Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

0871A Africam, quam Romani proprie sic appellavere, et Mauritaniam; duabus tabulis geographicis descripsit Gerardus Mercator ex Ptolemaeo: aliam tabulam earumdem regionum Abrahamus Ortelius variis ex auctoribus concinnavit: sed neutrum opus legentibus Historiam tum civilem, tum ecclesiasticam satis subsidii afferre potest, quod persuasum est iis qui vel minimum hujus rei experimentum fecere. Nicolaus Sanson Christianissimi regis Geographus meritissimus, R. P. Philippus Brietius e Soc. Jesu, et si qui alii Romanum imperium descripsere, hanc etiam Africae partem, utpote imperio inclusam necessario tetigere. Petrus Du-Val Tabellulam etiam in lucem edidit, quae explicando bello Africano Caesaris usui esset. Verum haec ejusmodi sunt, ut si explicandae historiae civili satis esse fortasse cuipiam videri possint, Historiae tamen Ecclesiasticae nullo modo sufficiunt. Primus, quod quidem sciam, veterem Ecclesiae Africanae statum in Tabula Geographica exponere 0871B aggressus est R. P. Carolus a Sancto Paulo, designatus episcopus Abrincensis. Opus arduum, in quo etiamsi multa peccaverit, illo tamen opere de republica Christiana optime meritum nemo non fatebitur.

Operis autem illius difficultas longe maxima, quae ex multiplici fonte petitur. Et primo quidem ex ingenti episcopatuum numero, qui longe plures in Africa fuere quam in alia ulla Christiani orbis provincia: nec enim tantum ut in aliis orbis partibus in urbibus episcopales sedes erant, sed et in pagis, castellis, vicis et fundis; ita ut plusquam sexcentae episcopales sedes in Africa numerentur. Quo fit ut tum propter numerum, tum propter obscuritatem locorum in quibus collocatae erant, non omnium, sed insigniorum tantum situs in tabula describi possit. Quapropter in urbium, quam vocant, positione, plurimum errare necesse est eum qui nullam episcopalem sedem in tabula sua desiderari cupiet.

0871C Secundo in id incumbendum fuit, ut sedium episcopalium nomina, quorum pleraque multipliciter deformata sunt, recte scriberentur. Et sane ea est in istis nominibus lectionum varietas, ut cui earum potissimum inhaerendum sit, certo sciri vix possit. Quam varietatem partim ex ipsa re, partim ex Amanuensium aut ignorantia aut temeritate ortam esse arbitror. Ex ipsa re quidem, cum populorum et oppidorum Africae nomina praeterquam Afrorum linguis ineffabilia esse Plinius asserat, quod recte observavit R. P. Theodericus Ruinart, eruditus aeque ac diligens scriptor, unde proclive fuit ut ex Romanis alii diversimode haec nomina proferrent et scriberent. Quod vero ad Amanuenses spectat, iis in tot nominum propriorum scriptura errare facillimum fuit. Certe undelibet orta sit ista confusio magnam illam esse palam est, qua vero ratione illi occurri possit, et nomina corrupta emendari, dubia firmari, et ex multis et 0871D diversis nominibus quodnam potissimum eligendum sit, et cujus lectura adstrui possit non video. Scio equidem Nicolaum Sanson multa utilia et profutura in hanc rem suggessisse, sed quae regula super his tradi potest quae variis erroribus non sit obnoxia, nisi si quis linguam Punicam et Africanam perfecte calleat, cujus auxilio multa procul dubio restituere possit. Nunc vero in utriusque linguae ignoratione, et in magna auctorum penuria quid fieri recte possit, aut quo pacto definiri quae scriptura vitiosa sit, quae recta haud satis scio. Caeterum haec varietas multiplicem 0872A errandi ansam scriptoribus praebuit, dum alii urbem unam in plures diviserunt, alii nimium fortasse intelligendo, multas in unam conflarunt, quod utrumque quam turpiter Geographiam deformet, nemo est qui non videat.

