Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

1257D 1. Post consulatum Varanis V. C. kal. Jun. Carthagine in Secretario Thermarum Gargilianarum 1258D , praesentibus Sebastiano, Maximiano et Petro viris devotissimis protectoribus domesticis, adstantibus Urso, 1259A Petronio et Liboso ducenariis, Bonifacio et Evasio apparitoribus illustrium atque eminentium potestatum, Fileto apparitore illustris comitivae sedis , Exitioso adjutore corniculari, Possidio, Quodvultdeo et Colonico adjutoribus commentariorum Officii D. N. V. C. et spectabilis proconsulis Navigio adjutore numerorum Officii D. N. V. C. et spectabilis vicarii, Nampio scriba Officii V. C. legati almae Carthaginis, Rufiniano scriba V. C. curatoris celsae Carthaginis, excipientibus etiam Hilaro et Praetextato exceptoribus D. N. V. C. et spectabilis proconsulis, Fabio exceptore D. N. V. C. et spectabilis vicarii, et Romulo exceptore V. C. legati almae Carthaginis, excipientibus quoque Januario et Vitale notariis Ecclesiae catholicae; Victore et Cresconio notariis Ecclesiae Donatistarum, Ursus ducenarius illustrium atque 1259B eminentium potestatum, dixit: Dudum vestra sublimitas secundum imperiale praeceptum et nos et caeteros qui tam de sacratissimo comitatu quam etiam de Africanis officiis sublimitatis tuae sunt actibus deputati, ad singulas provincias destinavit, et edicta etiam per universam Africam direxit, ut tam Catholici quam Donatistae episcopi intra quartum mensem collationi cuncti adesse deberent: quae tempora hodierna die videntur impleri: et quia praesto sunt universi, de omnibus scilicet provinciis Africanis, id est, de provincia proconsulari, de provincia Byzacena , de Numidia, de Mauritaniis Sitifensi et Caesariensi, sed etiam et de Tripolitana provincia, si praecipit nobilitas tua, adsint iidem venerabiles viri, ut omnia suo ordine peragantur.

1259C 2. Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Adsint venerabiles viri quos praesentes esse suggeritis. Et ingressis universis episcopis partis Donati, ingressis etiam Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio episcopis Ecclesiae Catholicae, cum Novato, Florentio, Maurentio, Bonifacio, Prisco, Sereniano et Scyllacio coepiscopis suis, Deuterio, Leone, Asterio, et Restituto, aeque episcopis et custodibus gestorum.

3. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Optarem quidem tantae hujus multitudinis sanctitatem quae sub unius Christi Dei religione censetur, nulla a se dissensione sejungi: sed quia id quod dudum error antiqui hostis immisit, Deum certum est velle nunc corrigi, ne diutius germana 1259D religio concertatione sua spectaculum gentibus faciat, licet supra meritum meum, hoc cognoscam esse judicium, ut inter eos videar judicare a quibus me potius decuerat judicari: tamen quia certum est, hanc causam spectante Deo et angelis testibus agitandam, quae sub fidei coelestis examine vel probata praemium afferat, vel laesa judicium, ut tandem praesentium disceptationibus episcoporum manifestius veritas elucescat, imperialis primitus sanctio recitetur, ut in quem modum atque formam sit suscipienda 1260A cognitio, ab omnibus possit adverti, licet eam cunctis innotuisse sat clarum sit. Martialis exceptor recitavit.

4. Imperatores Caesares Flavius Honorius et Theodosius pii, felices, victores, ac triumphatores semper Augusti, Flavio Marcellino suo salutem. Inter imperii nostri maximas curas, Catholicae legis reverentia, aut prima semper, aut sola est: neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat, ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim implere convenerat, qui Africam, hoc est, regni nostri maximam partem, et saecularibus officiis fideliter servientem, vano errore et dissensione superflua decolorant. Nos tamen eadem frequentius non piget replicare, quae omnium retro 1260B principum devota in Deum definivit auctoritas, ne temporibus nostris si quid forte in injuriam legis catholicae fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas. Nec sane latet conscientiam nostram sermo coelestis oraculi, quem errore suo posse proficere saeva Donatistarum interpretatio profitetur; qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen etiam ante jussimus, ne qua superstitionibus praestaretur occasio. Nunc quoque excludendam subreptionem simili auctoritate censemus, illudque merito profitemur, libenter nos ea quae statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus aestimet posse peccare. Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia Catholicae legis plenam veritatem 1260C recto hominum cultu et coelesti sententia comprobatam, studio pacis et gratiae, venerabilium virorum episcoporum legationem libenter admisimus; quae congregari Donatistas 247 episcopos ad coetum celeberrimae desiderat civitatis, ut electis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit habitis disputationibus superstitionem ratio manifesta confutet. Quam rem intra quatuor menses praecipimus explicari, ut conversos animos populorum etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit cognoscere (Aug. Brevic. Collat. diei 1, c. 1) . Quod si intra praestitutum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire trini edicti vocatione contumacium tempora concludantur: quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat 1260D cum ecclesiis populus qui doctores suos silentio cognoverit superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque si non praeceptis nostris, vel Catholicae legis veris imperiis serviendum. Cui quidem disputationi principe loco te judicem volumus residere (quicquid etiam ante in mandatis acceperis, plenissime meministi) omnemque vel in congregandis episcopis, vel evocandis, si adesse contempserint, curam te volumus sustinere, ut et ea quae ante mandata sunt et quae nunc statuta cognoscis, probata possis 1261A implere solertia; id ante omnia servaturus, ut ea quae circa Catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella subreptione (In Cod. Theod. superstitione) submota integra et inviolata custodias (In Cod. Theod. custodiri praecipimus) . Ut sane adminicula competentia actibus tuis deesse non possint, viros spectabiles proconsulem atque vicarium serenitas nostra commonuit, ut si propriarum dignitatum statum cupiunt retinere, si apparitionem suam extrema declinare supplicia, tam ex propriis officiis, quam ex omnium judicum apparitione, abunde necessarios faciant deputari. Erï jam sollicitudinis tuae, si quid ulla cognoveris arte differri, missis relationibus indicare, 1261B ut negligentes puniat digna correctio. Omnia sane quae vel in unum episcopis congregatis disputatio completa firmaverit, vel desistentibus forte statuerit circa contumaces lata sententia, te referre conveniet; ut quid ad confirmandam Catholicam fidem praeceptio nostra profecerit, celerius possimus agnoscere. Et divina manu. Vale, Marcelline carissime nobis. Data pridie Idus Octobris Ravennae. Varane V. C. Consule (Consulatus ex Cod. Theod. adjectus) .

5. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitata venerabilis lex gestis praesentibus inseratur, cujus definitio evidenter apparuit, unde nunc edictorum meorum per ordinem forma recitetur (Aug. Brevic. Collat. 1 diei, c. 2) .

Martialis exceptor recitavit, Quid clementissimus 1261C princeps dominus noster Honorius pro catholicae fidei confirmatione decreverit, antelatorum apicum tenore monstratur: legationem siquidem venerabilium episcoporum libenter accipiens Africam suo devotam semper imperio vario religionum genere diutius inquietari decolorarique non passus est: studio namque pacis et fidei tantorum dissidia populorum ex antiqua persuasione venientia veritatis voluit manifestatione sedari, ut quos sedare principalibus a se sanctionibus prorogatis ac trahi ad unam fidei sententiam non posse pervidit, habita utrarumque partium disceptatione revocaret. Cunctos etenim tam Catholicae quam Donatianae partis episcopos in unum voluit congregari, ut lectis ab utraque parte peritioribus viris, certae fidei veritate discussa, superstitionem 1261D ratio manifesta convincat: quatenus quicquid illud est quod pro suis partibus aestimat unusquisque posse competere, proferatur in medium, et sic germanae, vel sero, fidei lux clarescat. Consona siquidem utriusque partis petitio ad hanc principem sententiam provocavit. Nam sicut a Catholicis nuper collatio postulata est; sic ante brevissimum tempus Donatistarum episcopos in judicio illustrium potestatum collationem postulasse non dubium est. Et 1262A quoniam libenter assensum tribuit clementia principalis, et concilium fieri intra Africam universale decrevit utriusque partis (Addendum videtur episcopis) juxta poscentibus, huic me disputationi principe loco judicem voluit residere. Unde cunctos per Africam tam Catholicae quam Donatianae partis episcopos hujus edicti tenore commoneo, ut intra tempus lege praescriptum, id est intra quatuor menses, qui dies intra diem kalendarum Juniarum sine dubio concludetur, ad civitatem splendidam Carthaginensem concilii faciendi gratia convenire non differant, ne eam partem de merito propriae fidei appareat judicasse ( f. dubitasse), quam defuisse constiterit. Universos etiam cunctarum provinciarum curatores, magistratus et ordinis viros, necnon et actores, procuratores, vel 1262B seniores singulorum locorum, pari admonitione convenio, sub propriae existimationis dignitatis reatu salutisque periculo, quatenus in civitatibus locisque in quibus consistunt utriusque partis episcopos convenire, vel sub gestorum confectione, vel sub cujuslibet scripturae documento exstante, festinent: ita ut si ipso in tempore in civitatibus non potuerint inveniri, per rura etiam perquisitis tam imperialis praecepti forma, quam tenor hujus innotescat edicti, quatenus intra hos quatuor menses ordinum relatione cognoscam, singularum partium voluntatem. Illud etiam scire Donatianae partis episcopos volo, si quis eorum affuturum se esse responderit, Ecclesiam sibi primitus cum omni jure suo quae forte a Catholicis juxta praeceptum imperiale retinetur, sine aliqua 1262C dilatione per viros ordinis mox tradendam . Si vero omnes vel singuli in locis suis positi se adfuturos esse responderint, et Ecclesias et ea loca quae eorum fuisse vel eos tenuisse constiterit, per supradictorum ordinum instantiam eorum juri dominioque reddenda, ut reformato iisdem primitus statu, disputationis inchoetur initium. Et quoniam tanti mihi negotii summam committere voluit augustissimus princeps, illud me quoque fateor libenter accipere, ut si de mea persona aliquid cunctationis affertur, alium mecum judicem quem ipsi delegerint Donatianae partis et fidei, vel superioris vel similis dignitatis residere non abnuam. Sive autem cum alio sive solus in hoc negotio judicaturus interero, nihil aliud me, nisi quod allegationes partium examinatae 1262D potuerint demonstrare et quod veri invenerit fides, per admirabile mysterium Trinitatis, per Incarnationis dominicae sacramentum, et per salutem supramemoratorum principum judicaturum me esse promitto. Nec illam sane partem potui reticere, quatenus noverint sive pro Donatistis, sive pro Catholicis fuerit lata sententia, in nullo se Donatistarum episcopos aliquam molestiam esse passuros, sed liberos, et ab omni injuriae genere alienos ad propria 1263A 248 redituros: quod me et per tremendum judicii diem, et per sacramenta superius memorata, ita facturum esse polliceor. Omnes autem qui ad singulas provincias fuerant destinati, noverint in nullo se quemquam deinceps Donatistarum aliquatenus convenire debere: vel aliquam iisdem superioris executionis molestiam generare, ni malunt pro contemptu recentioris praecepti subjacere vindictae. Erit autem omnibus Donatianae partis hominibus, de eorum qui missi sunt concussionibus et depraedationibus, si quas forte admissas esse noverunt, liberum conqueri, ut in eos probata criminum qualitate, ultio digna procedat. Et alia manu. Proponatur.

6. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Lectum edictum gestis praesentibus adhaerebit, 1263B quo constat me evidentius obtulisse, ut si placeret electus a vestra parte mecum alius cognitor resideret: qui si praesto est, introire dignetur.

7. Petilianus episcopus dixit. Non decet nos cognitorem eligere alterum, qui non petivimus primum. Et alia manu. Recognovi.

8. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Evidentissime praeceptionis augustae tenore declaratum est collationem non cognitorem fuisse postulatum, et arbitrio suo meae mediocritatis judicium delegisse: cui necesse est me omnibus modis inservire, cum et sanctitatem vestram ideo convenisse manifestum sit, ut satisfieret imperialibus constitutis.

9. Petilianus episcopus dixit. Salvis omnibus quae 1263C competunt nobis, et de persona et in causa, proponant ii qui ista elicere meruerunt. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Salvis atque incolumibus universis quae legibus deferuntur, edictorum per ordinem, sicut et prius statui formae recitentur.

