohibuisse assensum, ac facile quaestionis hujus exitum lectoribus permisisse. Lectorum judicio, quod non difficile ferri poterit, omnia remittimus. Sine temeritatis nota, hoc mihi posse sumere non diffido. Norunt quippe ingenui hi, sapientesque viri Ciceronis monitum, obesse scilicet plerumque iis, qui discere volunt auctoritas eorum, qui se docere profitentur: desinunt enim suum judicium adhibere: id habent ratum, quod ab eo quem probant, judicatum vident (De Nat. deor.) . Norunt S. Ambrosii effatum: Aperit sibi diligentia januam veritatis (In Luc. in prooem.) . Ac proinde studio praecipuo omnia hinc inde seligentes, quae tum ab iis producuntur, qui S. Zenonem martyrem fuisse 0739D probant, tum ea, quae contra ab iis afferuntur, qui martyrem fuisse negant: causam instruunt, ut ejus veritas facile deprehendi ab unoquoque possit. Instructa itaque causa, sententia ferenda est, non tam auctoritatis quam rationis momenta pensando. Hoc opitulante Deo pro viribus praestare suscipio.

§ 1. Num S. Ambrosius in testem vocari possit contra S. Zenonis martyrium.

Qui confessorem S. Zenonem, non martyrem fuisse affirmant, S. Ambrosii auctoritatem exaggerant, hunc quem supparem Zenoni asserunt in epistola ad Syagrium (ut volunt Zenonis successorem) eumdem Zenonem non martyrem dicere, sed sanctae memoriae 0740B episcopum proclamantes, inferunt primo: Itaque nihil de martyrio ejus Ambrosium cognovisse palam videtur, et si Ambrosius nihil de illo rescivit, jam Zenonem non martyrio, sed naturali morte in pace functum probabilissimum est, nisi quo paris aetatis atque auctoritatis documento Ambrosii testimonium elidatur (Apud Baller. Dissert. III, c. 2, § 2) . Gravissime vero contra 0740C praecipuam verae critices legem peccare eos qui ita fidenter asserunt, facile demonstratur. Praeceptum eritices est cavendum, maxime ne auctorum verbis sensus illos affingamus, quos ipsa verba non exprimunt, neque eadem verba opinionibus nostris aptemus. Meminit cujusdam Zenonis in epistola ad Syagrium S. Ambrosius his verbis: Tu autem sine alterius fratris consilio hoc judicium tibi solus judicandum putaris, in quo tamen ante judicium, praejudicium feceris, ut puellam Zenonis Sanctae memoriae judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione, post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis in periculum reatus deducendum arbitrarere (S. Amb. lib. VI, cap. 46) . Judicium Lectoris appello, an ex his tantum verbis possit inferri 0740D Zenonem hunc Veronensem fuisse episcopum Syagrii decessorem, ita ut ex eo, quod hunc Zenonem martyrem non dixerit Ambrosius, sed Sanctae memoriae, conjicere prudenter quis possit S. Zenonem Veronensem episcopum, martyrem non fuisse? Neque etenim de Zenone in citata epistola ulla alia mentio fit. At de hoc egimus, et in libro primo sermonum S. Zenonis cap. 11, et in addita dissertatione cap. 3, § 1.

§ II. Discutiuntur ea quae ad elevandam S. Gregorii Magni auctoritatem opponuntur: qui S. Zenonem martyrem appellat.

Prae hoc autem Ambrosii testimonio sequior nimis 0741A est. S. Gregorii Magni quae pro Martyrio antiquior suppetit auctoritas. Is enim qui duobus post saeculis vixit, cum Athesis miraculum recitans Martyrem illum appellavit, fieri potuit ut memoria lapsus eum Martyrem dictum crediderit, quem Joannes, a quo de miraculo fuerat instructus, simplicem episcopum et confessorem pronuntiaverat, nisi forte ipse Joannes, et in titulo lapsus probabilius credatur. Ita contra S. Gregorium Magnum S. Zenonem Martyrem appellantem argumentantur hi, qui ipsum S. Veronensem praesulem autumant Confessorem (Apud Baller. Dissert. III, c. 2, § 2) . Inspiciamus modo an juxta verae critices normam procedant.

Cum de Ss. Ecclesiae Patribus agitur, Doctores critici, et Dupinus ipse, ac Tillemontius ita praescribunt, 0741B nempe Veterum probatorum Scriptorum auctoritatem a Catholicis summa veneratione excipiendam, neque ab ea nisi urgentissimis rationibus recedendum.

Urgensne ratio est incertum S. Ambrosii textum, expresso S. Gregorii textui opponere? Zenonem nominat Ambrosius, at neque Episcopum dicit, neque Veronensem, neque Syagrii decessorem. Si vero detur (non datur tamen) S. Ambrosium Zenonem Veronensem nominasse (incidenter nominet), quae necessitas illum martyrem appellare? Neque episcopum Zenonem dicit Ambrosius. Cur itaque episcopum fuisse et Veronensem contendunt? Si martyrem Zenonem nolunt, quia martyrem Ambrosius non dicit; neque episcopum itaque fuisse, neque Veronensem 0741C eadem ratione fateri coguntur. Vid. c. 3, § 1, supra.

Urgentissimane haec ratio? Is enim (Gregorius) qui duobus post saeculis vixit, cum Athesis miraculum recitans martyrem illum appellavit, fieri potuit, ut memoria lapsus eum martyrem dictum crediderit, quem Joannes, a quo de miraculo fuerat instructus simplicem episcopum et confessorem pronuntiaverat: nisi forte ipse Joannes eo in titulo lapsus probabilius credatur: Si aliunde certo constaret S. Zenonem confessorem non martyrem fuisse, tunc memoria lapsum S. Gregorium fuisse, opinari obvium certe crediderim: at cum ex allato S. Ambrosii incerto textu non constet, memoriae lapsum adinvenire tantum abest, ut urgentissima ratio sit, quin calumniae loco habendum 0741D nemo jure inficiabitur.

Urgentissimam rationem forte credent S. Zenonis martyrio adversantes, quod in S. Gregorio defectus id generis sine exemplo non sint. Nam Molano animadvertente in secunda Usuardi editione, S. Juvenalis Narniensis episcopus cujus festa dies V nonas Maii in Romano Martyrologio signatur, martyr dicitur lib. IV, c. 12, a S. Gregorio, cum merus confessor fuerit. Aliud nos exemplum afferimus ex epistola olim 73, lib. IX, nunc 62, lib. VI, ubi idem Pontifex beatissimum Martyrem vocat S. Leucium episcopum Brundusinum, qui in laudato Martyrologio, nec non Calendario ms. Bibliothecae Casanatensis, scripto ineunte saeculo IX, ad Monasterium quoddam Beneventanum olim pertinente, III Id. 0742A Januarii episcopus et confessor nominatur, atque uti confessor quidem in ipsa ejus Ecclesia Brundusina nunc quoque temporis colitur. Urget quidem nimis haec ratio: S. Gregorius in appellandos S. Juvenalem Narniensem episcopum, et S. Leucium episcopum Brundusinum martyres erravit: erravit itaque in appellando martyre S. Zenone: erravit ergo in omnibus. Particulares errores in aliis S. Gregorium errasse, minime probant. At non erravit in appellando martyre S. Juvenale episcopo Narniense, ut in dissertatione post duos libros de Sermonibus, et Martyrio S. Zenonis ostendimus, neque errasse convincitur in S. Leucio episcopo Brundusino. Fatentur etenim ipsi Domini Ballerinii aliis in editionibus Leontium non Leucium appellari. Verum quidem est Leontium in 0742B editionibus post Romanam illum appellari non Leucium. At cum ejus corpus Brundusii requiescens ibidem tradatur, Brundusina autem Urbs nullum cujusquam S. Leontii corpus apud se requiescens umquam agnoverit, ut illud S. Leucii episcopi olim habuit, antequam Beneventum transferretur, melior videtur lectio priorum Gregorii editionum, quae cum quinque mss. in Benedictina allegatis Leucium praeferunt. Leontium vero non Leucium S. Gregorium scripsisse ex ipso contextu epistolae satis evidenter emergit. Nam si de S. Leucii episcopi reliquiis egisset, episcopum illum nominasset Gregorius, et episcopum Brundisinum. Solummodo S. martyris corpus in Brundusina ecclesia quiescere asserit S. pontifex. Quia ejusdem beatissimi martyris corpus in Brundusii ecclesia, cui visitationis 0742C impendit officium, esse dignoscitur. Nam superius indicat ecclesiam monasterii, cui praeerat Opportunus abbas, qui sacras reliquias expetebat, nomine ipsius sancti decoratam fuisse. Sanctuaria ejusdem martyris, quae de ecclesia nomini ipsius dicata, ut astruit, furto ablata sunt. Quare si de sancto Leucio, qui Brundusinae Ecclesiae episcopus fuit, locutus fuisset, utique et hoc indicasset. An ne, et in hoc memoria lapsum S. Gregorium dicemus, in eum calumnias cumulando? Quod vero Brundusina ecclesia. . . nullum cujusquam S. Leontii corpus apud se requiescens numquam agnoverit, gratis asseritur. Nullam de eo nunc temporis exstare memoriam in eadem Ecclesia asseri potest. At sexto saeculo Brundusii non requievisse corpus ejusdem S. Leontii, quis contra S. Gregorii auctoritatem 0742D mutire audeat? Quot Sanctorum corpora multis in ecclesiis extiterunt, quorum non est memoria, bellis, incendiis, vastationibus absumpta? Nam in editione romana multitudine antiquissimorum exemplarium usos se fuisse testantur, qui eam curarunt editionem. Non urgent itaque adductae rationes; quare a S. Gregorii assertione de S. Zenonis Martyrio recedendum non est.