Tertio maxima pars episcopatuum non proprie nomine civitatis, quod substantivum fere est, sed adjectivo et derivato notati sunt: qua vero ratione nomen illud proprium sive substantivum, si aliunde nesciatur, ex adjectivo erui possit, viderint doctiores; nomina enim ista ut plurimum analogiae minime capacia sunt, cum fere omnia foedam barbariem redoleant, qualia in Aethico, in Tabula Peutingeriana, et in Anonymo Ravennate passim occurrunt, et si sint maxime capacia, certum tamen videtur in iis exactae analogiae regulas non esse servatas. Carolus autem a Sancto Paulo pleraque istorum nominum 46 per substantivum efferre necesse habuit. Certe quibus episcopatuum dumtaxat catalogos contexere in animo est, ad istud minime cogi certum 0872B est: iis vero qui hosce episcopatus in tabulas geographicas referre volunt, necessitas incumbit istud faciendi. Dubitari autem merito potest an satis recte istud executus sit R. P. Carolus a Sancto Paulo, quippe qui episcopatum Agensem ab urbe Aga derivatum existimet, cum tamen alibi inveniatur episcopus Agensis sive ab Aggia, qui episcopatum Coviensem ab oppido Covio sic dictum putet, cum tamen a Coba municipio apud Ravennatem Geographum memorato derivatum viri docti existiment. Eadem etiam interdum peccasse mihi videtur Holstenius. Quaedam autem etiam apud antiquos in substantivo reperiuntur, quaedam vero reddi per substantivum videntur vix posse.

Quarto nonnulli sunt episcopatus qui huic vel illi provinciae ab auctoribus ecclesiasticis adscribuntur, quorum tamen praecipua oppida, et unde illis nomen in aliam provinciam transferri ab aliis auctoribus videntur. Exemplo sint episcopatus 0872C Milevitanus, Idicrensis et Cuiculitanus, quos Notitia Ecclesiastica provinciae Numidiae attribuit, cum tamen Mileum, Idicram et Cuiculum Antoninus ad Mauritaniam referat. Idem Antoninus Tabracam, Simittam, Bullam regiam, Siccam Veneriam, Altiburum, Ammenderam et alias urbes eidem Numidiae adscribit, quas Notitia in proconsularem transfert. Ergo alterutrum falli necesse est, aut certe provincias ecclesiasticas non undequaque et ex omni parte respondere civilibus, quod doctoribus discutiendum relinquo.

Has et alias difficultates superandas habuit R. P. Carolus a Sancto Paulo, quo minus mirum est illum in tot scopulos incautum impegisse. Queritur Nicolaus Sanson, et jure queritur episcopatus ab illo plurimos omissos, aliquot vero duplicatos vel triplicatos, circiter trecenta nomina vitiose scripta, centum ad summum et septuaginta duos episcopatus 0872D in Tabula collocatos, cum trecentorum positio potuerit stabiliri. Ex his centum et septuaginta duobus episcopatibus quinque aut sex, plus minus, suum in tabula geographica locum obtinere, alios omnes perperam locatos, et alia id genus sphalmata reprehendit, multa deinde suggerit quae restituendo operi utilia forent, professus in excutiendis illis operam et ipsum haud vulgarem posuisse. Equidem dolendum est, et mihi imprimis ingratum venit tantum virum et de rebus geographicis tam bene meritum, opus istud, quod perutile futurum erat, in publicum non emisisse, sed erit fortasse 0873A cum eruditi patris eruditus filius paternas reliquias a tineis vindicabit, et bono publico vulgabit.

Interim multi viri docti in eisdem rebus explanandis diu multumque sudarunt, Lucas Holstenius, R. P. Joannes Garnerius e Societate Jesu, eminentissimus et doctissimus cardinalis Henricus Norisius, Stephanus Balusius, et si qui alii; sed omnium in hac re diligentiam superavit R. P. Theodericus Ruinart Monachus Benedictinus, qui perpetuas et uberes notas in Notitiam Africae edidit, qui manuscriptos codices inter se conferendo, ecclesiasticos auctores, et quotquot alios super ea re scripserant, diligenter evolvendo, depravata nomina corrigendo, et alia id genus in publicam utilitatem moliendo, venturis post se auctoribus nihil prorsus hac in re tentandum, nedum faciendum reliquisse videbatur.

Sed ecce tibi in postremis venit, non vero in minimis, clarissimus simul et eruditissimus Dominus Du Pin, sacrae 0873B Facultatis Parisiensis doctor et professor regius, qui dum novam sancti Optati Milevitani editionem molitur, et quicquid ad Donatistarum historiam pertinet, in unum corpus conferre statuit, nulli omnino labori parcere certus, molam hanc et ipse versare decrevit, nec aliorum se labore deterreri passus est; et quoniam antiqua illa Notitia quam praefatus R. P. Theodericus Ruinart elucidandam susceperat, manca videbatur et mutila, aliam ille locupletiorem edere, et post tantam aliorum messem spicilegium facere non dubitavit, nec sane irrito fructu, ut ipse expertus sum, quod nec alii in votis futurum erat. Cum autem ad absolutiorem eximii operis editionem nihil intentatum relinquere vellet, visum est ei et tabulam geographicam Notitiae suae adjungere, in qua Ecclesiae Africanae illius temporis statum ob oculos poneret quantum id ab eo praestari posset; quam mihi provinciam volenti sane neque abnuenti delegavit: 0873C hanc autem in me lubens suscepi egregie facturum ratus, si virum de republica litteraria tam bene meritum et gravioribus tunc intentum curis labore hoc utili quidem, sed ingrato relevarem: namque et mihi honorificum videbatur, si cum tot eruditis viris qui de ea re scripserant, symbolam meam conferrem, et jucundum imprimis Ecclesiam Africanam olim florentissimam e tenebris eruere, ac velut redivivam exhibere. Accedebat quod doctissimus geographus Nicolaus Sanson, qui vadimonium videbatur promisisse, morte, ut arbitror, praeventus, ad illud venire non potuerit, et si quid auxilii jam sperandum esset, in una Caroli a sancto Paulo tabula situm esse, quam tamen multis erroribus aspersam supra diximus. Ergo novam Africae tabulam daturum me suscepi, arbitratus posse me scopulos illos declinare in quos R. P. supradictus impegerat, de quibus ego praemonitus jamdudum fueram.