10. Martialis exceptor recitavit. Magnitudo hujusce negotii, quod de veritatis ac religionis agnitione suscipitur, etiamsi parum momenti sui libraretur examine, convenerat tamen ipsa disceptantium gravitate atque auctoritate pensari. Nulli enim habetur ambiguum, quanti sit ponderis causa, quae inter episcoporum est discutienda personas. Sed cum mihi cognitionem disceptationis hujusce crediderit 1263D augusta dignatio, eisque judicem dederit, quibus inferiorem me esse, pro tanti nominis veneratione cognosco, fidei sollicitudinis meae hac consideratione prospexi, ut de meo vellem judicio judicari. Hujus igitur auctoritate propositi omnes utriusque partis episcopos censui commonendos, ut ante cognoscant, non amplius quam septenos ambarum episcopos partium mutuae inter se disceptationis habituros esse colloquium, quos in officium disputandi suarum partium subrogarit electio: siquidem certum deligi ex partibus numerum praeceperit imperialis auctoritas. Aderunt alii quoque septeni, delecti judicio suae cujusque partis episcopi: qui servata primitus per omne colloquium moderatione silentii, ad hoc se tantum 1264A intelligant interesse, ut si qui ex disputantibus utrinque septenis conferre consilium cum suorum quoque voluerit, cum eodem illic secedat in partem, atque ibi communicata patienter ratione tractandi, proprium revertatur ad locum, fidem servaturus officii, ut alter, cui id necesse est, tacendo audienda commendet; alter cui id munus est, loquendo suscepta confirmet. Erit autem collationi aptissimus locus Thermarum Gargilianarum, in quem die kalendarum Juniarum eosdem episcopos solos qui designati sunt oporteat convenire. Ex quo illud profecto perspicuum est, eo nullum penitus populi fieri debere conventum, quo nec ipsos universos confluere sinatur episcopos. Nam cum patientia disputandi quae soli amica silentio est, omnem catervatim agminis strepitum 1264B perhorrescat, nihil interest, utrum eam congestio populorum, an episcoporum turba praepediat. Igitur episcopi memorati soli in praedictum locum tempusque conveniant: ita tamen ut reliqui omnes utriusque partis episcopi ante diem qui praedestinatus examini est, ratum se habituros quicquid a septenis utrinque coepiscopis suis fuerit actitatum, epistolis ad meam dicationem currentibus utrinque designent. Quibus epistolis tamen etiam testimonium omnes apud me propriae subscriptionis adjungant. Aequissimum namque est, ut eorum universa collatio rata futura promittatur ab omnibus, qui eliguntur ab omnibus. Nullus ergo vel laicus, vel episcopus ultra numerum praestitutum in illum tranquillissimum concilii locum contra prohibitum moliatur accedere, 1264C quin potius etiam plebes suas pia quietis ac modestiae commonitione conveniant, hoc per Ecclesias proprias ante tractantes, quatenus a die disputationis ac loco omnis se multitudo contineat, ut religioso patientiae magisterio delinitum Christianae paci populum parent. Non solum enim episcopi, verum etiam rationabilis in hanc sententiam populus consentit, disputantibus supradictis: et ubi major occupatio mentium defixa consistit, de veritate quaerentibus, nihil turbidum, nihil tumultuosum nihil denique intempestivum debere prorsus obstrepere. Nam ut quod omnium saluti proficiat, fiat postea publicum, debet discutientibus veritatem praestare ante secretum: a me vero ita per omnia promulganda sententia est, ut in publicam dimissa notitiam 1264D toto splendidae Carthaginis populo judice ponderetur. Ita quippe oculis non solum urbis hujusce, verum etiam universae provinciae totus emensae disputationis ordo pandetur, ut tam prosecutiones disputantium episcoporum quam prosecutionum mearum series subsecuta, digestis in publico voluminibus explicetur. Haec enim in judice securitas fidei est, ut de se non timeat judicari. Ut igitur in eliciendae veritatis examen non inserpat aliquatenus calumniosa suspicio, lucemque perspicuam quam mentibus publicis probationum evidentium fides absoluta purgabit, nullis penitus nebulis causatio cujuslibet partis obducat; id etiam contra suspicionum fucos et commenta fallendi necessario provisum. Noverint omnes 1265A non solum oportere, verum etiam expedire servari, scilicet ut interfatibus meis me primitus per omnia subscribente, etiam omnes disputantes episcopi suis in scheda prosecutionibus universi absque ulla prorsus excusatione subscribant. Exigit enim meritum fidei, ut adversus eum qui assertionibus suis perfidum forte subducere tentarit assensum et inficiari quae dixerit, etiam testimonii sui consistat auctoritas; ubi soli proficit victoria veritati. Ii autem qui excipiendi funguntur officio praeter eos qui dicationi meae de publicis praestolantur officiis, etiam quaterni de singulis partibus ecclesiastici alternis debebunt adstare notarii: quorum fides ne qua vacillet ambage, quaterni episcopi partium singularum delecti suorum judicio praeponantur, ut eosdem exceptores ac 1265B notarios, pervigili ac sollicita observatione custodiant, quatenus cum eisdem exceptoribus ac notariis egressi per vices, subinde faciant perspicua digeri descriptione quae dicta sunt, ut nihilominus adhuc episcopis 249 supradictis in disceptatione versantibus, transeat in apices evidentes profligatae pars aliqua quaestionis, ut confestim ea cum a septenis episcopis subnexa subscriptione, celerem exspectationi publicae tribuant notionem. Post primum autem collationis diem, descriptioni subscriptionique gestorum, locum diei subsequentis efficiet procrastinata cognitio, ita ut si quid forte praecedenti collationi supererit, in diem tertium recurrat examen. Omne igitur spatium conferendi vicissim diei unius intercapedo distinguet, quo possint in medio gesta subinde 1265C subscribenda describi, memoratorum praestolante custodia, qui hoc fine suum metiantur officium, non ut aliquid dicant, sed ut dicta custodiant. Donec autem emenso exitu quaestionum, omnes expedita veritas enodet ambages, schedas subinde scriptas pariter atque subscriptas, tam mei sigilli quam illorum octo custodum signabit impressio. Maximianistis etiam edicti hujus innotescet auctoritas, qua sibi ab illo concilio intelligant temperandum, quod inter Catholicos Donatistasque distingui (f. discingui, ut tertiae cognit. c. 149) omnem dijudicarique conflictum clementium principum praeceptio religiosa constituit, nec eis opitulari aliquatenus posse, quod sibi Donatistarum nomine blandiuntur, cum a Donastistis dicantur esse damnati. Si quis ex istis quae adversus 1265D omnes multifariae suspicionis insidias provisa sollicite, constituta fideliter, ordinata diligenter, tenor hujus propositionis amplectitur, (modo) quolibet observare noluerit, non solum quid de causa sua sentiat confitetur, verum etiam quid moliatur ostendit. Sufficit interim cognitori talis praerogativa justitiae hujus commonitionis circa universos episcopos fecisse populum sibi plebis Carthaginensis testem, quem mox est habiturus judicem. Superest ut ante concilii diem universum hujusce ordinationis tenorem, utriusque partis episcopi amputata penitus mora missis ad dicationem meam litteris suis impleturos se esse promittant; hoc praecipue maturato, ut eaedem quibus ad omnia hujusce edicti se consensisse 1266A profitebuntur epistolae, primatium tantummodo episcoporum subscriptione signentur. Sufficit enim illis epistolis universalem (ut ita dixerim) subscriptionem episcoporum omnium cohaerere, quibus totum disputationis ordinem conferentium septenorum, ratum se habituros esse promiserint.

11. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc quoque edictum suscipiet corpus actorum. Ne quid autem fidei plenorum videatur deesse gestorum, universa quae a partibus medio tempore vel scripta sunt, vel intimata judiciis percurrat officium.

12. Petilianus episcopus dixit. Egisti partes tuas vir nobilis, ut et partibus te justum futurum esse promiseris, et auribus publicis popularem. Sed quia haec 1266B omnia ante causam sunt, non de causa, id primum tuam petimus potestatem, ut is qui me acciri edictis, qui de meis sedibus evocari, qui me laborem itineris pati inquietavit, petita ut voluit proponat, cur meam desiderarit adesse praesentiam, ut noverim utrum vel quid debeam respondere. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

13. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Haec suo loco et ordine rectius peragentur. Interim quod statui percurrat officium.

14. Romulus exceptor recitavit. Exemplum notariae Donatistarum. Post consulatum Varanis viri clarissimi octavo kalendas Junias Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarius, Primianus et caeteri sincerae Christianitatis 1266C episcopi et catholicae veritatis. Notum facimus sinceritati tuae, nos edicto tuo conventos, ex diversis partibus Africae convolantes, ingressos fuisse Carthaginem XV die kal. Jun. cujus nostri adventus et omnes quos Carthago continet testes sunt, et tua sinceritas non ignorat. Tanta enim vis jurisjurandi tui edicto tuo expressa est, ut exceptis his quos adversae valetudines corporum in sedibus retinent, aut aegritudo in via comprehendit, nec gravissimos senes annositas, nec prolixi itineris labor potuerit prohibere. Quod cum solum edictum ante causam sufficeret, alterum quoque dignatus es edere, in quo cum multa nos moveant, tum praecipue magnam sollicitudinem facit, quia nos ipsos edicto tuo epistolis nostris adstipulari oportere censuisti, cum hoc nec mos publicus habeat 1266D nec judicum consuetudo. Qua de re sinceritatem tuam plurimum exhortamur, ut prioris edicti fide servata, cunctos nos ad te venire praecipias, ut quamprimum de numero nostro constet, quos adversarii paucos esse saepe mentiti sunt, ut rite omnibus ordinatis quae nostris partibus competunt, disceptatio subsequatur; ne aut edicta se tuae sinceritatis impugnent, aut nobis quicquam praejudicet, ut cum omnes venire praeceperis, paucos nunc adesse velle videaris. Hoc enim decet et expedit ut cunctis praesentibus commune negotium pauci loquantur. Hujus Notariae parem apud nos retinuimus. Et alia manu. Januarianus episcopus subscripsi. Et alia manu. Primianus episcopus subscripsi.

1267A 15. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Alterius quoque partis recitetur epistola.

16. Romulus exceptor recitavit. Honorabili ac dilectissimo filio viro clarissimo et spectabili tribuno et notario Marcellino, Aurelius, Sylvanus, et universi episcopi Catholici.—Edicto spectabilitatis tuae, etc. Extat apud August. t. II, col. 487, Ep. 128 nostrae edit.

17. Marcellinus 250 vir clarissimus et spectabilis tribunus et notarius dixit. Quoniam justitia dictante vel fide semel me spopondisse commemini, quidquidcum utriusque partis episcopis gessero in publicam transmissurum me esse notitiam, causa mihi repetendorum nascitur edictorum. Nam cum superioris forma programmatis ea digesta contineat, quibus ordinata cognitio inoffensum sequatur tramitem judicandi; 1267B necessarium esse censueram, quid super eodem pars utraque sentiret, edicto ab universis episcopis flagitare: quid dicationi meae partim per notoriam, partim per epistolam rescribentes, quid super conditionibus nuper propositis sentiant intimarunt. Cujus vel epistolae, vel notoriae quemadmodum se forma contineat, offerendum publicis obtutibus judicavi, ut quid vel praecedentis edicti textus exegerit, vel singularum partium responsione relatum sit, ubi totius populi considerarit agnitio, qualiter se habeat examinantis intentio perspicue possit advertere. Quo indito, idem recitavit.

18. Honorabili ac dilectissimo filio viro clarissimo et spectabili tribuno et notario Marcellino, Aurelius, Silvanus et universi episcopi Catholici.—Multum nos 1267C sollicitos reddidit notoria vel litterae fratrum nostrorum, etc. Extat apud S. August., tom. II, col. 490, Epist. 119 editionis nostrae.

252 19. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Evidenter apparuit edicto dicationis meae numero praestito quem ex omnium voluntate susciperent, curam negotii peragendam, quoniam id etiam sacratissimam legem voluisse ejus recitatio patefecit. Et quia Catholicos episcopos ad edicti tenorem consensisse monstratum est, utrum etiam episcopi partis alterius de hac re satisfecerint, vel utrum nunc satisfacere velint, intimare dignentur.

20. Emeritus episcopus dixit. Acta est, ut arbitror, causa et adhuc conflictantium non est statuta persona. Tibi enim, judicum verissime, nihil aliud incumbit 1267D quam tenere veritatem. Si enim omnium negotiorum avertamus instantiam, primo de tempore, de mandato, de persona, de causa, tunc demum ad merita negotii veniendum est. Quod si praetermissis istis, secundum forenses fasces jactantiamque illius controversiae quam tribunalia sibi vindicant, semper legalis nobis ritus ac sermo servandus est, judica, vir sublimis, in negotio Christiano: quia huic causae judicat Deus, qui et nostra merita et veri judicis sententiam aequa ponderans libra ne invergat, attendit. Edictis enim propositis praesentiae tuae quantum ad judicis voluntatem pertinet, nihil temerè, nihil incongrue, nihil adversus aliquem videmus esse prolatum quantum ad responsiones nostras, quoniam ante 1268A causam superflue et ante merita principalis negotii supervacua esse noscuntur, neque mihi nostra propositio: neque illorum responsio officere potest, cum, salvis omnibus ante causam nunc limen ingressi judicii, quae sint merita negotii definire valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

21. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Constat de causa nihil penitus mutilatum, cum ea tantum quae ante scripta vel gesta sunt, praeceperim recitari. Unde quoniam certus a partibus numerus constitui debere praeceptus est, utrum edicto paritum sit, sicut superius interfatus sum, venerabilitas vestra intimare dignetur.

22. Emeritus episcopus dixit. Admoniti quidem integritatis tuae edictis, omnia integra et illibata causae 1268B servabimus. Hanc causam, si tempus, si dies patitur, intimamus. Scimus enim et edicto spectabilitatis tuae, et sacri tenore rescripti, intra quatuor menses causam debere finiri. Si iste est dies, veniamus ad causam. Non possumus etenim quicquam de meritis disceptare, nisi primo de die fuerit judicatum. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

23. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ex edicto secundo diem cognoscere potuisti, qui dies kal. Juniarum videtur esse constitutus, quoniam hunc esse hodiernum etiam suggestio patefecit officii, et recitatio monstravit edicti. Superest, utrum de ordinando negotio a vestris partibus eligendisque personis satisfactum sit; intimetur. Siquidem in confusa multitudine, certa non possit esse persona, 1268C cum hoc constet etiam legibus definitum.