Minus urget assertio Coronati Notarti, qui S. Zenonis vitam conscripsit: multis etenim improbabilibus refertam esse fatentur ipsimet, qui contra Martyrium S. Zenonis opinantur. Improbabile scriptum cum S. Gregorii auctoritate conferre quis audeat? Si quis vero auderet, istum injuria pro veneratione 0743A S. Pontificem affecturum, nemo non videt. De hac vero vita a Coronato descripta videas supra dissertatione prima, cap. 3, § 3.

Addunt praeterea: In perantiquo Remensi codice . . . ubi exponitur miraculum Athesis, inserta apparent ipsa S. Gregorii verba . . . et in his pro eo quod apud S. Gregorium scribitur «ad ostendendum meritum martyris,» ibidem positum fuit, «ad ostendendum meritum Confessoris.» Unde suspicio est, Veronensem quicumque fuerit, qui eam additionem in ms. illo olim Veronensi, nunc autem Remensi apposuit, ex Gregorii verbis Martyrem in Confessorem correxisse, Sanctumque pontificem in eo lapsum putasse, quod S. Zeno Veronae Confessor haberetur, non martyr; qua eadem de causa Monachus Zenonianus Gregorium appellans, ejusque 0743B verba recitans, martyris nomine praetermisso, Sancti supposuit scribens, «ad ostendendum meritum Sancti,» vel ut in ms. Lectionario Brixiano legitur, cujus mentionem Maffeius noster in praefatione ad Monachum Zenonianum pag. 317 Hist. diplom. «ad ostendendum meritum Confessoris.» Nisi forte hoc ms. Lectionarium Brixianum ipsam Coronati vitam ex simili exemplo Remensi sumptam contineat, uti sane illam continet Lectionarium aliud ms. Ecclesiae Tridentinae, quod eamdem additionem et formulam Gregorii verbis praefert.

In ms. Coronati ab Ughello relato circa miraculum Athesis excrescentis inserta S. Gregorii verba minime leguntur ac in Remensi, et in ms. Lectionario Brixiano, ac Tridentino. Quae varietas conjecturam nostram confirmat, Coronati Notarii vitam de 0743C S. Zenone non integram ad posteros pervenisse, sed corrosis vetustate cartulis quaedam pauca remansisse a pluribus postea aliis, et aliis verbis continuata, ut hic patet, ubi in Remensi, Brixiano, ac Tridentino ms. verba Gregorii inseruntur, quae in aliis mss. inserta non sunt. Correctionis vero causa superius adducta, nempe . . . Suspicio est Veronensem quicumque fuerit, qui eam additionem . . . apposuit ex Gregorii verbis Martyrem in Confessorem correxisse, S. Pontificem in eo lapsu putasse, quod S. Zeno Veronae Confessor haberetur, non martyr. Correctionis, inquam, hujus causa nullo adjuta probabilis circumstantiae indicio, emendicata videtur. Alia probabilior suppetit, quam ipsimet suppeditant Domini Ballerinii in admonitione ad monumenta num. 2, nempe 0743D Coronati opusculum, quo vitam S. Zenonis exaravit in Lectionario fuisse relatum, quod, et de Zenoniani Monachi scripto testantur. In sacris officiis (Monachi Zenoniani scriptum) pro Coronati vita locum fere occupavit. Haec officia pro Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi ordinata fuere de Confessore Pontifice. Nam de Martyrio S. Zenonis antiquitus raro Festum celebrabatur, ut constat ex canone Concilii Toletani anni 656, et ex ms. Capituli Pistoriensis, quae lib. II, de martyrio S. Zenonis cap. 10, exscripta videre potes. Die vero octava decembris Missa pro S. Zenone legitur in Sacramentario Gregorii Magni tamquam de Confessore Pontifice. Qui beato Pontificatui Zenonis aeternam in coelis coronam praeparasti: ita in eadem 0744A Missa in oratione secreta; et ad Deus qui tali Ecclesiae fecisti Pontificem. Quibus Ordinatio S. Zenonis aperte commemoratur. In prima itaque oratione ipse S. Gregorius, qui bis S. Zenonem Martyrem appellarat consuetudinis Ecclesiae Veronensis non ignarus, Confessorem dicit. Venerabilem diem complendam: Beati Confessoris tui Zenonis devotione Sancta hodie celebrantes. Quae orationes eaedem sunt ac illae, quae in tertia missa pro Ecclesia Veronensi, seu Monasterio S. Zenonis, et in die Ordinationis S. Zenonis recitabantur, ut adnotant Domini Ballerinii. Sicut in missa itaque et in Officio pariter Zeno Confessor legitur, in Martyrologiis, et Lectionariis, non quod Martyrem non putarent, sicuti neque Confessorem, sed Martyrem reputavit S. Gregorius. Sed ut 0744B officiorum ritui, et orationes, et Lectiones accommodarent, plura de his citato lib. 2 videre potes. Illud vero non omittendum, nempe in scripto Monachi Zenoniani correctionem hoc modo factam: pro verbis enim S. Gregorii ad ostendendum meritum martyris, scriptum est: Ad ostendendum meritum Sancti, ea de causa credendum est, quod is, qui ita correxit satis esse putavit, ne ritui Confessoris aliquo verbo detraheretur, reticere tantummodo martyris nomen sine additione verbi Confessoris, alioqui sciens vere Martyrem fuisse Zenonem, ideoque Confessorem noluit appellare. Qua de re illa forte verba, quae in opusculo Coronati leguntur: Non multo post in pace receptus est, sublata mentione Martyrii S. Zenonis, ejus mentionis loco posita sunt. Nam in aliis mss. diversa 0744C conspiciuntur, ut in eodem lib. II cap. 5 de Martyrio S. Zenonis adnotavimus. Varietas haec et in Lectionario ms. antiquo in Episcopali Archivio Pistoriensi ab eruditissimo P. Zacharia S. J. reperto evidentissima legitur his verbis expressa: Qui dum hoc juxta Dei adjutorium ageret, Dei voluntatem, quando placuit volente, non post longo tempore receptus in pace est. Lectiones vero pro octava die decembris dispositae conspicuuntur, qua Ordinationis Festum celebratur. Testantur quoque Perettus, et Bagatta, atque Dondorius noster, oculati testes, in Lectionibus pro festo martyrii S. Zenonis ordinatis, quae ex Coronati scripto desumpta fuisse constat, martyrii mentionem fieri, et Veronae, et Pistorii. Vide quae attulimus lib. II cap. 1 de Martyrio S. Zenonis. 0744D Correctiones igitur, de quibus agitur, non ex ea opinione ortae sunt, quod S. Gregorium in tribuendo titulo Martyris S. Zenoni quis errasse crediderit; sed ex eo, quod haec scripta in lectionibus digesta pro officio Ordinationis S. Zenonis usui erant. Qua de causa et in hymno Praesulis Sancti in secunda stropha diverse legitur primus versus: Magnus Excelsi fuerat sacerdos, alibi: Martyr Excelsi fuit, et Sacerdos. Nempe pro diversis Festivitatibus Magnus in Festo Ordinationis, Martyr in Festo natalis, seu Martyrii, cum aliunde constet, in tertia stropha martyrem fuisse. Pro Deo tandem patiendo mortem, vivit in aevum. His etenim in verbis non ita facilis erat mutatio; licet in supra allato ms. Pistoriensi, et in his 0745A verbis mutatio conspicua sit. In Deo tandem patiendo mortem, vivit in aevum, loco Verbi pro posito in: tantam adhibebant cautionem ne martyris verbum, vel Martyrii mentionem, in Officio Ordinationis episcopi immiscerent.