47 Haec mihi ratio suscipiendi operis, sed dum aliis consultum 0873D volo, ipse mihi gravissimum onus, cui ferendo impar futurus eram imprudens imposui. Lectorum mihi aliquot auctorum conscius qui ex regionibus istis historice vel geographice scripserant, et excerptis meis geographicis fretus, quae in usum condendarum tabularum, si quando opus esset, disposueram, arbitratus sum potissimam jam operis partem exactam esse, male cautus qui tam facilem desperati pene operis executionem animo praecepissem! Cum multa etiam mihi legenda superessent, quae difficultatem minuerentne, an non forte etiam augerent nescius eram. Sed et erigebat me praefatus clarissimus dominus Du Pin, quem omnium instar mihi futurum esse confidebam, qui quicquid Garnerius, Norisius, Baluzius, Harduinus. Ruinartius scripserant, diligenter collegerat, et notas insuper suas benigne mihi impertiturus erat; uno verbo animos mihi addidit, et ad audendum 0874A quicquid hoc est laboris excitavit. Haec autem fuit instituti mei ratio.

Quicquid difficultatis fuit in episcopatuum numero definiendo, inscriptione nominum stabilienda, in assignanda cuilibet episcopatui provincia sua, illud omne in viros doctos superius a me nominatos transferendum putavi; maxime vero in eum qui suscipiendi mihi operis auctor fuerat, mihi enim homini profano religio fuit hunc lapidem movere, iis contento quae super ea re tanti viri scripserunt, quorum exhaurire scrinia non erat animus, nec argutos inter strepere anser olores. Caeterum quoniam pauca erant in eorum libris quae ad Africae descriptionem, provinciarum dispositionem, urbium aliorumque locorum certam positionem, aliaque hujusmodi pertinerent, id exequi mearum esse partium duxi. Itaque primum exacte et secundum novas observationes Africam delineavi, provincias ecclesiasticas exacte distribui, sedes episcopales in tabula Caroli a sancto Paulo non satis 0874B apte dispositas suo loco reddidi, omissas supplevi et quicquid in me fuit scientiae et artis impendi ut quam emendatissima et accuratissima prodiret haec tabula, quod ut praestarem quicquid apud geographos Pomponium Melam, Strabonem, Plinium, Ptolemaeum, quicquid in Itinerariis et in Geographo Ravennate, item apud Historicos Polybium, Sallustium, Hirtium, Livium, Ammianum, Procopium, si quid apud Arabes Abulfedam et Geographum Nubiensem, quicquid quoque in recentioribus Joanne Leone, Sanuto, Marmolio occurrere potuit, studiose collegi (quod et a supra memoratis auctoribus ut plurimum factum fuisse agnovi, nam et hi falcem miserant in utramque messem). Ex his autem tabulam istam qualiscumque est concinnavi. Ne quis vero certum et indubium credat, quicquid in ea continetur, unum aut alterum lectorem monitum volo:

Primo, Earum urbium positiones certas esse quae mar 0874C alluuntur, aut quae lineolis inter se connectuntur, quippe quae ex Itinerariis sive terrestribus sive maritimis notiores sunt. Ex aliis, quasdam ex Ptolemaeo, quasdam ex historicis locatas, quarumdam positionem suppeditasse mihi viros doctos ex historicis ecclesiasticis desumptam, si non ex omni parte certam, tamen in paucis vitiosam. Habet hic certitudo, si sic loqui fas est, suos fines ultra quos vix aliud praeter conjecturas esse in confesso est apud eruditos. Satius autem esse duxi urbes aliquas ex conjectura tantum locare, quamvis non suo fortasse loco quam illas prorsus omittere, arbitratus fore ut veritas inde facilius erueretur: vix enim sine autopsia certi aliquid in his rebus stabiliri potest. Tanta est ac tam multiplex nominum diversitas ut facile sit aberrare eum, qui oculorum in his subsidio non utitur, mihi certe persuasissimum est tabulas geographicas, quantumvis malas, dum aliae non suppetunt, viam nihilominus ad veritatem sternere. Beatus autem fuero, si haec, qualiscumque est, aliquantulo 0874D subsidio eruditis esse possit.