24. Emeritus episcopus dixit. Diem negotii utrum terminus edictalis incluserit, an forma imperialis praecepti, nobilitatis tuae debet judicio definiri. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

25. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ex edicto dies est constitutus, secundum formam judicii principalis; et quoniam non est in his diutius immorandum, superest ut in electione satisfaciatis coelestibus constitutis.

26. Emeritus episcopus dixit. Forma praecepti talis est, ut intra quatuor menses causa dicatur. Si secundum hanc formam sublimitatis tuae edictum est constitutum, superest ut suggerente officio in medium causa mittatur. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

27. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Officium ad quaesita respondeat. Nampius Scriba dixit. Secundum diem edicti nobilitatis tuae quartus mensis conclusus est, die XIV kal. Juniarum.

28. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Cum partes Carthaginem utraeque venissent, in hunc eas diem consensisse non dubium est. Siquidem nulla super hac parte videatur aut dilatio postulata, aut judicium flagitatum.

29. Petilianus episcopus dixit. Nos ad hanc urbem XV kal. die Juniarum venisse, et notoria nostra signavimus, et omnem non dico Carthaginem, sed 1269A Africam fecimus testem; qui si non adessemus, jam pars adversa sine dubio flagitaret in contumaces dicendam esse sententiam, tempusque jam fuisse definitum, quo nec post venientibus agere quicquam aut respondere licuisset. Si igitur vir nobilis mediam semper libram judicii tui suspensam ita tenes ac regis, ut nullam in partem vergat aliquid gratiam illam qua tibi conditionem atque praeceptum imperiali auctoritate cognoscis esse permissum, ut ferre possis in contumaces sententiam: nunc te judiciali illo motu illa quae pura cessura animadvertere oportebit, contra hanc partem te ferre judicium, quae destitit, quae non adfuit, quae delectata est laboribus meis, quae in hoc quoque mihi insultavit, ut diu chorus iste sanctissimus senatus coelestis spectaret judicii tui auctoritatem, 1269B excubaret pene quotidie, ipsaque Dei, quae sacra sunt, sine sollicitudine non gessisset. Feras igitur quaeso judicium, promasque sententiam, non dico acriorem quam adversum me ferre potueras, sed quam tibi leges et imperiale praeceptum intimant, quamque praecipiunt. Non enim fas est, ut qui contra nos posses ferre judicium, nunc contra adversarios meos sententiam valeas denegare. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

30. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sanctitatem atque peritiam tuam latere non credo id imperiali praeceptione fuisse constitutum, ut ea pars quae trini edicti conventione adesse noluisset, sententiam contumacis incurreret. Perpensa enim clementissimus imperator moderatione constituit ut 1269C si longinquitate itineris quarto mense partes ad constitutum locum venire minime potuissent, duorum mensium induciae praestarentur. Quam 253 quidem rem ne alicujus partis querela videretur existere, videor custodisse. Unde de tempore, quoniam magis forensis est quam episcopalis objectio, quae quidem nec in publico judicio secundum formam imperialis praecepti praevalere potuisset, cum partes utraque observasse sat clareat, sicut superius interfatus sum, utrum electi sint qui peragere possent ex omnium voluntate negotium, intimare dignamini.

31. Emeritus episcopus dixit. Causae praescriptio est judicis sermo, servari forensem usum consuetudinemque jurgandi inter episcopos non oportere nutare illam versutiam legum jurisque controversiam, 1269D ubi de fidei statu et de totius sanctitatis disceptatione tractatur. Quod quidem castis et bene credulis auribus accipimus, vir spectabilis: sed ne forte in perniciem nostram ista replicentur, jusque transeat ad adversarios iterum confligendi, adseraturque nobis hoc juris praecepto servato: in hanc formam legis consentire debes, hoc ipsum judiciaria auctoritate defige, episcopalis nos moris regula sanctitati adesse debere, ut non praestigiis juris, neque ligaminibus cujusque facundiae, sed Testamento novo ac veteri, quod instituit Deus, quod sacravit Dominus Christus, causa possit audiri. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

32. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. 1270A Ne quid inordinate fieri videatur, quoniam hoc et ipsum veritatis regula continetur, et legum dictat auctoritas, prius est ut personarum numerus designetur: tunc demum ea quae partibus competunt, per eos qui firmati fuerint rectius peragentur. Ne haec inter incertas personas videantur infirma.

33. Emeritus episcopus dixit. Cum omnes qui mandaturi sunt adstare videantur, magisque persona praesentium quam sermo teneatur absentium, quid est quod potest movere judicia, cum statutis omnibus quae primo ex lege descendunt, quaeque initium causae facere consueverunt, tunc demum ad electionem defensorum secundum edictum sublimitatis tuae arbitrium veniamus? Et alia manu. Emeritus episcopus 1270B recognovi.

34. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Numquam habere potuit certam multitudo personam, cum hoc etiam in publicis actionibus atque corporibus soleat custodiri, ut per ordinatas atque firmatas (personas) omnia peragantur.

35. Emeritus episcopus dixit. Teneo fidem tuam, vir sublimis, nihil mihi de juris lege praescribi, ubi agitur de fide. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

36. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Interlocutio mea non jus cessare debere, sed forensem contentionem apertissime definivit. Neque enim possunt aliqua quae competunt partibus 1270C denegari: sed si hoc utrarumque partium consensus habet, ut nihil de jure publico, sed omnia Ecclesiasticis regulis, id est novi et veteris Testamenti testimoniis peragantur, pars utraque designet.

37. Petilianus episcopus dixit: Optimus moderator. Et alia manu. Petilianus Episcopus recognovi.

38. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quoniam secundum N. T. edictum non omnes nostri collegae adsunt, illi obtemperantes edicto, et voluntas cunctorum mandato continetur, jube hoc idem mandatum ab officio suscipi et recitari. Et alia manu. Recognovi.

39. Emeritus episcopus dixit. Si jubes, competit 1270D causae per integritatem tuam. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

40. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Aliud constat esse quaesitum ut utrum a jure publico recedi velitis et totum divinis legibus agitari, vestris professionibus demonstretis.

41. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis dixit. Inveniet hoc ipsum sublimitas tua cum hoc mandatum fuerit recitatum. Et alia manu. Recognovi.

42. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Et hoc mandato evidentissime continetur, ut omissa juris publici controversia, omnia divinis legibus peragantur.

1271A 43. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis dixit. Recitatio mandati sensus tuos poterit informare. Et alia manu. Recognovi.

44. Petilianus episcopus dixit. Legem Dei repudiat, qui dubitat quid debeat profiteri. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

45. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ego haec partium volui responsione firmari: caeterum certum est me, quoniam imperiali praecepto omnia nunc aguntur, per quod jura constituta sunt, omnino non posse.

46. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis dixit. Legem Dei non repudiamus cum hoc mandatum ingerimus legendum, in quo potest omnis nostra assertio perdoceri. Nec enim egredi possumus 1271B limitem istius mandati, quod nobis patres vel fratres nostri universalis concilii Ecclesiae catholicae, hic apud Carthaginem constituti mandarunt. Et alia manu. Recognovi.

47. Emeritus episcopus dixit. Fidei causa est, quae et sine mandato ipso jure agi potest. Neque enim alibi oculos habet Deus, aut deseruit coelum ne intendat causam suam. Quid est quod de mandato, vel de obligatione mandati, de subscriptione, de modo, de formulis, quaeritur? Quid est quod in hac causa quasi aut refragantis, aut non mandati judicialis sponsio arbitrium flagitat: cum singuli quique propriam causam, et salutis suae negotium gerant, superfluumque sit caeterorum mandatum, cum in uno constet Ecclesiae tota persona? Advertat, vir nobilis, 1271C integritas tua, quam in ista sede jam quodam lumine coruscare cognoscimus, veritatem ita praesidere debere, ut si forensis altercatio jurisque conflictus in medio mittitur, proponatur: sin autem simplex illa veritas qua datur vita, qua renascitur saeculum, qua liberatus est mundus, in hoc judicio spiritali altercatione conquiritur, quaeso, vir sublimis, utrumque proponant et de utroque unum eligant. Aut enim merita juris omittere non possunt, praescriptionemque causarum; aut si de illis sacratissimis legibus, quibus communis reverentia est adhibenda ( f. pendemus), patientia ipsas magis amplectar et teneam, et quasi coelestis arae pontificatum adorem semper ac venerer, ut et tibi integro cognitori secundum institutum mentis tuae morisque ordinem certa sit 1271D causa judicandi, nec fluctuet judicium tuum, de quo est Deus et populus judicaturus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

48. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Catholica Ecclesia quae toto sicut promissa est terrarum orbe, diffunditur, cum adversae parti semper de fide obtulisset et de actione quam nobis criminose objiciunt, collationem, et scriptis publicis, et testimoniis multorum, et conventione magistratuum facilius edocebitur. Sed ut omni ex parte tuta sit ipsius collationis causa, confusa non facit multitudo. 254 Deligant igitur praesentes fratres nostri quia volunt ex adverso sistentes aliquos sui ordinis primarios viros, quibus totam actionis summam committant, 1272A atque adstipulationem faciant praesentium gestorum; ut si forte in assertione ejusdem causae defecerint, in eorum persona qui hujusmodi negotium susceperint, absque cunctatione victos eos esse et recitatio demonstret actorum. Et ideo quia non opus est multifaria dilatione causam peragere, deligant personas secundum propositi edicti tenorem quae collationis causam suscipiant, ut omnibus semper probata veritas luce clarius demonstretur. Nam mandatum nihil juris et cavillationis forensis habere, ejus lectione, si pars adversa patiatur, facilius edocebitur. Et alia manu. Recognovi.

49. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Prosecutionem tuam cum imperiali certum est concordare praecepto, quo constitutum est ut certus 1272B a singulis partibus numerus deligatur. Nam sive juris, sive fidei causa tractatur, certae debent astare personae, ut quicquid actum fuerit, integrum robur obtineat.

50. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Dignetur igitur spectabilitas tua mandatum susceptum officio tradere et recitari (jubere) ut ex eo tenore pars adversa quia dignatur ab hoc instructa valeat objectis omnibus respondere, unde possit etiam clarescere nihil nos jure publico velle tergiversari. Et alia manu. Recognovi.

51. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Professionem quam exspectabat sanctitas vestra evidenter accepit: patiatur ergo nunc recitari mandatum, salvo eo ut utraque pars me agnoscat imperialis 1272C praecepti formam custodire debere. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si jubet spectabilitas tua recitetur.

52. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Universa quae a partibus offeruntur, ut omnis amputetur ambago, ab officio recitentur.

53. Petilianus episcopus dixit. Sine praejudicio nostro legat, salvo eo, quia haec causatio forensis est, non legalis. Nam uti mandato, his formulis praesumere, non est Ecclesiasticae consuetudinis, sed forensis ludi atque certaminis, et illius exercitii quod magis argumentis quam fide aliqua saepe subsistit. Proinde nobilitatis tuae spectabilitatisque censura, etiam atque etiam in hoc loco morari dignentur, ut edicant utrum lege divina causam agi velint, et ipsam 1272D disceptationem inter partes ventilari; an omnino legibus publicis uti velint: quoniam in utroque mihi plurima competunt; ut si a lege discesserit, episcopum se non esse demonstret; si vero legem tenuerit, tunc ei ut illi qui Christianus esse desiderat debeam respondere. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

54. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Si nullo potestatis saecularis judice residente inter episcopos tantum haec contentio tractaretur, tunc demum eorum erat arbitrii, et forsitam justi, ut nihil publico velint jure tractari: me autem, cum legumlatores ii sint qui me judicem delegerunt, a legibus certum est deviare non posse: quamvis professionem 1273A partis e diverso venientis apertissime susceperit sanctitas vestra, in qua id expressisse cognoscitur, quod vestra prosecutio postulavit. Unde mandatum per officium recitetur.

55. Petilianus episcopus dixit. Legat. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Romulus exceptor recitavit. Post consulatum Varanis viri clarissimi, III kalend. Jun. Mandatum factum in Ecclesia. Et cum recitaret, Adeodatus episcopus dixit. Sine praejudicio nostro recitet. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Saepius interfatus sum, omnia integris responsionibus recitari. Romulus exceptor recitavit. Mandatum factum in Ecclesia Carthaginensi ab universo concilio episcoporum catholicorum: praesidente Aurelio episcopo Ecclesiae Carthagin. et Silvano 1273B primate Numidiae. Quamvis causa Ecclesiae catholicae adversus omnes falsas criminationes, etc. Vid. apud August. tom. IX, col. 822-827 nostrae edit.

257 56. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam ex recitatione mandati quod gestis praesentibus adhaerebit, claruit divina magis testimonia quam forensia vincula esse prolata, et edicti pariter mei tenorem fuisse servatum, in numero scilicet deligendo, et imperialis constitutionis formam nihilominus custoditam: ideoque, quoniam justitiae ordo hoc postulat, etiam subscriptiones omnium recitentur.