§ III. De aliis post S. Gregorium scriptoribus qui S. Zenonem Martyrem affirmant.

Quod in rebus bellicis evenire solet, ut extincto Duce totus dispergatur exercitus, et in direptionem inimicorum cadat, idem in hac Litteraria concertatione de S. Zenonis martyrio evenisse arbitrantur, qui contra sentiunt. Sancti Gregorii Magni auctoritate prostrata, reliquorum scriptorum Martyrio S. Zenonis adhaerentium turbam uno ictu confixam 0745B apertissime clamant. Si porro ex his probabile sit S. Gregorium, dum Zenonem appellavit Martyrem, unius nominis errore defecisse, nihil prosunt Pauli Diaconi, Joannis item Diaconi, Rabani Mauri. Notkerii testimonia, quippe quos ex S. Gregorii Dialogis sicuti miraculum Athesis, quod memorant, ita et Martyrii titulum, quem Zenoni affigunt derivasse manifestum est. Eadem ratione cadunt etiam caeteri posteriores Wandelbertus, Usuardus, aut potius Usuardi additamentum, et Adonis Auctores et alii, qui afferri solent, quos vel ex S. Gregorio, vel ex aliis Gregorii asseclis profecisse, satis credibile est (Apud Ball. d. Diss. 3, cap. § 2) . At stat adhuc integra S. Gregorii de Martyrio S. Zenonis assertio, et reliquorum ergo scriptorum sub tanto duce minime nutat auctoritas. Qua vero ratione 0745C tanto ardore proclamant, scriptores omnes S. Gregorio posteriores, vel ex Gregorio, vel ex aliis Gregorii asseclis profecisse? Num Paulus Diaconus, ut alibi observavimus, Veronae adeo vicinus, nullum alium prae oculis habuit sua in historia concinnanda, quam S. Gregorii Dialogos? Ipsum namque Paulum jussu Caroli Magni Lectiones Sanctorum pro totius anni Festivitatibus ordinasse Sigebertus testatur; alios itaque praeter Gregorium vidit, et Veronensis Ecclesiae instituta illi comperta fuere. Quapropter si S. Gregorius in appellando Martyre S. Zenone deceptus esset contra Veronensis Ecclesiae traditionem, illius errorem correxisset potius, vel praeteriisset silentio saltem, non illum suae assertionis laudasset auctorem. Si ergo laudavit, vera fuisse quae S. Gregorius 0745D asseruit, et suo tempore octavo decurrente saeculo comperit. Num Wandelbertus, Usuardus, Ado, multum licet a Verona distantes, vel Usuardi additamentorum, et Adonis auctores uni Gregorio studuerunt? At qua ratione id suaderi potest? Quinimmo cum edita omnia celebriorum auctorum Martyrologia in compellando Martyre S. Zenone concordent, quis in animum sibi inducere potest, ut credat, neque ex iis unum Gregorii errorem deprehendisse, adversante potissimum (ut putatur) Ecclesiae Veronensis consuetudine celebrandi Festum S. Zenonis ritu Confessoris, non vero Martyris? Hoc praecipue de iis dicendum est, qui Usuardi, et Adonis Martyrologiis S. Zenonis nomen veluti martyris addiderunt. 0746A His profecto S. praesulis notitiam, quam Usuardus, et Ado non habuerunt, perspectam fuisse, certum est. Si ergo nomen S. Zenonis, ut Martyris in iis Martyrologiis addidere, ita certo horum auctorum temporibus S. Zenonem pro martyre fuisse habitum, minime revocari debet in dubium.

Horum auctorum assertioni neque allati codices refragantur. Non Vaticanum anno 1806, ubi in calendario mense aprili expresse S. Zenonis Martyris mentio fit. Quod vero mense decembri in prima ora tione pro Missa Confessor dicatur, hoc ea ratione factum est, quia tunc festum Ordinationis celebrabatur, non Martyrii, quod occurrente Quadragesima, vel Paschate omittebatur. Neque officit ms. Veronense Monasterii S. Spiritus, quod pariter mense 0746B aprili S. Zenonem Martyrem memorat, quamvis die Translationis, et Ordinationis Confessorem nominet ea ratione, qua supra. Hoc in Ecclesiastico officio minime insuetum videri debet, cum et in Nativitate S. Joannis Baptistae, et in cathedra S. Petri, et Romana, et Antiochena, et in festo S. Joannis Evangelistae eodem modo sine commemoratione martyrii agatur eorum festum, licet in decollatione S. Joannis Baptistae, et in festis S. Petri, et S. Joannis ante portam latinam, martyrii recolatur memoria. Maxime vero illud notandum est, quod Domini Ballerinii testantur in admonitione ad Monumenta: scilicet Missam pro festo Ordinationis S. Zenonis dispositam legi etiam in aliis festis, et Martyrii, et Translationis. Haec quoque Missa ponitur die VIII decembris 0746C sub hoc titulo: Dedicatio S. Zenonis, nec in eo Missali aliae Missae alibi uspiam de S. Zenone reperiuntur. Propterea quod cum haec dies VI Idus decembris prima sit ex illis tribus, quae S. Zenoni consecratae sunt (Missale enim incipit ab Adventu) , haec eadem Missa aliis quoque diebus legebatur. Quare mirum non est, si in orationibus, quae in ea describuntur nomen Martyris non reperiatur, cum pro Festo Ordinationis fuerit concinnata; et in aliis Festis facilis erat mutatio unius nominis, nempe Confessoris in Martyris, absque eo quod rubrica distincta id notare opus esset.

§ IV. De Traditione et ms. antiquis, Ecclesiae Veronensis et Pistoriensis, festa S. Zenonis celebrantium.

0746D Fatentur Domini Ballerinii in argumentis quae contra S. Zenonis Martyrium referunt, Paschali tempore, nempe aprili mense, quo Martyrii S. Zenonis memoria celebratur, antiphonas et Evangelium indicari de communi Martyrum. Negari quidem non potest, antiphonas Missae S. Zenonis pro Paschali tempore in Carpso (Martyr. antiq. seu rituale Ver. Eccl. sic dict.) indicatas, nec non Evangelium ejusdem temporis duobus in aliis codicibus descriptum ejusmodi esse, quae per id tempus de Martyribus dici solent. Idem observare est in ms. Codicibus Ecclesiae hujus Pistoriensis, quae jam exhibuimus lib. de Martyrio S. Zenonis, cap. 2, sed et in Vesperis, et in Laudibus, quae indicantur de Communi Martyrum tempore Paschali. 0747A Quod Panvinii errorem declarat, asserentis ante Lippomanum Veronensem Ecclesiam S. Zenonem Confessoris cultu ecclesiasticis in officiis coluisse. Constat etenim ex superius adductis, ante Lippomanum Veronensem, et Pistoriensem Ecclesiam ritu Martyris festum S. Zenonis aprili mense celebrasse. At de hoc vide quae diximus dicto libro secundo, cap. 6.