Secundo. Non tantum urbes certo episcopales in hac tabula exhibui, sed alias etiam inserui quarum aliquae forsan etiam episcopales sunt. Haec autem fuit inserendi causa quod illae doctorum virorum conjecturis inservierunt. In rebus abstrusis minima quaeque vestigia sive indicia veritatis pretio a sunt, plura positurus eram si brevitas chartae ferre potuisset, ideoque et populorum nomina hic omissa, non quasi prorsus inutilia, sed tanquam minus proficua.

Tertio. Propria sive substantiva urbium nomina quoties quidem non licuit ex puro Antiquorum fonte haurire, ea ex R. P. Carolo a sancto Paulo aut ab Holstenio desumpta sunt, et qua potue e analogia conficta esse videntur.

Quarto. Viri diligentis fuerat lectiones varias referre si quae occurrissent in impressis aut manuscriptis codicibus, ut liberum esset cuique judicium suum, et hoc quidem prolixe 0875A exsecutus est dominus DuPin: quia vero varietatem istam tabula nostra geographica ferre non poterat, nisi altero tanto aut etiam duplo fieret major, una ex diversis lectionibus eligenda fuit, eam vero selegimus quam doctis plus aliis placuisse intelleximus.

Quinto. Cum mutetur frequenter facies regionum, saltem quantum ad imperiorum fines, 48 provinciarum numerum, urbium, populorum et fluminum nomina, et unicuique insigni mutationi sua tabula debeatur quae statum illius temporis repraesentet, tabula ista finem quarti et initium quinti saeculi proprie spectat, cum Donatistarum haeresis longe lateque in Africa grassaretur, et esset regio illa in sex septemve provincias divisa, sed et aevo paulo posteriori inservire potest, cum Vandalorum furor et persecutio in catholicos vigeret.

Sexto. Quamquam Collationis Carthaginensis describendae scenae, quod hujus tabulae proprium esse debet, inutilis 0875B sit pars ista Italiae quae in ea repraesentatur cum adjacentibus insulis, tamen commode facturum arbitratus sum si urbem Romam ob oculos legentium ponerem, et praedictas insulas quae Notitia Ecclesiae Africanae continentur, quemadmodum ea paulo post sub Vandalorum jugo ingemuit. Caeterum episcoporum sedes in Insulis Balearibus et Pytiusis non notavimus, utpote nobis incognitas, et forte nunc hic, nunc illic sedem habebant, unde et totius regionis episcopi dicebantur.

Septimo. Metropoles civiles majoribus seu initialibus litteris designandas curavimus, Ecclesiasticas non item cum 0876A nullam earum fixam fuisse praeter Carthaginem, alias vero seniorum episcoporum sedes fuisse doctus fuerim.

Octavo. Oppida quae in tabula geographica asterisco notantur, ea sunt in quibus celebrata fuerunt concilia, et eorum quidem omnium nomina hic reperies, praeter Novam Caesaream, Macrianam et Juncum, quarum urbium situm pro comperto habere non licuit.

Caeterum urbis Bagaitanae positionem quae viros doctos non paucos fugerat, ex Geographia Nubiensi didici, et Cabarsussensis civitatis vestigia in hodierna Susa videre mihi visus sum: assentiat qui volet, nihil affirmare ausim.

Libenter etiam aliquas urbes, si licuisset, adjunxissem, Tononam, Vitam sive urbem sive regiunculam, Casas nigras et alias ejus generis, propter Victorem Tononensem, Victorem alium Vitensem, Donatum a Casis nigris et alios hujusmodi famosos viros. Cuivis certe geographo dolendum venit adeo famigerata loca omittere: quod tamen satius esse 0876B duximus quam super his aleam jacere. Vitae quidem urbi Carolus a sancto Paulo in tabula sua locum dedit, sed quo auctore quibusve conjecturis fateor me nescire.

Nono. Locorum aliquot antiquorum hodierna nomina in notitia invenies, magis anxie in alia inquirere abstinui, nimirum difficillimum, ne dicam impossibile hoc erat, cum hodiernus illarum regionum status parum notus sit. Caeterum tutum non est pro antiquis recentiora nomina usurpare. Exemplo sit doctus et diligens Scriptor, qui quoties Caesareensem in Mauritania episcopum nominare voluit, toties per Algeriensem eum designavit, quod verisimile non est.