57. Romulus exceptor recitavit. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis Carthagini constitutus praesente V. C. tribuno et notario Marcellino 1273C hoc mandatum suscepi et subscripsi. Item alia manu. Silvanus primae sedis provinciae Numidiae praesente V. C. Marcellino tribuno et notario Carthagini constitutus mandato a nobis facto consensi et subscripsi. Item alia manu. Valentinus episcopus Ecclesiae Vaianensis Carthagini constitutus, praesente V. C. Marcellino Tribuno et Notario mandavi et subscripsi. Et reliquae subscriptiones quorum nomina mandato continentur.

58. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Has quoque subscriptiones cum mandato gesta suscipient. Et adjecit. Numerus etiam subscribentium designetur. Martialis exceptor dixit. Ducenti sexaginta sex sunt.

59. Petilianus episcopus dixit. Ubi sunt qui mandaverint? 1273D Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

1274A 60. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Opus est hoc, eligant de suis septem, et eant ubi constituti sunt in ecclesia, et videant illos. Et alia manu. Recognovi.

61. Petilianus episcopus dixit. Subtilis argumenti res est, ut judicem facerent testem. Potuerunt etenim etiam quoscumque clericos minoris loci apponere nominibus suis, et fingere illum honorem esse quem apud se summum existimant, cum hinc potissimum dubitetur. Proinde veniant in judicium notarii a nobis singuli cognoscantur. Veremur etenim argumenta saepe diutius requisita, quae in perniciem simplicitatis nostrae quotidie machinantur. Haec igitur prima res est, de qua per notariam nostram sublimitati tuae intimare curavimus, neque cessavimus ut 1274B de numero primo nostro constaret, quem esse parvulum semper imperialibus auribus mentiuntur: quidquid enim contra nos semper elicitur, quasi contra paucissimos impetratur. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

258 62. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Falsi crimen nec objicere condecet sacerdotem, nec committere potuisse credendum est. Illud autem est quod per vestram venerabilitatem scire desidero, utrum omnes episcopos contra quos vestra pergit intentio, quorum etiam subscriptio recitata est, possitis agnoscere.

63. Petilianus episcopus dixit. Singuli quique sedium nostrarum adversarios facile possumus agnoscere. Sane non falsum objecimus, sed diligentiae maximae 1274C est quod volumus et probare. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

64. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc magis de vestra judico sanctitate, diligentiae potius esse quam ullius objecti criminis, quod in prosecutione dicendum esse credidit sanctitas tua. Sed illud quaero, utrum in omnibus locis et civitatibus utriusque partis bini esse possint episcopi; sic enim possunt se alterutrum plene cognoscere.

65. Petilianus episcopus dixit. Sapientissime ac praescie omnia praevidisti, vir nobilis; nam in plebe mea, id est, civitate Constantinensi, adversarium habeo Fortunatum. In medio autem dioecesis meae, nunc institutum habeo, imo ipsi habent, nomine Delphinum . Pervidet jam hinc praestantia tua, 1274D duos in unius plebe fuisse imaginarie constitutos, 1275A ut et numerum augeant, et tamen plebium numerus non idem sit, qui sit illarum scilicet personarum. Et hoc argumenti est maximi, ut videantur nos hoc genere superare, si duo contra unum sint constituti vel tres. Nam etiam in plebe praesentis sanctissimi collegae ac fratris mei Adeodati, id est, in civitate Milevitana, ita commissa res est, ut unum ibidem habeat adversarium , alterum in Tuccensi civitate, quae ad hujus scilicet plebem antiquitus pertinet, et ante biennium esse videtur constitutus; tertius vero sit in loco qui dicitur Ceramussa. Ergo cum unus sit civitatis Milevitanae episcopus a partibus nostris, tres videntur ab his constituti fuisse, ut illorum numerus augeretur, aut fortassis excederet numerum veritatis. Requirendum est 1275B igitur quando auctus sit illorum numerus, quam originem habuerit, utrum hoc novitas fecerit, an dederit antiquitas, utrum, ut ita dixerim, contra vetustatem canam, vitium hoc fuerit novitatis. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

66. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Multiloquio Ecclesiae causam agi non debere perspicit mecum tuae dignationis sensus, optime cognitorum. Et cum diceret. Et alia manu. Recognovi.

67. Petilianus episcopus dixit. Plus scripsisti quam dixi. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

68. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Verum vir gravissimus Petilianus cum ante paululum 1275C Ecclesiae causam divinis Scripturis firmandam esse professus fuerit; atque eam divinis testimoniis quaeri debere constituerit, nunc eum per diversa vagari in personis ordinatorum, prosecutione ejus ostenditur. Atque ideo, ne illi similes videamur, decreti tenorem accepit sublimitas tua; et quid Patrum statuta voluerint, ejus lectione monstratum est. Convenit praesentes, moratoriis omnibus actionibus repulsis atque prostratis, eligere nunc ex parte sua idoneos qui possint institutae causae praestare rationem, omniumque consensum his actis depromere, ut, dilucescente veritate, nulli possit esse ambiguum. Siquidem confirmatis personis nulla pars audebit dicere, sententiam non posse (nec) debere consistere, quandoquidem eorum consensus actis fuerit depromptus; 1275D et ideo aut subscriptionibus quae gerimus se doceant confirmare, aut consensum suum singuli patefaciant, ut actio Ecclesiae possit suo ordine inchoari. Et alia manu. Recognovi.

69. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. De incompetenter ordinatis quos Petilianus vir sanctissimus comprehendit, me certum est qui ad aliam partem principali auctoritate judex videor constitutus, non posse cognoscere. Superest ut, si numerum episcoporum qui ab officio intra hanc 1276A splendidam Carthaginem constitutus est verum esse credit venerabilitas tua, jam nunc intimare dignetur.

70. Petilianus episcopus dixit. Non intellexit e diverso consistens, quid fuerim prosecutus, nam cum de numero mandantium nunc agatur, diligentiae meae maxime fuit requirere, ubi sunt illi qui praesentibus mandaverunt: deinde constare non ab re est, quod sum in tuo judicio, vir nobilis, prosecutus. Quoniam igitur et jacturam fecerunt earum rerum quas forensibus cancellis ac legibus uti potuerant, et recitaverunt mandatum quod non magis forense sit, sed legale, hinc agnosco debere me illis lege divina competenter respondere. Sed, ut prius de mandatorum numero constet, et de partibus meis quanti mandaverint 1276B vel quanti sint mandaturi, id primum peto de nobilitate tua, ut superfluum non sit, de numero utriusque partis ferre debere judicium celsitudinem tuam. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

71. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Evitandae quidem multitudinis causa ad hunc locum de quorum numero dubitatur, minime convenisse dicuntur, praesertim cum suffecerit eos praesentibus omne delegasse negotium; sed si quid super hac parte dubitationis affertur, judiciis intimetur.

72. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis dixit. Nos evitamus tumultum; idcirco non venerunt; sed mandatum firmissimum est, quod lectum 1276C est nobilitati tuae. Si de numero dubitatur, eant provinciales ad Mauros, eant provinciales ad Numidas, eant provinciales ad Byzacenos, eant quoque ad Tripolitanos, eant ad provinciae proconsularis, qui praesentes sunt ex numero ipsorum, et cognoscant nostros qui huic mandato subscripserunt. Et alia manu. Recognovi.

73. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Non patiar rem superfluam longa partium obluctatione differri, unde veniant universi.

74. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quid opus est turbis? Et nos in civitate diu versati sumus, et nostri collegae. Ii quoque in civitate, ut dicunt, non hodie, sed aliquantis diebus demorali sunt. Legantur subscriptiones, et de cujus nomine 1276D dubitant, ipse veniat. Et alia manu. Recognovi.

259 75. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. In uno loco sunt omnes, aut id non potest liquido designari?

76. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nescimus postea quam mandavarunt quid opus erat ut concluderentur. Et alia manu. Recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. De quorum nomine dubitatur, ipsi veniant. Et alia manu. Recognovi.

1277A 77. Emeritus episcopus dixit. Impugnat se actio, et ex una parte diversa contentio; unus prosequitur venire debere, alter nescire se utrum possint adesse. Concordent inter se sententiis suis, et arbitratu proprio atque secreto quid magis eligant, dicant. Opperimur enim pro meritis tuis quicquid isti dixerint, quod magis putaverint eligendum. Non enim nos falsitatis crimen objecimus, sed hoc ipsum factum volumus judiciis approbari. Melior est enim adstipulatio, quae praesentibus actis inditur, et veritatis fides instrumentorum veritate firmatur. Agitur enim res de qua quis negare poterit: Non mandavi, non interfui, nescio. Non enim ex me ista procedunt, sed ex ipsis potius qui ista confingunt. Habeant inter se consilium suum, arbitrioque suo definiant universa; 1277B ut si volunt in praesenti mandare, sicuti nos personas mandantium actis sublimitatis tuae nunc in praesenti insinuamus, habeant in compendio, tulerint de medio falsitatem, donamus illis universa quae potuerant de praeceptione depromi, ut sublimitatis tuae judicio possit ex illorum et ex nostris partibus apparere, quod possit esse mandatum. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

78. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Tumultus ne fieret cavendum fuit, et hoc salubriter prudenterque providisti. Et quoniam metuendum est, ne, cum fuerit exorta aliqua perturbatio, nobis potius tribuatur, incertumque sit hominibus, a quorum parte potius exstiterit, nihil melius et tranquillius putamus decernere nobilitatem tuam, nisi ut recitatis 1277C omnibus nominibus, de quo dubitant, veniat. Et alia manu. Recognovi.

79. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepistis professionem partis adversae. Quae competunt, peragantur.

80. Emeritus episcopus dixit. Patientia nobilitatis tuae intimumque secretum, quod omnibus monstras, cunctorum oculis patuit, teneo judicii tui fidem, teneo testimonium. Pene jam peracto solis curriculo totus est transactus dies, et nullus adhuc exortus tumultus, cum tanta sacerdotum Dei multitudo consistat. Quis enim praeter eos quos judicii veritas adesse praecepit; vel mutiendo inter se, vel balbo sermone respondit? Tacito linguae silentio exspectant veridici cognitoris integram severamque sententiam, 1277D et acclinibus, ut dixit, pene cervicibus, in teipsum toto ore pendentes, quid de Dei causa judices sollicite rimantur. Nullus strepitus, sermo nullus, imo ad Deum continua oratio, et ad coelum privata vox. Unde hic tumultus publicus de privatis scurrilibusque sermonibus, quibus aut facile strepere, aut ex ipso usu rixa quotidiana metus judiciorum non timens, possit exurgere? Ad hoc Dei sacerdotes tot antistites, animae suae causam et fidei suae rationem audire cupientes, tumultu superfluo et quadam rixa turbantes, ad judicii veritatem nolentes descendere, quaerunt immissam actionem turpissime perturbare. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

81. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. 1278A Ad multa fratris mei videat nobilitas tua quam pauca respondeam. Quod si nobis voluerint respondere, causa tota cito forsitan peragetur; metuendum est, ne ideo non fiat tumultus ab hac turba quae praesens est, quia non hic est alia multitudo, in quam possit referri causatio. Et alia manu. Recognovi.

82. Petilianus (f. Emeritus) episcopus dixit. Confiteris illos cum tumultu esse venturos. Nam hic tumultus nec fuit nec erit a partibus nostris. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

83. Augustinus episcopus Ecclesiae caholicae dixit. Non confiteor cum tumultu esse venturos; sed timeo ne ideo adhuc quiescat multitudo praesens, quia non est in quem referat si quid forte turbulenter exstiterit, 1278B dum utraque praesens fuerit multitudo. Petimus ut quod dictum est, fiat; de quocumque dubitatur, praesentetur. Et alia manu. Recognovi.

84. Adeodatus episcopus dixit. Si in paucos tumultus fieri non potest, in plurimos fieri quemadmodum potest? Et alia manu. Recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Judica. Et alia manu. Recognovi.

85. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Potest quidem sacerdotalis multitudo divinam considerans utrobique sententiam, etiam in quavis populositate praestare silentium, sed illud certum est, et ambigi nullatenus potest, paucitatem magis silentio posse praebere consensum. Unde ne superfluis immoremur, si de subscriptionibus aliqua est 1278C dubitatio, eos quos nec praesentes esse, nec subscribere potuisse credit sanctitas vestra, faciam ad judicium mox venire, ut tandem aliquando confirmatis secundum imperiale praeceptum ex utraque parte personis, ad negotii merita veniatur.

86. Emeritus episcopus dixit. Ex una parte diversae sententiae concordare debent. Aut enim hic esse suos dicunt, et adesse debebunt; aut si absentes esse profitentur, videat nobilitas tua quid de absentibus debeat judicare. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

87. Mercellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quod praesentes praesentibus mandaverunt, prosecutione spectabilitatis vestrae tenetur expressum, eo quod omnes qui subscripserunt, a vobis et 1278D a vestris omnibus facile possint agnosci. Unde cum subscriptiones per ordinem fuerint recitatae, de quo dubitatur, poterit mox venire.