Traditionem hanc eludere conantur qui contra sentiunt, opinantes antiquitus Paschali tempore eas Antiphonas, et Evangelia Martyribus et Confessoribus fuisse communia: quod probare nituntur hac conjectura: Enim vero in antiquis Missarum libris a Venerabili Cardinali Thomasio editis haec rubrica: «In communi unius Martyris, vel Confessoris» apposita 0747B legitur tum in Antiphonario pro officio temporis Paschalis, pag. 281, tum in Lectionario, pag. 80, tum in Capitulari Evangeliorum, pag. 217, et id ipsum quoque notatur in Responsoriale, et Antiphonario pro Officio temporis Paschalis, pag. 314, et pro officio communi, pag. 361, adeo ut quod ex id generis Antiphonis, et Evangeliis eruitur argumentum ad statuendum cultum Martyris potius quam Confessoris traduci non possit. Illud autem quod ex Missis certum elicere possumus cultus testimonium, sunt orationes, vel graduale responsorium, si quidem proprium Sancti nomen praeferat. Ubi enim Martyris, vel Confessoris titulus nomini proprio additus, utrum Confessor, an Martyr habitus fuerit, tute judicabit. Omnes vero orationes quas in sex mss. Veronensis Ecclesiae libris, et in omnibus 0747C quidem S. Zenonis Missis inferius describendis legere licet, unum Confessoris Pontificis, non autem martyris titulum constanter ingerunt, et responsorium graduale subjectum Epistolae ipso in Carpso designatum non alio titulo eumdem Sanctum appellat: Sancte Confessor Zeno, etc. Quis ergo ex Antiphonis, et Evangelio, quae pro Martyre, vel confessore olim communia fuisse deprehenduntur contra expressum orationum testimonium, pro martyrio statuendo arguere velit? Immo hinc potius confirmare licet, eas Antiphonas, et Evangelium Paschalis Missae S. Zenonis, quae Martyrum propriae nunc habentur, Confessoribus etiam communia olim fuisse, cum praesertim idem Carpsus, et alii rituales libri officium etiam Paschale S. Zenonis totum de Confessore Pontifice recitandum exhibeant, quod non 0747D fecissent profecto, si Paschalis Missa, quae cum officio concordare debebat, Martyris propria indicata fuisset. Novum prorsus et inauditum in Ecclesia, ritum (commentum potius dixerim) eodem officio, et pro Martyribus, et pro Confessoribus uti in celebrando Martyrii festo, vel die obitus Confessoris. Antiquorum namque Missalium quae Thomasius edidit rubrica, nempe: In commune unius Martyris, vel Confessoris, non eo sensu accipienda est, quo nostris temporibus Confessoris nomen accipitur. Modo enim hi dicuntur Confessores, qui pie et religiose viventes, singulari sanctitate praediti obdormierunt in Domino. Antiquis vero temporibus ii dicebantur Confessores, qui publice coram Praeside, vel in tormentis 0748A Fidem professi fuerant, sanguine licet ac morte martyrium non consummassent. De his igitur intelligenda rubrica est. Potissimum vero cum olim Confessoris et Martyris nomen synonymum fuisse videatur, ut in Missali Gothico ab eodem Eminentissimo Thomasio edito, ubi in collecta Ss. Ferreoli et Ferruccionis sic legitur: Deus, cujus amore piissimi Confessores et Martyres tui Ferreoli, et Ferruccionis cruore adserunt, et morte confirmant; qui dum tibi tam libenter sumptum a te vitae munus impendunt, etc. Et in Sacramentario S. Gregorii S. Donatus Martyr episcopus Aretinus, titulo Confessoris distinguitur: S. Confessoris et Episcopi tui Donati. Idem notat Sollerius in observatione ad textum Usuardi septimo Idus Augusti, nempe eumdem S. Donatum, cum 0748B in Martyrologiis notissimus sit Martyr, in nonnullis Hieronymianis apographis Confessorem tantummodo nuncupari. Quod et in S. Marcello Papa est observandum XVII kal. Feb. In Missali quippe a Thomasio Romae edito, Confessor et Pontifex dicitur: S. Marcelli Confessoris atque Pontificis. Et in Sacramentario ejusdem Gregorii, Martyr: Beati Marcelli Martyris tui atque Pontificis. Sicuti etiam S. Felix Nolanus Presbyter et Martyr, titulo Confessoris inscribitur XIX Kal. Feb.: Natale S. Felicis Confessoris. Nulla itaque distinctio in allata a Thomasio rubrica facienda est, cum nomen Martyris et Confessoris in eadem significatione antiquitus acciperetur, et ipsius qui morte consummarunt martyrium, nomen tribuatur confessoris. Qua de re manifeste patet, quam 0748C leve sit ex illis rubricae verbis: In commune Martyris, vel Confessoris imaginari, olim fuisse communes Antiphonas et Evangelia, tam pro Martyribus quam pro Confessoribus (eodem sensu, quo nunc intelligitur Confessoris nomen) quae modo pro solis Martyribus tempore Paschali sunt in usu. At vero ut indulgentius agamus, si qua distinctio inter nomen Confessoris et Martyris in eadem rubrica admittenda est, haec unica admitti debet: nempe idem officium pro Martyribus dispositum commune fuisse iis qui stricto nomine Confessores nuncupantur, nempe illi qui fidem publice professi, atque etiam tormentis excruciati, cruenta morte non sunt affecti. Hi et in praesenti eodem Martyrum officio coluntur, et veri Martyres sunt, ut S. Marcellus, S. Joannes, S. Silverius, 0748D Ss. Martinus et Pontianus, omnes Pontifices, qui in eo tantum a reliquis Martyribus distinguntur in octavo Responsorio ad Matutinum. Nam pro Martyribus qui mortem in tormentis oppetiere, disponitur responsorium: Hic est vere Martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit, etc. Pro superius recensitis Responsorium: Domine, praevenisti eum. Vide Breviarium romanum in commune unius Martyris.

Nihil vero confert observatio illa, quae ad Martyrem a Confessore discernendum adducitur. Illud autem quod ex Missis certum elicere possumus cultus Testimonium, sunt orationes vel graduale responsorium, si quidem Sancti nomen praeferat: ibi enim 0749A Martyris, vel Confessoris titulus nomini proprio additus, utrum Confessor, an Martyr habitus fuerit, tute judicabit. Plurium namque Sanctorum martyrum nomina in orationibus Missae commemorantur sine titulo martyrii, ut videre est in Sacramentario S. Gregorii. Pridie Idus Junii in Festo Sanctorum Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarii; III Kal. Decembris in Festo Sanctorum Felicis et Adaucti; III Idus Septembris in Festo Sanctorum Prothi, et Hiacynthi; pridie Idus Octobris in Festo S. Callisti Papae; et in Missalibus a Thomasio editis V Kal. Septembris in Festo S. Hermis (seu Hermetis) et Nonis Octobris in Festo Ss. Marcelli et Apulei, etc. In Graduali vero post Epistolam vix invenies, praecipue in antiquis Missarum libris (ut in Missa S. Zenonis legitur) proprium 0749B nomen Sancti cujus Festum celebratur. In Festo vero S. Martini Episcopi undecima die Novembris ejus nomen sine addito Confessoris inspicitur in Graduali. Non itaque ex orationibus, vel graduali Responsorio, sed aliunde discerni potest, utrum Martyres an Confessores Sancti sint appellandi. Aliunde vero de S. Zenonis Martyrio constare inferius ostendemus.

In hac vero re de qua agimus, alia ratio est. Negari profecto non potest in orationibus, et in Graduali post Epistolam S. Zenonem Confessorem dici. Sed hoc in Festo Ordinationis, in quo Missa de Confessore Pontifice recitatur, de quo etiam agemus postea. Itaque cum plures Festi dies pro S. Zenone celebrentur, ex uno Festo Ordinationis argumentum sumi non debet ad alia Festa, neque ex eodem inferendum 0749C est ipsum Confessorem, non Martyrem fuisse: eoque minus inferendum est, iisdem antiphonis, et Evangelio Paschali tempore coli, et Martyres Pontifices, et Pontifices Confessores. Cum itaque fatentibus ipsis qui contra sentiunt, in dubium verti non possit, in veteribus codicibus Veronensis et Pistoriensis Ecclesiae 12 Aprilis ordinari Missam, et Officium de uno Martyre pro Festo S. Zenonis, certius esse non potest easdem Ecclesias cultu Martyris S. eumdem Praesulem veneratas esse.

Si vero aliqua irrepsit in his Ecclesiis Officiorum confusio, ex eo factum est quod officio proprio pro Festo Ordinationis S. Zenonis digesto in aliis festivitatibus, nempe Martyrii et Translationis uterentur; 0749D at Veronensis Ecclesia, hac Officii confusione non obstante, semper in Festo Aprilis ad Primam, ut ex antiquis Martyrologiis probat Baptista Perettus suis in Scholiis ad Vitam S. Zenonis, recitarit, Prid. Id. Aprilis: Eadem die S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionum Veronensem Urbem mirabiliter rexit, ac tempore Gallieni martyrio coronatus est; et Ecclesia Pistoriensis in Vesperis et Laudibus, et ad Horas antiphonis de Communi unius Martyris usa sit. Hanc officiorum confusionem sustulit Lippomanus. Jure vero ac merito id fecisse, et ex jam allatis apparet, et ex iis quae afferuntur constabit.