88. Adeodatus episcopus dixit. Affero compendium diversae parti, ne tumultus posse fieri utrisque partibus praesentibus putent. In uno loco coepiscopi nostri consistant, ad alterum item locum suos faciant venire. Et cum recitata fuerint quaecumque loca, bini mittantur, quo possit omnis causatio, omnis tumultus amputari. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi.

89. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nova res nunc a diversa parte flagitatur. Nam nos obedientes edictalibus praeceptis, tot venimus quot fuerant 1279A edicto definiti. Sed quia et hoc non est negandum sollicitudini praesentium, quamquam de numero quaerere non sit nostrae praesentis actionis, tamen qui modo praesentes fratres nostri reperiri potuerunt, jube ut ingrediantur; si qui forte absentes fuerint, crastino eorum praesentiae tuis etiam obtutibus monstrabuntur, dum tamen ne ulla dilatio causae nascatur, sicut nos certi numero adsumus electi ab universali catholico concilio, etiam ipsi ad asserendum confirmati jam suscipiant omnem sarcinam causae, ut nulla dilatio quaestioni possit opponi. Et alia manu. Recognovi.

90. Adeodatus episcopus dixit. Praecipe nobis mandatum 260 eorumdem ostendi ubi subscripserunt, quod nunc lectum est ab officio. Et alia manu. Adeodatus 1279B episcopus recognovi.

91. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Mandatum quod nunc ab officio recitatum est, in quo omnium subscriptiones continentur, postulantibus ostendatur.

92. Petilianus episcopus dixit. Magnam nobis sollicitudinem facit ista varietas: aut hodie repraesentent numerum eorum quos sibi dicunt mandasse quod agant, aut ipsi causam in crastinum distulerunt. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

93. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Non est dilata causa; hodie agenda est. Et alia manu. Recognovi. Augustinus episcopus dixit. (Mandatum) actis offeratur, ab officio offeratur.

94. Adeodatus episcopus dixit. Hoc exspectavimus, 1279C hoc desideravimus, ut eadem gesta quibus subscripserunt in praesentiarum sint donec mandatores veniant. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi.

95. Marcellinus vir clarissimus tribunus est notarius dixit. Hoc necesse est ut fiat ita, ut si sollicitudinis aliquid geritis, a vobis obsignata serventur.

96. Petilianus episcopus dixit. Illorum praesentia nobis necessaria est, non mandatum. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

97. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jam postulavimus fratres et consacerdotes nostros intromitti debere, qui praesentes inveniri potuerunt. Praecipiat nobilitas tua, superfluum nodum amputari quaestionis, ut intromissi saltem vel obtutibus eorum fidem debitam ferant. Et alia manu. Recognovi.

1279D 98. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hi venerabiles sacerdotes qui praesentes esse dicuntur, venire dignentur. Et ingressis episcopis catholicis.

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. In omni petitioni vestrae satisfactum esse cognosco. Et adjecit. Praesentes sunt episcopi quos ingredi voluistis; qui secundum imperialis praecepti formam et edicti tenorem, certum numerum ad peragendam causam elegisse noscuntur. Unde, ne qua ulterius possit esse dubitatio, vel forte confusio, 1280A singulis subscriptiones propriae relegantur, ut agnitis iisdem exire dignentur.

99. Martialis exceptor ex mandato recitavit. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis Carthagini constitutus, praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino, hoc mandatum suscepi et subscripsi. Hoc modo omnes reliqui subscripserunt. Item recitavit. Silvanus episcopus Summensis Ecclesiae catholicae. Idem dixit. Praesto sum. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Silvanus qui non suscepit collationem exeat. Quo egresso idem recitavit. Valentinus episcopus Ecclesiae Vaianensis . Idem dixit. Praesto sum.

100. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Reddiderunt nos sollicitos, diligentiam nobis primitus 1280B ipsi incusserunt: quomodo nominantur nostri, sic etiam de ipsorum numero dubitamus. Et alia manu. Recognovi.

101. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ita fiet, consentit tamen pars diversa, ut simul agniti exeant.

102. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Sed primo mandare habent et ipsi, ut appareat quia hic sunt. Et alia manu. Recognovi.

103. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ergo placet sanctitati vestrae, ut post impletum mandatum, exeant, etiam partis vestrae venerabiles viri episcopi, et inter paucos causa peragatur, et ad quod quaesitum est respondere dignemini.

104. Primianus episcopus Ecclesiae Carthaginensis 1280C dixit. Cum et nos apud acta mandaverimus praesentes, eximus, damus locum actoribus: hic tamen in proximo erimus. Et alia manu. Primianus episcopus recognovi.

105. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ergo vestrae quoque subscriptiones judiciis intimentur, ut illorum quoque professiones praesentium requiruntur.

106. Petilianus episcopus dixit. Apud acta volunt mandare. Et alia manu. Petilianus recognovi.

107. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Apud quae acta sanctitas vestra se asserit mandaturam?

108. Emeritus episcopus dixit. In judicio praestantiae tuae voluntas est nostra, si jubes ut gestis municipalibus 1280D hoc judicio nobilitatis tuae finiatur. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

109. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Illud nunc est, quod a vestra sanctitate ad amputandas omnes ambages necessario postulatur, ut apertissime designetis utrum vobis epistola mandati cum subscriptionibus recitata sufficiat, an etiam ipsos quaeritis apud acta mandare.

110. Petilianus episcopus dixit. Non ut profiteantur volumus, sed ut recognoscantur a nobis, qui mandasse dicuntur. Et alia manu. Ut supra.

111. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1281A dixit. Ergo subscribentium nomina per ordinem recitentur.

112. Honoratus exceptor recitavit. Numidius episcopus Ecclesiae catholicae Maxulitanae. Idem dixit. Praesto sum. Felix episcopus (loci suprascripti) dixit. Agnosco illum. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Constat utrumque esse praesentem.

113. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Illorum etiam duorum qui jam exierunt compares prodeant. Ipsi hoc exegerunt. Videantur ergo qui praesentes sunt, et qui absentes. Hoc volumus constet. Et alia manu. Recognovi. Et accedente episcopo.

114. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Cujus civitatis est vir venerabilis episcopus? Adeodatus episcopus dixit. Felix episcopus Zummensis 1281B , nostrae communionis, qui contra Silvanum agit, male habet.

115. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Probabilis excusatio est. Et adjecit. Alius recitetur. Et recitavit. Marinus episcopus Ecclesiae Taborensis. Idem dixit. Praesto sum. Victor episcopus civitatis, suprascriptae dixit. Agnosco illum.

116. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Utrorumque praesentiam gesta retinebunt. Item recitavit. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae civitatis Magomaziensis . Idem dixit. Praesto sum. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Alius ejusdem civitatis episcopus veniat a parte diversa. 261 Salustius episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Marcellinus vir clarissimus 1281C tribunus et notarius dixit. Etiam hos constat esse praesentes. Item recitavit. Victor episcopus Ecclesiae catholicae Libertinensis . Idem dixit. Praesto sum. Januarius episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Dioecesis mea est. Victor episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Neminem illic habet. 1282A Januarius episcopus partis Donati dixit. Dioecesis mea est. Victor episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Cum neminem illic habeat, neque ecclesiam, neque aliquem communicantem, frustra mentitur quod sit ejus dioecesis. Januarius episcopus dixit. Communicarunt tibi ( f mihi) ante vim tuam?

117. Petilianus episcopus dixit. In una plebe Januarii collegae nostri praesentis, in una dioecesi quatuor sunt constituti contra ipsum; ut numerus scilicet augeretur.

118. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quaeratur quot annorum episcopus sit.

119. Petilianus episcopus dixit. Quatuor estis contra unum.

120. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1282B dixit. Haec ad praesentem omnino non pertinent actionem. Quae coepta sunt perlegantur. Item recitavit. Optatus episcopus plebis Vesceritanae . Idem dixit. Praesto sum. Fortunatus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Januarius episcopus plebis Tunusudensis . Idem dixit. Praesto sum. Victorianus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Evangelus episcopus Ecclesiae Assuritanae . Idem dixit. Praesto sum. Petilianus episcopus dixit. Noster ibi defunctus est ipse dicat. Item recitavit. Latonius episcopus Ecclesiae plebis Tenitanae . Idem dixit. Praesto sum. Securus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Aptus episcopus plebis Tigiensis . Idem dixit. Praesto sum. Nec 1282C habui nec habemus episcopum Donatistam. Primianus episcopus Carthaginensis dixit. Non illic habemus. Item recitavit. Assellicus episcopus Ecclesiae Tusuritanae . Idem dixit. Praesto sum. Aptus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Innocentius episcopus Ecclesiae Germaniensis 1283A . Idem dixit. Praesto sum, sed adversarium non habeo. Item recitavit. Honoratus episcopus Matharensis Ecclesiae. Idem dixit. Praesto sum, sed non contra me habeo episcopum. Item recitavit. Hilarusepiscopus Ecclesiae Bofetanae . Idem dixit. Praesto sum, sed non habeo mecum episcopum.

121. Petilianus episcopus dixit. Noster fuit. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Et nos hoc cupimus ut illum imitemini. Item recitavit. Secundus episcopus Ecclesiae Ruspitensis . Idem dixit. Praesto sum, sed non habeo contra me episcopum. Item recitavit. Donatus episcopus Ecclesiae Amburensis . Idem dixit. Praesto sum. Servatus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Cresconius episcopus Ecclesiae Tubiniensis . 1283B Idem dixit. Praesto sum. Protasius episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Restitutus episcopus plebis Novasinensis . Idem dixit. Praesto sum. Felix episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Cresconius episcopus Ecclesiae Cuiculitanae . Idem dixit. Praesto sum. Habui contra me episcopum: exivit de corpore, Item recitavit. Lucianus episcopus Ecclesiae Guirensis . Idem dixit. Praesto sum, sed alium contra me non habeo. Item recitavit. Tutus episcopus plebis Melzitanae . Idem dixit. Praesto sum. Sed alium contra me non habeo. Item recitavit. Donatianus episcopus Ecclesiae Teleptensis Idem dixit. Praesto sum. Bellicius episcopus civitatis 1284A suprascriptae 262 dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Potentius episcopus plebis Bladiensis . Idem dixit. Praesto sum. Adeodatus episcopus dixit. Quem ibi nos habemus, oculos dolet, venire non potest. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Utrum hic sit Carthagini? Item recitavit. Maximianus episcopus plebis Turensis . Idem dixit. Praesto sum, sed non contra me habeo episcopum. Adeodatus episcopus dixit. Noster fuit. Item recitavit. Datianus episcopus plebis Legensis . Idem dixit. Praesto sum, sed alium contra me non babeo. Item recitavit. Urbicus episcopus plebis Tebestinae . Idem dixit. Praesto sum. Perseverantius episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Aspidius episcopus plebis Tacaratensis . Idem dixit. Praesto sum. Verissimus 1284B episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Quatuor sunt in plebe mea, Datianus, Aspidius, Fortunatus et Octavianus. Item recitavit. Terentius episcopus Seleucianensis . Idem dixit. Praesto sum. Mescianus episcopus (civitatis suprascriptae) dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Servus Dei episcopus plebis Tubursicuburensis . Idem dixit. Praesto sum. Donatus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Dialogus episcopus Zamensis . Idem dixit. Praesto sum. Montanus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Urbicosus episcopus plebis Eguilguilitanae . Idem dixit. Praesto sum, sed Catholica est omnis ex vetustate. Item recitavit. Silvanus episcopus 1285A plebis Perdicensis . Idem dixit. Praesto sum. Rogatus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Navigius episcopus Dydritanus . Idem dixit. Praesto sum. Honoratus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Romanus episcopus plebis Leptiminensis . Idem dixit. Praesto sum. Victorinus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Rufinus episcopus plevis Drusilianensis . Idem dixit. Praesto sum. Restitutus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Donatus episcopus Tisilitanus . Idem dixit. Praesto sum, sed non habeo contra me alium episcopum. Petilianus episcopus Donatista dixit. Exivit de corpore. Item recitavit. Gallus episcopus Ticensis 1285B , Idem dixit. Praesto sum. Petilianus episcopus dixit. Non venit, litteras misit. Item recitavit. Donatianus episcopus Montenus . Idem dixit. Praesto sum. Petilianus episcopus dixit. Aegrotat. Item recitavit. Victorianus episcopus plebis Mustitanae . Idem dixit. Praesto sum. Habeo Felicianum Mustitanum et Donatum Turensem contra me.

122. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. De nomine Feliciani, utrum in communione sit Primiani. Et alia manu. Recognovi.

123, Petilianus episcopus dixit. Quis tibi hoc mandavit, aut ex cujus persona hoc exigis? an vis tibi imponere personam eorum qui foris sunt? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

124. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Dictum 1286A sit ad postulata respondeat. Et alia manu. Recognovi.

125. Petilianus episcopus dixit. Hoc jam internae actionis est. Et alia manu. Ut supra.

126. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nunc coeptus ordo teneatur. De his, si visum fuerit rationabile, postea requiretur. Item recitavit. Victorianus episcopus plebis (Mustitanae) pro 263 Pascasio episcopo plebis Anguiensium. Idem Pascasius dixit. Praesto sum, unitatem habeo. Item recitavit. Ferox episcopus plebis Macrianensis Majoris . Idem dixit. Praesto sum, unitatem habeo. Pomponius episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Asmunius episcopus Tigualensis . Idem dixit. Praesto sum. In dioecese 1286B mea duo sunt, Gaianus et Privatus. Gaianus episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Animadvertit nobilitas tua etiam in nostrorum dioecesi eos ordinasse episcopos. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Talia ab utrisque partibus constat objecta, ((ut)) si haec vultis diligenter inquiri, ad hanc causam superfluo venisse noscemur. Item recitavit. Felix episcopus plebis Segermitensis . Idem dixit. Praesto sum. Restitutus episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Secundus episcopus plebis Magarmelitanae . Idem dixit. Praesto sum. Felix episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Vincentianus episcopus plebis Feraditanae Majoris 1287A . Idem dixit. Praesto sum, unitatem habeo. Item recitavit. Placentinus episcopus plevis Madaurensis . Idem dixit. Praesto sum. Donatus episcopus loci suprascripsit dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Rusticianus episcopus plebis Tabracensis . Idem dixit. Praesto sum. Clarentius episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Octavianus episcopus plebis Ressianensis . Idem dixit. Praesto sum, unitatem habeo. Item recitavit. Benenatus episcopus plebis Simmittensis . Idem dixit. Praesto sum, nec habeo alium, nec haereticos. Petilianus episcopus dixit. Exivit de corpore. Item recitavit. Timianus episcopus plebis Utmensis . Idem dixit. Praesto sum. Petilianus episcopus dixit. Habet Felicem, sed absens est. Item recitavit. Filolocius 1287B episcopus plebis Adrumetinae . Idem dixit. Praesto sum. Victorinus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Adeodatus episcopus plebis Belalitensis . Idem dixit. Praesto sum, non habeo nec episcopum, nec haereticos; unitatem habeo. Item recitavit. Felix episcopus plebis Visicensis . Idem dixit. Praesto sum, 1288A episcopum contra me non habeo. Victor episcopus civitatis Taborensis dixit. Proxime recessit; ego ibi intervenio. Item recitavit. Victor episcopus plebis Jufitensis . Idem dixit. Praesto sum, unitatem habemus. Item recitavit. Fuscinullus episcopus plebis Eliensis . Idem dixit. Praesto sum, non contra me habeo episcopum, Item recitavit. Honorius episcopus plebis Cellensis . Idem dixit. Praesto sum. Castus episcopus dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Maximianus episcopus Aquensium Regiorum . Idem dixit. Praesto sum, in patria mea non habeo alium episcopum. Item recitavit. Antonius episcopus plebis Carpitanae . Idem dixit. Praesto sum. Veratianus episcopus dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Fortunatianus episcopus plebis Neapolitanae 1288B . Idem dixit. Praesto sum. Ampelius episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Pannonius episcopus plebis Puppitanae . Idem dixit. Praesto sum. Victorianus episcopus civitatis supradictae 264 dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Januarianus episcopus plebis Tubulbacensis . Idem dixit. Praesto sum, unitas est Catholica, non 1289A contra me habeo episcopum in civitate mea. Item recitavit. Gratianus episcopus plebis Metensis . Idem dixit. Praesto sum. Fortunatianus episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Victor episcopus plebis Bahannensis . Idem dixit. Praesto sum, unitatem habeo. Item recitavit. Quodvultdeus episcopus plebis Centuriensis . Idem dixit. Praesto sum. Cresconius episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Fortunatus episcopus plebis Capsensis . Idem dixit. Praesto sum. Celer episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Cresconius episcopus plebis Temonianensis . Idem dixit. Praesto sum: ibi in eodem loco ubi ago non contra me habeo 1289B episcopum (( Item recitavit)). Montanus episcopus Ecclesiae catholicae Auguritanae . Idem dixit. Praesto sum, unitatem habeo. Item recitavit. Jocundus episcopus plebis Sufetulensis . Idem dixit. Praesto sum. Titianus episcopus partis Donati 1290A civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Victor episcopus plebis Bartanensis . Idem dixit. Praesto sum. Honorius episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit. In mala quae fecit mihi modo illum didici. Item recitavit. Victor episcopus Cullitanus . Idem dixit. Praesto sum. Fidentius episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Palatinus episcopus Bosetensis . Idem dixit. Praesto sum. Felix episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Quodvultdeus episcopus Girbitanus . Idem dixit. Praesto sum. Evasius episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Silvamus episcopus Carianensis . Idem dixit. Praesto sum, unitas est illic. Item recitavit. Aemilianus 1290B episcopus Aggeritanus . Idem dixit. Praesto sum. Candorius episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Privatus episcopus plebis Usilensis . Idem dixit. Praesto sum, non contra me habeo episcopum. (( Petilianus episcopus 1291A dixit.)) Presbyterum illic habet. Item recitavit. Maius episcopus plebis Amudarsensis . Idem dixit. Praesto sum, in patria mea Catholica est. Item recitavit. Victor episcopus plebis Uvazensis . Idem dixit. Praesto sum. Secundinus episcopus plebis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Cresconius episcopus plebis Tituli . Idem dixit. Praesto sum. Victor episcopus loci suprascripti dixit, Agnosco illum. Item recitavit. Milicus episcopus plebis Tagamutensis . Idem dixit. Praesto sum; omnes Catholici sunt. Item recitavit. Speratus episcopus plebis Ammederensis . Idem dixit. Praesto sum. Crescentianus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Aurelius episcopus plebis Numnulitanae . Idem dixit Praesto 1291B 265 sum, non habeo contra me episcopum. Habetdeus diaconus episcopi Primiani Carthaginensis dixit. Exivit de corpore. Item recitavit. Venustus episcopus plebis Turudensis . Idem dixit. Praesto sum. Adeodatus episcopus dixit. Non ibi habemus. Item recitavit. Honoratus episcopus Abiddensis . Idem dixit. Praesto sum, episcopum contra me non habeo ibi. Item recitavit. Gududus episcopus Ancusensis . Idem dixit. Praesto sum. Donatus episcopus ejusdem loci dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Sabratius episcopus plebis Turretamallumensis . 1292A Idem dixit. Praesto sum. Jurata episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Fortunatus episcopus Ecclesiae Undesitanae . Idem dixit. Praesto sum. Cresconias episcopus (( loci suprascripti)) dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Severus episcopus plebis Utimari . Idem dixit. Praesto sum, unitas est illic. Item recitavit. Pascasius episcopus plebis Tijucensis . Idem dixit. Praesto sum, sed unitas est illic. Item recitavit. Valerius episcopus plebis Utinisensis . Idem dixit. Praesto sum, episcopum non habeo. Habeldeus diaconus dixit. Fuit illic, exivit de corpore. Item recitavit. Urbanus episcopus plebis Theodalensis . Idem dixit. Praesto sum. Catholica unitas est. Item recitavit. Victor episcopus plebis Migirpensis . Idem dixit. Praesto 1292B sum. Gloriosus episcopus loci supradicti dixit. Agnosco illum.

127. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Cum episcoporum sit petita collatio, miramur nescio qua impudentia praesentem diaconum episcopi personam velle suscipere, et collationem quam Deo favente coepimus inchoare, studio contentionis perturbare. Unde cohibeat se a tali actione: quia non decet rebus seriis non necessaria commiscere. Et alia manu. Recognovi.

128. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1293A dixit. Superflua prosequitur sanctitas tua, cum constet praesentem ad id fuisse delectum, ut cognosceret singulos, non ut studium disputationis arriperet. Item recitavit. Lucianus episcopus plebis Tunciensis (( Idem dixit.)) Praesto sum, unitas est illic. Item recitavit. Donatus episcopus plebis Saiensis . Idem dixit. Praesto sum unitas est illic. Item recitavit. Rufinianus episcopus plebis Muzuensis . Idem dixit. Praesto sum; omnis Catholica est. Item recitavit. Victor episcopus plebis Trisipensis . Idem dixit. Praesto sum. Felicianus episcopus (( loci suprascripti)) dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Adeodatus episcopus plebis Bencennensis . Idem dixit. Praesto sum. Catholica est ab origine. Item recitavit. Faustinus episcopus plebis Sillitanae . 1293B Idem dixit. Praesto sum. Possidonius episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Felix episcopus plebis Aptugnitanae . Idem dixit. Praesto sum, Catholica est omnis. Item recitavit. Geta episcopus plebis Jubaltianensis . Idem dixit. Praesto sum. Non habeo contra ((me)) alium. Item recitavit. 1294A Januarius episcopus plebis Cenculianensis . Idem dixit. Praesto sum, non est illic episcopus alius, Catholica est. Item recitavit. Julianus episcopus plebis 266 Tasfaltensis . Idem dixit. Praesto sum; unitas est, Catholica est omnis illic. Adeodatus episcopus dixit. Annus est ex quo mortuus est. Item recitavit. Crescentianus episcopus plebis Arenensis . Idem dixit. Praesto sum, unitas est apud me. Item recitavit. Licentius episcopus plebis Zattarensis . Idem dixit. Praesto sum; Catholica est ibi. Item recitavit. Malcus episcopus plebis Masculitanae . Idem dixit. Praesto sum; Vitalis episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Marianus episcopus plebis Rufinianensis . Idem dixit. Praesto sum; unitatem Catholicae 1294B habet. Item recitavit. Tertiolus episcopus plebis Cillitanae . Idem dixit. Praesto sum. Donatus episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Sopater episcopus plebis Tambaiensis . Idem dixit. Praesto sum. Faustinus episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Paulus 1295A episcopus plebis Uzittarensis . Idem dixit. Praesto sum, non habeo ex illa parte. Habetdeus diaconus dixit. Exivit de corpore. Item recitavit. Januarius episcopus plebis Aptucensis . Dominicus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Hic est, commotus est corporis infirmitate. Item recitavit. Victor episcopus Ecclesiae Uticensis . Idem dixit. Praesto sum. Gedulus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Qui supra pro Cericio episcopo plebis Uculensis . Quo accedente, idem dixit. Praesto sum; omnis Catholica est. Item recitavit. Basilius episcopus plebis Altiburitanae . Idem dixit. Praesto sum. Augustialis episcopus (( loci suprascripti)) dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Victor episcopus plebis Vinensis . Idem dixit. 1295B Praesto sum. Habetdeus diaconus dixit. Non habemus, exivit de corpore ante annos quinque. Item recitavit. Fructuosus episcopus plebis Abziritensis . Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Hic est Carthagini, sensit sibi . Adeodatus episcopus dixit. Dioecesis est Feliciani Utinensis , Presbyterum ibi habet. Item recitavit. Publianus episcopus 1296A plebis Bazarididacensis . Idem dixit. Praesto sum, unitas est. Item recitavit. Cassianus episcopus plebis Bamaccorensis . Idem dixit. Praesto sum. Donatus episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum; presbyter meus fuit. Item recitavit. Cresconius episcopus plebis Zaraitensis . Idem dixit. Praesto sum. Rogatus episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Felix episcopus Villaregensis . Idem dixit. Praesto sum, non habeo contra me episcopum. Modo exivit de corpore. Victor episcopus (( loci suprascripti)) dixit. Constat me modo fuisse ordinatum. Item recitavit. Primulus episcopus plebis Tamagristensis . Idem dixit. Praesto sum. Saturnius episcopus civitatis suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Adeodatus episcopus 1296B 267 plebis Satafensis . Idem dixit. Praesto sum. Urbanus episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Faustinianus episcopus plebis Tamogadensis . Idem dixit. Praesto sum. Gaudentius episcopus loci suprascripti dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Avitus episcopus plebis Lamasuensis . Idem dixit. Praesto sum. Januarius episcopus civitatis 1297A suprascriptae dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Sextilius episcopus plebis Assabensis . Idem dixit. Praesto sum. Marcianus episcopus (( loci suprascripti)) dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Marcianus episcopus Idicrensis . Idem dixit. Praesto sum. Martialis episcopus dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Crispulus episcopus Ecclesiae Volitanae . Idem dixit. Praesto sum. Quodvultdeus episcopus dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Germanus episcopus Gypsariensis . Idem dixit. Praesto sum. Fidentinus episcopus dixit. Agnosco illum. (( Item recitavit.)) Rogatus episcopus Gaguaritanus . Idem dixit. Praesto sum, unitatem habet. Adeodatus episcopus dixit. Noster fuit, a nobis illo transiit. Item recitavit. Quadratus episcopus plebis Gegitanae . Idem dixit. 1297B Praesto sum, numquam ibi fuit episcopus. Item recitavit. Gregorius episcopus Tamallensis . Idem dixit. Praesto sum. Lucius episcopus dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Lucius episcopus civitatis Tagaratensis . Idem dixit. Praesto sum. Quintus episcopus dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Felicianus episcopus plebis Cufrutensis . Idem dixit. Praesto sum, episcopum alium non habeo.

129. Primianus episcopus dixit. Ille qui fuit damnatus est a nobis et ab illis; cum scirent illum reum, et ipsi confirmaverunt; adhuc alter non est ordinatus. Et alia manu. Primianus episcopus recognovi. Item recitavit. Bonifacius episcopus Cenensis . Idem dixit. Praesto sum. Vindemius episcopus dixit. Agnosco illum. Item recitavit. Adeodatus episcopus plebis Bazaritanae . Idem dixit. Praesto 1297C sum. Est quidem in corpore constitutus Calipotius; sed cum videret universum populum ad Ecclesiam catholicam fuisse conversum, discessit. Item recitavit. Niventius episcopus Tunugabensis . Idem 1298A dixit. Praesto sum. Non ibi habeo contra me episcopum.