Maxime vero id est animadvertendum, nempe in 0750A ipso Officio pro Festo Ordinationis digesto quaedam esse, quae nonnisi de Martyre possunt intelligi. In prima Missa inter monumenta a Dominis Balleriniis relata (pag. CLVIII) duae orationes ante Epistolam ponuntur, et in secunda sic legitur: Deus, qui nos S. Zenonis Sacerdotis et Confessoris tui annua beatae Confessionis solemnitate laetificas, praesta, quaesumus, etc. Quae Missa pro die Ordinationis concinnata, aliis etiam Festis S. Zenonis recitabatur. Eadem Missa aliis quoque diebus legebatur. In admonitione ad monumenta num. 5, et in adnotatione 2 ad eamdem Missam. Ecclesia Veronensis hac oratione singulis S. Zenonis Festis in officiis usa apparet ex ms. Capitulari, et alio Monalium S. Mariae de Campo Martio. Eadem oratio et in ms. Pistoriensi supra tradito 0750B legitur. In hac itaque oratione verba illa: Annua beatae Confessionis solemnitate, de simplici Confessore intelligi non possunt, nam Confessionem exprimunt, quae Fidei publicam Confessionem significant: quapropter cum eadem oratione singulis Festis S. Zenonis usa dicatur Ecclesia Veronensis, aliqua mutatione adhibita ea uti debuerat. Festo etenim Translationis et Ordinationis aptari non poterant illa verba: Annua beatae Confessionis solemnitate; ita probabile est illud verbum Confessionis mutari solitum in verbum Ordinationis, et Translationis, ut Festum exigebat, quod et in praesenti fit in commemorationibus, seu suffragiis Sanctorum, post Laudes, et Vesperas; mutatur enim in oratione S. Zenonis verbum: Ut cujus solemnitate laetamur, ita: Ut cujus 0750C commemoratione laetamur, nulla id praescribente rubrica. Ita factum fuisse dicendum, quamvis in veteribus ritualibus libris hoc non adnotetur. Quare et illud nomen Confessoris, vel pro Martyre intelligendum, ut supra ostendimus, et adjecta verba suadent. Annua beatae Confessionis solemnitate, vel et ipsum Confessoris nomen in Martyris mutatum fuisse, arbitrandum est. Quidquid autem de hac mutatione sit, verba illa, Beatae Confessionis Martyris, non simplicis Confessoris sunt propria. In secunda Missa, in oratione post Communionem sic legitur: Concede, quaesumus, Omnipotens Deus, ut qui venerandam gloriosi Confessoris tui Zenonis translationem, etc. Adjectum illud gloriosi simplici Confessori non convenit. In iis quae communia dicuntur ad Missas S. Zenonis pertinentia, 0750D introitus ad Missam: Statuit ei Dominus pro Martyre Pontifice, sicut etiam pro Martyre non Pontifice in communi videtur. Notatur in his Evangelium pro Martyribus tempore Paschali. Quare constat Mense Aprili Missam pro S. Zenone de Pontifice Martyre celebrari solitam. Admiscentur alia quae pro Pontifice Confessore in Missa leguntur pro diversitate Festorum S. Zenonis.

In versu secundi Nocturni alius versus notatur de communi Martyris: Posuisti, Domine, sup. cap. ejus.

Secundus hymnus incipit: Deus tuorum militum, ut hymnus pro uno Martyre.

Secunda stropha hymni quinti, quae incipit: Magnus Excelsi, alibi legitur: Martyr Excelsi Peretto, 0751A et Bagatta testibus, in antiquis monumentis Sanctorum episcoporum Veronensium, et Ferrario in Vita S. Zenonis. Mutabatur scilicet pro diversitate Festi: nempe in Festo Ordinationis Magnus, in Festo martyrii Martyr. Expresse tamen in eadem stropha martyrii memoria exprimitur:

Pro Deo tandem patiendo mortem
Vivit in aevum.
Quae verba non ita facilem mutationem patiebantur.

Benedictionis formula in Festo S. Zenonis sic habet: Omnipotens Deus et Dominus det vobis copiam benedictionis, qui B. Zenonem sibi ascivit virtute Confessionis. Amen. Illa verba: Virtute Confessionis martyrium exprimunt; simili etenim modo apud Thomasium XVIII kalendas Febr. S. Felicis martyrium significatur 0751B in oratione: S. Felicis, Domine, confessio recensita conferat nobis, etc., qui in confessione tui nominis perseverans, meruit honorari. Et in Natali Sanctorum Martyrum Processi et Martiniani, VI Non. Julii in Sacramentario S. Gregorii legitur: Deus, qui nos Sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis, absque alia mentione Martyrii.

§ V. Quo ritu aliae Ecclesiae Festa S. Zenonis celebrarunt.

Sancti Zenonis cultum, et in Italia, et extra eam late diffusum probant eruditissimi Ballerinii. Mediolani, Patavii, Pisis, in dioecesi Novocomiensi, Tridentina, Tarvisina, Aquileiensi, aliisque pluribus 0751C Festum Ordinationis S. Zenonis colitur, VI Id. Decembris, ritu Confessoris Pontificis. At in dioecesi Brixiana sex Ecclesiae, quae pridie Idus Aprilis Festum celebrant, S. Zenonem ritu martyris venerantur, et in ipsa urbe Brixiae una Ecclesia, quae antea VI Idus Decembris Festum agebat ritu confessoris, nunc pridie Idus Aprilis S. Zenonis natale ritu Martyris peragit. Una est Ecclesia in Tarvisina Dioecesi, quae eodem die officium recitat de Confessore Pontifice. At in universa Congregatione Montis Cassini, ut in Calendario pro eadem Congregatione digesto apparet, die octava Decembris commemoratio fit S. Zenonis Episcopi et Martyris. Ecclesia Frisingensis, quae ab anno 730, S. Zenonem colere coepit, ritu Martyris Pontificis Natale S. Zenonis recolit. 0751D Monasterium quoque S. Zenonis Hallensis eumdem ritum S. Zenoni impertitur pridie Idus Aprilis; Confessoris Pontificis cultum VI Idus Decembris. Evidens itaque ea consuetudo est, et Veronensis, et aliarum Ecclesiarum celebrandi Festum Ordinationis S. Zenonis ritu Confessoris Pontificis VI Idus Decembris. Pridie Idus Aprilis ritus Martyris, una excepta in Tarvisina dioecesi. Festum vero Ordinationis de Confessore Pontifice peragendum esse, usui Veronensis Ecclesiae non modo conformis est, sed et communi ritui Romanae Ecclesiae. Quare Sixtus V, in suo Brevi 26 Novembris 1588, ex relationibus Eminentissimorum Cardinalium Cong. Rituum, cui hoc fuerat ab eodem Pontifice demandatum, praecipit die 0752A Ordinationis S. Zenonis Festum celebrandum esse de confessore Pontifice: aliis duobus Festis nempe Natalis et Translationis, de Martyre pontifice. Essendo de mandato di Sisto V, stato diligentissimamente, e secondo la forma del detto Breviario (Romano) emendato (l'Offizio proprio di S. Zenone) della Congregazione degl' Illustrissimi Cardinali deputati sopra i riti, e ceremonie Ecclesiastiche, e da alquanti nomini per dottrina, e per pietà excellenti con auttorità di esso Sommo Pontifice a ciò eletti, essendo prima a pieno informati intorno all' uso, e al titolo dell' offizio, come nella Chiesa, e sua diocese in diversi tempi avanti, e dopo la riforma era stato celebrato, e vedute anche, acciò non mancasse cosa alcuna a questa informazione, alcune ragioni, che di qua (da Verona) gli furono da altri mandate, 0752B giudicando, che non si devosse far l'offizio di Martire, ma di Confessore solamente, e quelle comé mal fondate da essi rifiutate, fu da Sua Santità confirmato con precetto a tutto il Clero secolare, e regolare dell' uno, e dell' altro sesso della diocese Veronese, a quelli cioè, che recitano il divino Offizio secondo il rito del Breviario Romano, che debbano divotamente al suo tempo debito recitarlo, come dissusamente si legge nel Breve Apostolico sotto di 26 Novembre 1587, stampato col detto Offizio l' anno sequente 1588, nel quale Offizio è stata fatta la provisione di proprio per ciascuna delle tre Feste dette di sopra: nella prima si fà l' Offizio di Confessore Pontefice, e nell' altre due di Martire, e Pontefice, come in detto Offizio si legge.

§ VI. De aliis Monumentis, et Veteribus ms.

0752C Vetustissimum monumentum Anonymi Pipiniani S. Zenonem Martyrem appellat Octavus Pastor, et Confessor Zeno Martyr inclytus, cui et Guillelmus Pastrengus adstipulatur. Hos unum S. Gregorium secutos dicunt, qui laureolam martyrii S. Zenoni detrahere nituntur (Apud Baller. d. Diss. 3, c. 2, § 2) . At S. Gregorius in S. Zenone Martyre nuncupando non est deceptus, neque memoria lapsus, ut supra ostensum est; stat ergo, et Anonymi Pipiniani, et Pastrengi auctoritas pro S. Zenonis Martyrio. Eos vero S. Gregorium secutos dicunt, sed non probant. Et illud addere non verentur: Quin Anonymus Pipinianus cum Sanctum Zenonem Martyrem et Confessorem appellet, vel ex hoc apparet eum inscium Martyr 0752D ne an Confessor S. Zeno fuerit, utrique quae ferebatur appellationi, ne erraret, voluisse satisfacere, et idcirco martyris titulum a S. Gregorio ita sumpsisse, ut Confessoris tamen nomen ex antiqua, totque testimoniis formata suae Ecclesiae traditione praetermittendum nequaquam putaret, qua eadem causa accidisse quispiam existimet, ut tum in ms. Medoetiensi Pauli Diaconi 6, 1, Rerum Italicarum, pag. 447, tum in uno e duobus objectis monumentis utrumque nomen pariter jungatur. Perbelle quidem at leviter admodum! Figmenta haec eorum sunt, qui non omnem non movent lapidem, ut opinioni suae fucum faciant. Adfuerunt ne dum haec Anonymus Pipinianus scriberet, ut suae mentis arcanum illi aperiret? His versutis commentis 0753A quale, firmum licet et certum monumentum, si admittantur, in tuto esse poterit? Magis tamen antiquitati studeant necesse est, et aliis in antiquis codicibus verba Confessoris et Martyris simul juncta reperient, ut in sanctis Martyribus Ferreolo et Ferrucione supra exemplum dedimus. Norint etiam antiquitus cum simplicis Confessoris vix Festa celebrarentur nomine Confessoris aliquando Pontificem solere intelligi, quod in Missali Gothico apparet a Thomasio edito, ubi titulus legitur: Missa unius Confessoris. In prima vero oratione ita scribitur: Sancti Confessoris tui et Episcopi. In secreta: Sancti Confessoris tui, et in aliis duabus orationibus: Confessoris et Episcopi. In titulo, et oratione secreta idem valet nomen Confessoris, ac in aliis Confessoris et Episcopi. 0753B In Missali quoque Francorum ab eodem Eminentissimo Thomasio edito S. Hilarius Confessoris titulo scribitur: S. Hilarius Confessor tuus, ita in oratione et precibus; at in oratione super oblata Confessor et Pontifex nominatur. Anonymus ergo Pipinianus, qui Confessorem et Martyrem S. Zenonem dicit, Pontificem et Martyrem significasse putandus est. Idem in Medoetiensi ms., et alibi, ubi haec reperitur inscriptio. Neque minus allucinantur, dum in charta anno 769 in vico Campellione Mediolanensis diaecesis scripta, et ab inclyto atque de Litteraria Republica optime merito marchione Maffeio edita inter monumenta, quae ipsi in Veronensi historia illustranda usui fuerunt parte prima, pag. 375, in qua memoratur Basilica Beatissimi et Confessoris Christi Zenonis. Quis non 0753C videt verba illa Confessoris Christi de simplici Confessore enunciari non posse? Quid vero refricant adhuc inscriptionem, quae temporibus Andreae Patriarchae Aquileiensis, id est, saeculo IX in templo S. Gregorii, nunc autem vulgo S. Helenae, in dedicationis monumentum erecta adhuc cernitur, ubi intra Sanctorum, quae ibidem continentur reliquias, hae recensentur: S. Vigilii Confess., S. Proculi Confess., S. Zenonis Confess., cum ejusdem inscriptionis manifestum errorem in Scholiis ad vitam S. Zenonis Baptista Perettus evidenter demonstret. In instrumento authentico primae consecrationis Ecclesiae S. Gregorii Martyris apud Cathedralem, quae etiam S. Helenae vocatur, de quo supra cap. 7 dictum est, quod asservabunt in Archivio multum reverendi Capituli Dominorum Canonicorum, ita 0753D legitur: «Maxentius Patriarcha Aquileiensis consecravit Ecclesiam, quam construxerat Pacificus Archidiaconus Ecclesiae Veron. in honorem Beati Georgii, et Beati Zenonis Martyrum, aliorumque venerabilium Sanctorum, sub die XVI Kal. Octobris, et reliquias supradictorum Sanctorum in locello altaris ejusdem Ecclesiae manu propria collocavit: Regnante Domino Carolo in Italia, anno pietatis ejus XLI, indict. v. Cui consecrationi praesens fuit Rotaldus Episcopus Veronensis.» Haec ex memoriali D. Alexandri Canobii, qui, ut mihi asserit ex dicto instrumento ea fideliter exscripsit. D. autem Carolus obiit die 28 Januarii, anno Christi 814, teste Carolo Sigonio Historiarum de regno Italiae, lib. quarto . . . . . Aliquis fortasse non deerit, qui 0754A objiciat S. Zenonem Episcopum Martyrem non fuisse, cum in lapide posito in pariete Ecclesiae supradictae S. Gregorii, quae et S. Helenae appellatur incisae sunt litterae quae docent, quod in reconsecratione dictae Ecclesiae anno Domini 1140, primo Decembris, inter alias reliquias in locello majoris Altaris impositas, fuerint etiam impositae reliquiae S. Zenonis Confessoris . . . . . Cui respondebitur, quod cum hae reliquiae sint eaedem quae olim collocatae ibidem fuerant in prima consecratione Maxentii Patriarchae, sub titulo S. Zenonis Martyris, ut paulo supra dictum est: nulla ratio patitur, quidquid in illo lapide contra fidem instrumenti primae consecrationis, et historiae veritatem dicatur, ut a veritate Martyrii S. Zenonis recedatur. Primam consecrationem sub die XVI Kal. Octobris nono saeculo incipiente 0754B celebratam, cum secunda sub die primo Decembris anno 1140 confundunt. Quanti vero facienda sit haec inscriptio in secunda consecratione posita, ostendit manifestus error in ea patens, cum S. Vigilium episcopum Tridentinum Confessorem indicet, qui omni dubio procul Martyr obiit.

Et Coronatum Notarium non timent afferre, qui S. Zenonem in pace quievisse asserit, Coronatum inquam, quem ut totum scatentem fabulis respuere prius, nunc laudant, ejusque prosequuntur auctoritatem. At jam supra observavimus Coronati narrationem in lectiones distributam pro officio Ordinationis S. Zenonis. Quare non est alienum, ut quis hoc sibi in animum inducat, ut credat mentionem martyrii pro eodem festo fuisse sublatam. Hoc suadet varia 0754C lectio, quae in diversis mss. inspicitur, ut notavimus, lib. de martyrio S. Zenonis, cap. 5, suadentque similes aliae mutationes in eodem officio superius notatae. Joannes quidem praesbyter Mansionarius Ecclesiae Veronensis, et ipse in sua historia imperiali ms. de S. Zenone asserit: Quievit in Christo. At immediate ante scribit: Post multa supplicia quievit in Christo. Forte in lectionibus Festi Ordinationis, ablatis verbis quae mentionem martyrii exprimebant, illa tantum relicta sunt: Requievit, aut receptus est in paee, eo modo: ac si quis ex textu Joannis presbyteri nuper laudati delevisset illa verba post multa supplicia, et reliquisset quievit in Christo. Neque vero aliena sunt haec verba in Festo martyris recolendo, ut in Martyrologio Romano, 1584, XIX kal. Feb., ubi 0754D de S. Felice legitur: Clarus miraculis in pace quievit. Detractam vero a Festo Ordinationis mentionem martyrii constat ex eo quod Perettus et Bagatta cum nostro Dondoro in lectionibus, quae 12 aprilis et Veronae, et Pistorii antiquitus legebantur in Festo martyrii S. Zenonis eam se vidisse testentur.

Quoad statuta vero Veronensis urbis, ubi de cultu Zenonis agitur, quae Perettus refert in Scholiis ad Vitam S. Zenonis, neque martyr, neque confessor in illis legitur S. Zeno, sed patronus et urbis protector. Alibi forte cum addito confessoris scribitur S. Zeno. At in antiquis codicibus, ut supra vidimus, confessoris nomen martyrem significare certum est. Si vero posteriori aetate alicubi legatur, id ex veteribus libris 0755A derivasse dicendum. Neque enim statutorum conditores rubricas ecclesiasticas consulebant, dum leges darent, sed codicis et digestorum. Aliud libet exemplum afferre quo aperte martyres vocari confessores demonstratur. Praebet illud Perettus. S. Paulinus namque pluries confessorem, et pluries martyrem S. Felicem Nolanum appellat:

Ipse Opifex, Lux nostra Deus, Felicis amici
Natalem tanta voluit decorare medela,
Ut Confessoris meritum sublime patenti
Munere monstraret, non ut cumularet honorem
Martyris hoc opere, ingentes cui contulit olim
Nobilibus titulis benedicto nomine palmas.
Eodem modo nunc confessoris, nunc martyris titulo S. Felicem decorat idem S. Paulinus in vita ejusdem S. Felicis versibus hexametris exarata. S. Augustinus 0755B ipse eumdem S. Felicem modo confessorem, modo martyrem vocat in libro de Cura pro mortuis, cap. 1: Quod materno et pio affectu desideravit esse completum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Et in cap. 4: Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desideravit in basilicam martyris poni, siquidem crediderit ejus animam meritis martyris adjuvari. De eadem basilica S. Felicis loquitur Augustinus.

Si vero in Litaniis et Canone missae inter confessores S. Zeno recenseatur, hoc ea ratione factum fuisse putandum est, quod processio die Ordinationis fiebat (idem modo in hac Pistoriensi Ecclesia fit) ut Litaniae et missae Canon cum officio concordarent. In Canone vero post confessores pontifices locatum S. 0755C Zenonem par est credere, eo quod posterius additum fuerit; nam et S. Proculus post Ss. Hilarium, Martinum, Augustinum, Gregorium, Hieronymum legitur, eos licet aetate praecesserit. Alio autem tempore, et occasione recitatas esse Litanias, quid inde? Cum Litaniis jam pro Festo Ordinationis dispositis uterentur.

In Commemorationibus communibus, seu suffragiis sanctorum, si confessor S. Zeno appelletur, jam ex saepe adductis exemplis patet prisco more et martyres appellatos fuisse confessores. Nam et in benedictione pontificali in Festo S. Zenonis, ubi praecipue confessor inscribitur, haec verba leguntur: Omnipotens Deus et Dominus det nobis copiam benedictionis, qui B. Zenonem sibi adscivit virtute confessionis. 0755D Haec verba, virtute confessionis, martyrem, non simplicem confessorem significant.

Quae restant, nempe: Quod nec Ratherius, qui S. Zenonem suis in operibus et honorificis quidem titulis allegat, nec manuscripti tractatus, inter quos Remensis antiquissimus huic ipsi Ecclesiae inter sacra officia inservivit, nec calendaria sive nostra, sive aliena, quorum plura vidit P. Henschenius, cap. 1, n. 3, pag. 70, martyrem illum vocant, sed solo confessoris titulo insigniunt; haec, inquam, argumenti negativi abusum hac in disceptatione prae se ferunt, neque tanti sunt ponderis, ut praecisa responsione quis ea suscipiat refellere; cum tot aliis monumentis, ut mox videbimus, S. Zenonis martyrium comprobetur. Quod vero 0756A Calendaria concernit, recole quae diximus, et ea etiam quae disseruimus, lib. de martyrio S. Zenonis, cap. 10. Probabile vero utrum sit, S. Zenonem sub Gratiano Valentiniano juniore ac Theodosio imperatoribus martyrium subiisse, supervacaneum est inquirere, cum jam supra Gallieni imperatoris aevo S. Zenonis epocham constituerimus.

His omnibus discussis, quae contra S. Zenonis martyrium objecta fuerunt, illud praetereundum non est, nempe edito jam a Dominis Balleriniis sermonum S. Zenonis libro, sermonem quemdam S. Petronii episcopi Veronensis ipsi editores invenerunt, in quo S. Zeno confessor nominatur his verbis: Probat hoc aedis istius ampliata sublimitas, quae dum sacratissimum confessorem gremio sustinet, fragrantia suavitatis 0756B ejus longe lateque dispergitur. Titulus sermonis est: Sermo S. Petronii episcopi Veronensis in Natale S. Zenonis. Hunc sermonem typis dedit praeclarissimus litterariae reipublicae splendor, marchio Scipio Maffeius, de quo inter alia sic habet: Il codice è di poca antichità, ma fu ricavato da un altro, che dovea essere d'assai maggior età. Cum itaque ab antiquiori codice hoc ms. originem ducat, neque desint exempla, vetustiora mss. quae S. Zenonis martyrium concernunt, fuisse secunda manu corrupta, ut in duobus Martyrologiis capituli cathedralis Pistoriensis et bibliothecae almae domus Sapientiae hujus ejusdem civitatis ostendimus, lib. de Martyrio S. Zenonis, cap. 2, incertum videtur, an autographo sermone S. Petronii vere legatur confessorem. Nam epithetum illud 0756C sanctissimum martyris potius quam confessoris videtur proprium. Si tamen confessionis nomen pro martyre accipiamus, ut priscis temporibus factum fuisse indubitatum est, nullo modo martyrio S. Zenonis officere satis constat. Quanti vero momenti hujuscemodi rationes sint, ex sequenti paragrapho prudens lector dijudicet.

§ VII. Auctores mss. atque monumenta quae S. Zenonis martyrium asserunt.

Plura collegimus de martyrio S. Zenonis agentes, lib. II, cap. 1, 2, 3, 4, quae ibi eruditus lector inspicere poterit, S. Gregorii incorruptum testimonium, Pauli Diaconi, Rabani, Notkerii, Bedae, Usuardi, Vandelberti, aliorumque recentiorum, qui communi calculo 0756D martyrem S. Zenonem decernunt, neque plures alii desunt, qui eisdem consentiunt; Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii, 35, Ado die octava decembris in additionibus, Guillelmus Pastrengus Veronensis in libro de Originibus, qui saeculo XIV scripsit: Zeno Veronensis episcopus Gallieni imperatoris tempore insignis habetur, et martyrium patitur. Ita Pastrengus. Sixtus Senensis in Bibliotheca, libro IV: Zeno 604 Veronae episcopus et martyr. Hermannus Contractus in Chronico de sex mundi aetatibus: Passi sunt (Gallieno imperante) Romae Fabianus papa . . . . . Veronae Zeno episcopus. Bernardinus Corius, et ipse in Historia Mediolanensi de Gallieno imperatore agens, S. Zenonem Veronensem episcopum martyrio coronatum 0757A dicit. Idem asserit Vincentius Bellovacensis suo in Speculo historiali, lib. II, cap. 83. Marianus Scotus in Chronico S. Zenonis martyrium ponit anno Christi 369, quae vero contra tantorum virorum auctoritatem opponuntur, supra rejecta sunt. Complura etiam ms. ac vetera monumenta martyrem S. Zenonem confirmant. Quae in Ecclesia Pistoriensi reperiuntur, cap. 2, lib. de Martyrio S. Zenonis exscripsimus; pag. tamen 69, error irrepsit in adducendis catalogi cujusdam verbis: Depositio S. Zenonis patroni nostri Veronensis martyris, ita legi, ut antiqui characteres, et vetustate non leviter assumpti primo aspectu prae se ferebant. At perlustrante illustrissimorum Canonicorum Archivio Adm. R. Patre Francisco Antonio Zacharia S. J. summae, consummataeque 0757B eruditionis viro, antiquarum rerum peritissimo, cujus aciem nihil fugit, attentiorique diligentia inspecto ms. ita legendum esse, compertum est, ut hic vides, nostri Vicvis mr. Nam post verbum Patroni nostri punctum est, alia verba sic legenda sunt separatim ab antecedentibus Victoris martyris. Errores namque meos fateri non erubesco.

Vetustissimum ms. Anonymi Pipiniani octavo saeculo exeunte vel saltem ineunte saeculo nono scriptum, ut Domini Ballerinii optime conjiciunt, S. Zenonem martyrem canit in suo Rythmo:

Octavus pastor et confessor, Zeno martyr inclytus.

Authenticum instrumentum tempore Caroli regis Italiae qui teste Sigonio, lib. IV Hist. de regno Italiae, anno 814 obiit, stipulatum occasione primae 0757C consecrationis ecclesiae S. Gregorii et Zenonis, quae nunc Veronae S. Helenae nuncupatur, cujus verba supra retulimus, S. Zenonem martyris titulo decorat.

In quodam privilegio a Berengario monasterio S. Zenonis concesso anno 901, S. Zeno bis confessor et semel martyr dicitur, sicuti antiquitus in usu erat martyres confessores etiam appellare.

In alio quoque privilegio eidem monasterio, anno 1055 concesso ab Henrico imperatore, S. Zeno bis martyr dicitur.

Ecclesia Frisingensis, quae a S. Corbiniano primo ejusdem Ecclesiae episcopo, cujus obitus anno 730 contingit, cultum S. Zenonis hausit, martyrem semper agnovit.

Calendarium saeculi noni, Sacramentario S. Gregorii 0757D praefixum, die XII aprilis in Biblioth. Vaticana anno 1806 S. Zenonem martyrem nominat.

Hic accensenda mss. Ecclesiarum Veronensis et Pistoriensis, de quibus supra egimus.

Alia subsequuntur Martyrologia, et Calendaria edita, et ms. Cassinense editum, tom. VII Rerum Italicarum, pag. 936, in quo mense aprili Zeno «martyrio coronatus dicitur.» Joannes praesbyter Veronensis, in Historia imperiali ms., sic habet: Post multa supplicia quievit (S. Zeno) in Christo, II Idus Aprilis; Charta, in vico Campellione dioecesis Mediolanensis, anno 769 scripta, S. Zenonem beatissimum Christi confessorem appellat. Martyr etiam S. Zeno dicitur in Martyrologio antiquo ex membranis manuscripto ecclesiae 0758A cathedralis Veronae. Idem in Martyrologio antiquissimo Fratrum ordinis Praedicatorum, quod servatur in loco quem Fratres S. Anastasiae depositum vocant. Idem in Martyrologio antiquo ex membranis manuscripto monialium Ecclesiae S. Mariae Magdalenae in Campo Martio ordinis Minorum. Idem in Martyrologio monialium S. Luciae Veronae ordinis S. Benedicti, Perettus in Scholiis. In Martyrologio ordinis Praedicatorum post concilium Tridentinum reformato dicitur: Pridie Idus Aprilis eadem die S. Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionum Veronensem urbem mirabiliter rexit, ac tempore Gallieni martyrio coronatus est. Iisdem fere verbis Perettus aliud refert Martyrologium, quod Viola sanctorum inscribitur, et aliud Martyrologium apud S. Marcum in urbe 0758B Roma.

Quaedam quoque fragmenta a Panvinio collecta se vidisse idem Perettus testatur, quae martyrii S. Zenonis mentionem faciunt; ipsius verba referam ex cap. 5 Vitae S. Zenonis. In alcuni framenti di Fratre Onofrio Panvinio Veronese Cronista diligentissimo, investigatore delle cose antiche, i quali vedemmo adi 4 Febbraio 1574 appresso, Paolo suo Fratello si fàmentione di aver letto, che S. Zeno Vescovo di Verona sia stato legato, e molte volte preso, e battuto. Et un fatto a questo conforme si legge essergli avenuto essendo andato a predicare nelle parti oltramarine dell' Asia, e particolarmente nella Soria. Perciocchè da un Pontefice de Dei falsi e bugiardi con suoi seguaci fu preso, legato e battuto, e di poi fù per aspri luoghi crudelmente 0758C strascinato, et avendo legate le mani, et i piedi, e crudelmente battuto, mezzo vivo, e moribondo fù da quelli lasciato in abandonno: mà subito doppo la loro partenza per virtù Divina fù dalla morte preservato, da legami sciolto, e nel pristino stato miracolosamente ritornato. Avendo di poi liberato un figliuolo di quell empio, e crudele pontefice idolatra dal demonio, che crudelissimamente lo tormentava per la crudeltà usuata dal Padre contro la Persona di S. Zeno, subito corse la fama di questi due miracoli per que i luoghi per il che a lui concorreva gran moltitudine di infermi acciocchè per esso il benefizio della sanità acquistassero, i quali esso per virtù Divina nella pristina Sanità ritornava. E quivi sece gran frutto distruggendo gl' idoli, e confermando la dottrina sua co miracoli, e particolarmente cacciandone il demonio 0758D da i corpi umani, e da i luoghi agl' idoli dedicati.

Consonant his fragmentis, quae in hymno praesulis sancti leguntur:

Magnus Excelsi fuit Sacerdos,
Gentes effrenas penetrans marinas,
Inde Veronam Deus hunc ad Urbem.
Mittere curat.

Consonat, et Vetustissimum ms. Anonymi Pipiniani.

Non queo tanta hujus Sancti opera narrare
Quae veniendo a Syria usque in Italiam
Mirabilia per ipsum Deus ostendit.

Plures Ecclesiae S. Zenonem tamquam Martyrem venerantur. In Patavina dioecesi inter alias Ecclesias una est Montis Silicis S. Thomae Apostoli, et S. Zenonis 0759A Confessoris Christi nuncupata. In Brixiana dioecesi ubi S. Zenonis cultus vetustissimus extitit, quindecim Ecclesiae S. Zenoni dicatae numerantur quarum novem die octava Decembris Ordinationis Festum officio Confessoris Pontificis colunt, sed reliquae prid. Id. Aprilis Officio Martyris. Hallae quoque Monasterio Salisburgensis dioecesis officio Martyris, et in Festo Aprilis, et die Translationis S. Zeno veneratur. In universa Congregatione Montis Cassini ejus Sancti (Zenonis) memoriam peractam didicimus ex Calendario, quod praefixum vidimus. «Psalterio Monastico Ordinis Sancti Benedicti Congregationis Cassinensis S. Justinae de Padua» Venetiis edito anno 1606, in quo leguntur mense Decembri die octavo «Conceptio Beatae Mariae Virginis duplex majus, 0759A et Zenonis Episcopi, et Martyris commemoratio.»

Haec sufficiant, omissis aliis quae afferri possent, et quae in hac Dissertatione commemoravimus, satis enim esse videntur ad martyrium S. Zenonis probandum.

Quid etenim contra haec afferunt ii qui adversus S. Zenonis martyrium opinantur? Extortum et incertum S. Ambrosii textum: emendicatum et improbabilem in S. Gregorium memoriae lapsum: imprudentem in clarissimos auctores credulitatem. Plura mss. quae in Festo Ordinationis S. Zenonis ipsum Confessorem dicunt, tum cum officio Confessoris Pontificis peragi Festum debuerat. Quam vero impudenter asserant! Nec Calendaria sive nostra, sive aliena . . . Martyrem illum vocant, sed solo Confessoris 0759C titulo insigniunt, ex his, quae mox retulimus mss., et Martyrologiis, atque Calendariis evidenter constat. Afferunt et inscriptionem lapideam in ecclesia S. Georgii Veronae, nunc S. Helenae, in qua error manifesto deprehenditur, et falsitas demonstratur.

Unam Ecclesiam habent S. Zenonis de Ruvico in Tarvisina dioecesi, quae prid. Id. Aprilis, quando martyrii Festum celebratur, officio, Confessoris Pontificis memoriam recolat S. Zenonis; alteramque inscriptionem in Ecclesia Montis Aurei Dioecesis Veronensis, quam nondum hactenus editam, et a P. Josepho Blanchinio olim diligenter exscriptam D. Ballerinii ediderunt, et in ea S. Zeno Confessor scribitur. Quis itaque errorem Ecclesiae S. Zenonis de Ruvico, 0760B duarumque harum inscriptionum, contra tot monumenta traditionesque quam plurium aliarum Ecclesiarum clausis etiam oculis non agnoscat? Quanti sunt haec, ut illa possint eludere? Commentum vero illud, quod e cerebro, propria opinione obdurato, solummodo emersit, nempe Antiphonas et Evangelia pro Martyribus tempore Paschali, communia esse etiam Confessori Pontifici, quis non rideat?