130. Primianus episcopus dixit. Damnatus est in causa adulterii; tamen illic fuit usque ad annum praesentem. Item recitavit. Sabinus episcopus Tuccensis . Idem dixit. Praesto sum. Adeodatus episcopus dixit. In dioecesi mea est ordinatus, ex presbyterio meo est. Sabinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Cum saepe a civibus meis peterer ut eos in communionem Ecclesiae catholicae suscepissem, rogaverunt eam ut eis episcopus daretur. Petierunt me, et ordinatus sum. Adeodatus episcopus dixit. Quem habuit decessorem? Edicat in cujus locum successit.

131. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1298B dixit. Constat non ibi fuisse Catholicam? Adeodatus episcopus dixit. Non. Item recitavit. Marianus episcopus Utzipparitanorum . Idem dixit. Praesto sum, numquam ibi habui alium. Item recitavit. Victorius episcopus plebis Larensis . Idem dixit. Praesto sum. Honoratus episcopus dixit. Agnosco illum.

132. Hilarus exceptor dixit. Quoniam codices implevimus, et alii nobis subrogandi sunt exceptores, jubeat nobilitas tua e corpore nostro alios subrogari, nobis custodibus datis. Vitalius notarius Ecclesiae catholicae dixit. Hoc et ego suggero, quod et exceptor nobilitati tuae. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Dentur nunc notariis qui codices se implesse confirmant, et exceptoribus ab utraque parte custodes. Aurelius episcopus Ecclesiae 1298C catholicae Carthaginensis dixit. Jam nos delegisse custodes, mandato ipso narravimus. Ex ipsis etiam duos offerimus custodes. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Eorum 1299A nomina qui nunc offeruntur edicito. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Deuterium et Restitutum . Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Congruum est ut sicuti et alii subrogati sunt exceptores, sic dentur et ab alia parte custodes. Primianus episcopus Carthaginensis dixit. Damus custodes, Victorem Hipponiensem et 268 Marinianum Oeensem collegas nostros.

133. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam ex utraque parte episcopi custodes videntur appositi, singulorum (sicut coeperat) officium nomina subscriptionesque recitare debebit, et ad susceptas tabulas ad majorem diligentiam alterutrum signet sollicitudo custodum, ut hisdem praesentibus 1299B reseratae, describi possint, atque ea quae gesta sunt schedarum serie contineri. Cumque ab utrisque partibus tabulae susciperentur atque signarentur, recitatum est. Innocentius episcopus Lamiggigensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Praesto sum. Junianus episcopus dixit. Nec ego illum novi, nec ipse me. Et recitavit. Rufinianus episcopus Bonustensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi, et subscripsi Carthagini. Quo recitato. 1300A idem dixit. Numquam illic fuerunt Donatistae. Primianus episcopus Carthaginensis dixit. Ipse fuit noster, sed populos habemus quibus ordinare . Rufinianus episcopus Ecclesiae catholicae Bonustensis dixit. Numquam habuit. Et recitavit. Laodicius episcopus plebis Clypiensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E parte adversa est Geminius. Et recitavit. Donatus episcopus plebis Buritanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quare cum recitavisset, idem dixit. Non illic habent Donatistae neminem. Et recitavit. Candorius episcopus plebis Mullitanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta 1300B mandavi et subscripsi Carthagini, Marcellinus episcopus dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Isaac episcopus plebis Utinensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Felicianus episcopus dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Qui supra pro Victore episcopo Tuburbitanorum Minorum coram V. C. tribuno et notario Marcellino subscripsi eum suprascripta mandasse praesentem Carthagine. Maximinus episcopus dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Felix episcopus Tubiensis coram V. C. tribuno et notario 1301A Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Idem dixit. Catholica est sola. Et recitavit. Felix episcopus Abbiritanorum Majorum coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholica est sola. Et recitavit. Augendus episcopus plebis Villae-magnensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholica est tantum. Primianus episcopus Carthaginensis dixit. Ipse 269 est qui jamdudum ad illam partem transiit. Et recitavit. Lucidus episcopus plebis Marcellianensis et Bazitensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholica 1301B est ( Desunt hic non nonnulla), et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso est Restitutus . Restitutus episcopus dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Aufidius episcopus plebis Tignicensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso habeo Julianum. Julianus episcopus dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Fortunatus episcopus plebis Abensensis coram viro clarissimo Marcellino tribuno et 1302A notario suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. Unitatem habeo. Optatus episcopus dixit. Non habemus episcopum, presbyterum habemus. Et recitavit. Trifolius episcopus plebis Aborensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Nomen si illic auditum fuerit Donatistarum, lapidatur. Et recitavit. Qui supra pro Paulino Zurensi praesente litteras nesciente coram V. C. Marcellino tribuno et notario suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, et accedente episcopo Paulino catholico, idem dixit. Catholica est. Habetdeus diaconus Primiani episcopi dixit. Presbyter est illic noster. Dioecesis est nostra. Et recitavit. Lucrus episcopus plebis Nigrensium 1302B Majorum coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Unitas est. Habetdeus diaconus dixit. Presbyterum habet. Et recitavit. Fidentius episcopus plebis Cefalensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Unitatem habeo. Valentinianus diaconus Primiani episcopi dixit. Modo exivit de corpore. Fidentius dicebatur. Et recitavit. Cresconius episcopus plebis Rusucensis coram V. C. tribuno et notario 1303A Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato ((idem)) dixit. Unitatem habeo. Habetdeus diaconus dixit. Non habemus. Et recitavit. Ambibius episcopus plebis Pisitensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Habeo Felicem e diverso. Valentinianus diaconus dixit. Felix dicitur, litteras misit excusationis senectutis causa. Et recitavit. Rogatianus episcopus plebis Tigimmensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso mihi est Victorianus. Et accedente Victoriano episcopo ((idem)) dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Stephanus episcopus plebis Sinnuaritensis coram V. C. 1303B tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Unitas est illic, Ecclesia est illic. Habetdeus diaconus dixit. Dioecesis ea est Cypriani a Siccenni . Cyprianus dicitur episcopus, qui illic intendit ad Sinuar. Et recitavit. Serotinus episcopus plebis Turuzitanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Numquam habuit, nec habet. Habetdeus diaconus dixit. Presbyter est illic Cattus. Serotinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Illic est, sed superfluo. Et recitavit. Majorinus episcopus plebis Zemtensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholica 1304A est; nec habuit, nec habet. Et recitavit. Thomas episcopus plebis Cubdensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E contra neminem habemus. Et recitavit. Restitutus episcopus plebis Muzucensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E contra Idaxius nobis est. Et accedente Idaxio episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Antonius episcopus plebis Mutugennensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, 270 idem dixit. E diverso Splendonius est. Et accedente Splendonio episcopo, idem dixit. Agnosco 1304B illum. Et recitavit. Privatianus episcopus plebis Vegeselitanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso est mihi Donatus Cillitanus. Et accedente Donato Cillitano episcopo, idem dixit. Diaconos illic habeo, vicina plebs agit, dioecesis mea est. Privatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ubi conveniunt? Donatus episcopus dixit. Et loca et memorias martyrum tamen prohibuisti. Candidum non habui presbyterum inde? Privatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Et ubi agebatur? Et recitavit. Aemilianus episcopus Ecclesiae Bennefensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. 1305A Habeo neminem e diverso. Valentinianus diaconus dixit. Maximianus dictus est, hodie de corpore exiit. Aemilianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Triennium habeo ex illo quo ordinatus sum, nullum illic scio. Valentinianus diaconus dixit. Mittatur, et videant illum. Et recitavit. Litorius episcopus plebis Suavensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Unitas est illic, omnis Catholica est. Habetdeus diaconus partis Donati dixit. Non habemus. Et recitavit. Benenatus episcopus plebis Hospitensis coram V. Cl. trib. et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. In loco meo alius non est episcopus. Lucullus episcopus 1305B dixit. Persecutio semper me fugavit. Et recitavit. Leontius episcopus plebis Musertitanae coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, ((idem dixit. Habeo neminem e diverso.)) Habetdeus diaconus partis Donati dixit. Cresconius nunc ordinatus est contra. Et recitavit. Silvanus episcopus plebis Macrianensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Non habet neminem; Catholica est. Et recitavit. Eunomius episcopus plebis Marazanensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso est mihi Habetdeus. Habetdeus episcopus dixit. Praecessor 1305C meus ad Marazanensem locum ordinatus est. Is postquam cathedram sedit, expulsus est. Eunomius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Numquam 1306A sedit. Habetdeus episcopus dixit. Ego etiam non admissus, in tertio miliario in civitate conquievi. Eunomius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Numquam fuerunt Donatistae, nec sunt, nec aliquando sederunt cathedram. Habetdeus episcopus dixit. Modo oppresi sunt. Et recitavit. Barbarus episcopus plebis Hierpinianensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino ((suprascripta mandavi et)) subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Non habeo neminem contrarium. Valentinianus diaconus dixit. Moecopius dicebatur episcopus, exivit de corpore. Et recitavit. Secundianus episcopus plebis Hermianensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Contra mihi est 1306B Maximianus episcopus. Et accedente Maximiano episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Postumianus episcopus plebis Tagorensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholicae est unitatis. Et recitavit. Barbarianus episcopus plebis Creperulensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholica est tantum. Valentinianus diaconus dixit. Non habemus. Et recitavit. Felix episcopus Caniopitanorum 271 coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, Valentinianus diaconus dixit. 1306C Presbyterum habemus nomine Restitutum. Et recitavit. Victor episcopus plebis Tibaritanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta 1307A mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Et diverso ((mihi)) est Victorianus episcopus. Et accedente Victoriano episcopo, idem dixit. Agnosco eum. Et recitavit. Gennadius episcopus plebis Membressitanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso mihi est ((Restitutus. Et accedente Restituto episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit.)) Restitutus episcopus plebis Simingitensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, ((idem dixit, Catholica est omnis. Habetdeus diaconus dixit. Non habemus.)) Et recitavit. Octavius episcopus plebis Utimmensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, 1307B idem dixit. E contrario mihi est Bonifacius. Et accedente Bonifacio episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Victorinus episcopus plebis Tabudensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino, suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso est Argutus. Et accedente Arguto episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Maximinus episcopus plebis Enerensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini, Quo recitato, idem dixit. Catholica est, unitatem habeo. Quodvultdeus episcopus dixit. Habet episcopum; sed male habet. Et recitavit. Reginus episcopus plebis Tigillavensis coram V. C. tribuno et notario 1308A Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, (( idem dixit. E diverso mihi est Donatus.)) Flavianus episcopus dixit. De itinere revertit Donatus, causa aegritudinis. Et recitavit. Qui supra pro Cresconio episcopo Centenariensi praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini, eo quod infirmitatis causa praepediatur, mandante ipso subscripsi Carthagini. Quo recitato, ((idem dixit. E diverso est . . .)) Quodvultdeus episcopus dixit. Etiam ipse male habet. Et recitavit. Felix episcopus plebis Izirianensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso est mihi Saturus . Et accedente Saturo episcopo, idem dixit. Presbyter meus erat. Et recitavit. Felicianus 1308B episcopus plebis Feraditanae Minoris praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholica est. Valentinianus diaconus dixit. Non habemus. Et recitavit. Romanus episcopus plebis Meglapolitanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso non habeo. Felix episcopus dixit. Presbyterum habemus Maximianum, praesto est. Et recitavit. Restitutus episcopus plebis Cincaritensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso mihi est Campanus episcopus. Et accedente Campana 1309A episcopo, idem dixit. Agnosco illum, Et recitavit. Nados episcopus plebis Sabratensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino 272 suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato idem dixit. E diverso habui, modo non habeo. Et recitavit. Caltasius episcopus plebis Mataritanae , coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Unitas est. Habetdeus diaconus dixit. Habuimus Rusticianum; modo exivit de corpore. Et recitavit. Octavianus episcopus plebis Ucimajoris coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Unitatem habeo. Salvianus episcopus dixit. Senis Victoriani dioecesis est, presbyterum habet Januarium. 1309B Et recitavit. Safargius episcopus plebis Lampuensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Valentinianus diaconus Primiani episcopi dixit. Senis Cartheri est plebs; sed absens est, pedibus laborat: propterea venire non potuit. Et recitavit. Victorinus episcopus plebis Tabudensis pro Gorgonio consacerdote meo, qui infirmitate detinetur, plebis Liberaliensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino mandante ipso subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem Gorgonius dixit. Basilicam mihi deposuerunt haeretici, solus sum. Protasius episcopus dixit. Habemus illic Victorem episcopum. Et recitavit. Fortunatus episcopus loci Casensis-Calanensis coram V. C. tribuno 1310A et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Solus sum. Verissimus ((episcopus)) dixit. Presbyter est ibi Victorinus. Et recitavit. Theasius episcopus plebis Memblositanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit, Sola unitas est illic Ecclesiae catholicae. Salvianus episcopus dixit. Tempore persecutionis succubuit illic episcopus qui illic fuit. Et recitavit. Probantius episcopus plebis Trofimianensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Solus sum. Valentinianus diaconus dixit. Presbyterum habet. Et recitavit. Dulcitius episcopus plebis Tacapitanae praesente V. 1310B C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit ((Habeo alium contra me)). Valentinianus diaconus dixit. Felix dicitur. Hic est, sed male habet. Item recitavit. Catulinus episcopus plebis Gittensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. Unitas est. Valentinianus diaconus episcopi Primiani dixit. Non habemus. Et recitavit. Villaticus episcopus plebis Sinnipsensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Unitas est. Et recitavit. Hilarianus episcopus plebis Hiltensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta 1311A mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso habeo neminem.] Et accedente Victore episcopo, idem dixit. Modo sum illic ordinatus, non me novit. Hilarianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Non habet. Et recitavit Januarius episcopus Ecclesiae Gisipensis majoris coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Non habemus. Et recitavit. Severianus episcopus Ceramunensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Catholica est omnis. Habetdeus diaconus episcopi Primiani dixit. Habemus senem Adeodatum. Severianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ostendat illum. Adeodatus episcopus 1311B dixit. In plebe mea est Milevitana Ceramussa.

134. Severianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Omnis ab origine catholica est ibi, numquam ibi fuerunt Donatistae. Adeodatus episcopus dixit. In plebe mea est. Per violentiam inde exclusit omnes ((clericos)) et presbyteros. Severianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Mentitur teste Deo. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Illud sanctitas tua simpliciter dignetur edicere, utrum in ea plebe episcopus nunc sit. Adeodatus episcopus dixit. In plebe mea est, circum circa meum est totum. Etiam mei terrore succubuerunt omnes, qui in eodem loco constituti erant. Severianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Mentitur. Et recitavit.

273 135. Dominicus episcopus plebis Bullensium Regiorum , praesente V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso mihi est Felix, sed unus est, qui illi communicat. Et accedente 1312A Felice episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Valentinus episcopus Vaianensis pro consacerdote meo Regino Ecclesiae Vegeselitanae , qui hic apud Carthaginem infirmitatis causa detinetur, praesente V. Cl. tribuno et notario Marcellino subscripsi. Quo recitato Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Male habet. Habetdeus diaconus dixit. Gavinus praesto est. Et recitavit. Reparatus episcopus plebis Sufasaritanae coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Non habet, fuit ibi. Habetdeus diaconus dixit. Modo recessit. Et recitavit. Proculus episcopus plebis loci Serrensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. 1312B Quo recitato, idem dixit. Unitatem habeo. Valentinianus diaconus dixit. Non habemus. Et recitavit. Publicius episcopus Gratianopolitanae plebis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso Deuterius est, solus sine plebe. Deuterius episcopus dixit. Quia et domos dejecisti, et persecutionem mihi fecisti. Et recitavit. Maximianus episcopus plebis Sugabbaritanae coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso habeo Germanum. Et accedente Germano episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Pompeianus episcopus Sucardensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta 1312C mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Hic est, sed aegrotat. Et recitavit. Fortunatus episcopus plebis Rusuccurritanae coram V. Cl. tribuno et 1313A notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso mihi est Optatus. Et accedente Optato episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Victor episcopus plebis Bartimisiensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Catholica est. Habetdeus diaconus dixit. Non habemus. Et recitavit. Restitutianus episcopus plebis Sululittanae coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Omnis Catholica, est, omnes Catholicos habemus. Valentinianus diaconus dixit. Non habemus. Et recitavit. Helpidius episcopus plebis Aquensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. 1313B Quo recitato, idem dixit. E diverso mihi est Reparatus episcopus. Et accendente Reparato episcopo, idem dixit. Ipse est, agnosco illum. Et recitavit. Victor episcopus plebis Malianensis coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso mihi est Nestorius. Et accendente Nestorio episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Ego Restitutus episcopus petitum me a Victore episcopo Mammillensi coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino subscripsi eum suprascripta mihi mandasse. Quo recitato, idem dixit. E diverso est Serenianus. Et accendente Sereniano episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Victor episcopus plebis Tabaïcariensis coram V. Cl. 1313C tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso est Marcianus. Et accendente Marciano episcopo, 1314A idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Victor episcopus plebis Timicitanae coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Habeo Optatum e diverso. Et accedente Optato, idem dixit. Ipse est. Et recitavit. Bonifacius episcopus plebis 274 Vallitanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Non habeo. Valentinianus diaconus dixit. Defunctus est ante annos septem. Restitutus dictus est. Et recitavit. Qui supra pro Limeniano episcopo plebis Taprurensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino subscripsi eum praesentem Carthagine mandasse. Quo recitato, idem dixit. Catholica est. Habetdeus diaconus dixit. Contra non habemus. Et recitavit. Proculus episcopus 1314B plebis Giutsitensis Salariae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. Catholica est. Habetdeus diaconus dixit. Habet presbyterum Lillybium. Et recitavit. Auxilius episcopus plebis Nurconensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Unitatem possidemus, quod omnes sciunt Caesarienses. Hic est Severinus , dicat. Severinus episcopus dixit. Numquam habuit. Et recitavit. Mensurius episcopus plebis Medefessitanae coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, ((idem dixit. Neminem habeo contra me.)) Valentinianus diaconus dixit. 1314C Modo exivit de corpore. Et recitavit. Honorius episcopus pro Januario fratre et coepiscopo meo plebis Casarum Medianensium Carthagini constitutus 1315A praesente V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et pro eo subscripsi. Quo recitato, et accedente Januario episcopo catholico, idem dixit. E diverso est mihi Aemilianus. Et recitavit. Adeodatus episcopus plebis Simidiccensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. Catholica est. Habetdeus diaconus dixit. Non habemus. Et recitavit. Ego Restitutus episcopus pro Solemnio collega meo plebis Tigisitanae praesente V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso est Paschasius. Et accedente Paschasio, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Lampadius episcopus plebis Tiseditensis coram V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi 1315B Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso ((est mihi Donatus. Et accedente Donato, idem dixit)). Agnosco illum. Et recitavit. Cyprianus episcopus plebis Tuburbitanorum Majorum praesente V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso est Rufinus. Et accedente Rufino, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Donatianus episcopus plebis Zellensis praesente V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit. E diverso habeo Natalicum. Et accedente Natalico episcopo, idem dixit. Agnosco illum. (( Et recitavit.))

136. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae Tagastensis 1315C Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino hoc mandatum 1316A suscepi, et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. Utinam quemadmodum Tagastis antiqua unitate gaudet, ita etiam de caeteris locis gaudeamus.

137. Petilianus episcopus dixit. Mala est unitas innocentiae et criminis. Non possunt utraque juxta misceri. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Et recitavit.

138. Augustinus episcopus Ecclesiae Hipponiensium regiorum Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino hoc mandatum suscepi et subscripsi. Quo recitato, et accedente episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Vincentius episcopus Ecclesiae Culusitanae Carthagini constitutus, praesente V. C. tribuno et notario Marcellino hoc mandatum suscepi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. catholica est. Habetdeus 1316B diaconus dixit. Habuit, sed modo communicavit ipsis. Et recitavit. Fortunatus episcopus Ecclesiae Constantiniensis Carthagini constitutus, praesente V. C. tribuno et notario Marcellino hoc mandatum 275 suscepi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. E diverso habeo Petilianum.

139. Petilianus episcopus dixit. Ipse est Ecclesiae persecutor in eadem civitate ubi ego episcopus sum. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis dixit. Et paulo ante jaculatus es injuriam, et non recepisti. Fortunatus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. In eadem civitate ab haereticis omnia altaria confracta sunt. Petilianus episcopus dixit. Persecutorem te esse acta contineant. Loco suo audies quae 1316C mereris. Et recitavit. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Siccensis Carthagini constitutus, praesente 1317A V. C. tribuno et notario Marcellino hoc mandatum suscepi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. Unitatem Ecclesiae Siccensis novi, episcopum quidem tantum nomine audivi. Et recitavit. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae Calamensis Carthagini constitutus, praesente V. C. tribuno et notario Marcellino hoc mandatum suscepi et subscripsi. Petilianus episcopus dixit. Crispinus proximo tempore exivit de corpore. Et recitavit. Florentinus episcopus Ecclesiae catholicae Hipponensium Zaritorum, Carthagine constitutus, coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. E diverso est Victor. Habetdeus diaconus dixit. Custos datus est codicum.

140. Petilianus episcopus dixit. Jamdudum inter 1317B defensores quibus mandatum est adverti nomen Fortunatiani et Fortunati retineri. Nunc quoque ipsos mandatores esse recitari percipio. Quae est ista diversitas? Nemo umquam sibi mandavit.

141. Marcellinus vir clarrissimus tribunus et notarius dixit. Utrum eorum qui causam peragendam susceperunt, par atque similis sit subscriptio recitetur. Et recitavit. Fortunatus episcopus Ecclesiae Constantinensis Carthagini constitutus praesente V. C. tribuno et notario Marcellino hoc mandatum suscepi et subscripsi. Item recitavit. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Siccensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino hoc mandatum suscepi et subscripsi. Quo recitato.

142. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1317C dixit. Pervidet sanctitas vestra subscriptionibus suis eos de suscepto mandato fuisse professos. Unde caetera per ordinem relegantur. Et recitavit. Serenianus episcopus Miditensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi, Quo recitato, idem dixit. Catholica est. Peregrinus Sufetanus episcopus dixit. Presbyterum illic habeo Victorem. Dioecesis mea est. Victor episcopus dixit. Adsum. 1318A Scriptum sit si ipse Florentius bene agnoscit, qui me persecutus est innocentem, quem apprehendit, et in custodiam officii dedit necandum, ubi triennium temporis feci.

143. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ista suo ordine, cum putaveris, peragentur. Et recitavit. Novatus episcopus Ecclesiae Sitilensis Carthagini constitutus praesente V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. E diverso habeo Marcianum. Et accedente Marciano episcopo, idem dixit. Agnosco persecutorem meum. Et recitavit. Maurentius episcopus Ecclesiae Tubursicensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi 1318B et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. E diverso Januarianum habeo. Et accedente Januariano, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Bonifacius episcopus Ecclesiae Cataquensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit. E diverso Speratus est mihi. Et accedente Sperato, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Squillacius episcopus Ecclesiae Scillitanae Carthagini constitutus praesente V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. E diverso Donatum habeo. Et accedente Donato episcopo, idem dixit. Agnosco illum. Et recitavit. Priscus episcopus Ecclesiae Quidiensis Carthagine 1318C constitutus praesente. V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. Non habeo Donatistas. Qui illic fuit cum paucis parentibus suis, cum ipsis conversus est. Honoratus episcopus dixit. Episcopus noster Quizicensis succubuit in persecutione. Presbyteri nostri sunt illic. Et recitavit. Deuterius episcopus Caesariensis Carthagine constitutus 276 praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino 1319A suprascripta mandavi ((et subscripsi.)) Quo recitato, Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Custos est tabularum. Valentinianus diaconus episcopi Primiani dixit. Emeritus est illic. Et accedente Emerito, idem dixit. Agnosco eum. Et recitavit. Restitutus episcopus Tagorensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino, suprascripta mandavi ((et subscripsi.)) Quo recitato, Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Etiam ipse custos est tabularum. Valentinianus diaconus episcopi Primiani dixit. Non habemus. Et recitavit. Leo episcopus municipii Moptensis Carthagine constitutus praesente V. C. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. Habeo Felicem. Et accedente Felice, idem dixit. Agnosco illum. 1319B Et recitavit. Asterius episcopus plebis Vicensis Carthagine constitutus coram V. Cl. tribuno et notario Marcellino ((suprascripta)) mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit. In ipso solo mecum alius episcopus non est. Et accedente Urbano episcopo, idem dixit. Deus videt, quia non illum novi.

144. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Jamdudum me obtulisse sanctitati vestrae sat certum est, ut competenti reverentia, sedentes omnia tractaretis: siquidem mihi onerosum esse non nescio, tot venerabilibus viris stantibus residere. Unde vel nunc multitudine sequestrata, sedere dignemini.

145. Petilianus episcopus dixit. Agimus gratias honorificentiae tuae, vir nobilis, quod talis ac tanta 1319C est tua pietas, ut benemeritis viris antiquissimisque sacerdotibus et tot persecutionum palmis florentibus, hanc benignitatem praestare digneris ut gravissima senectus, quae ornata est annis et meritis suis, sedendo sese reficiat, ne stando diutius laborare videatur, ne hic quoque labor oneret modicas vires senectutis. Sed quoniam vires Dominus subministrat, ipsamque reverendam senectutem facit esse fortiorem, non erubescimus, non veremur, non evitamus te residente, vir nobilis, libenter adsistere. Siquidem hoc nec Christus Dominus noster vitaverit cum ante praesidem stetisse dignatus est, quanto magis nos non recusamus, cum tu honorificus, tu justus, tu reverens, tu benignus, hanc offeras gratiam 1319D quae tibi a Domino remuneratore dignissimis praemiis frequentissime referatur? Id autem nobis 1320A expedit, id necesse est, ut cum causa peroratur, cum prius incipitur, ut etiam personae constent, stare singulos deceat, quibus subire contingit disceptationis examen. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

146. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam oblata recusat sanctitas vestra, pars illa tractanda est, ut quia sicut voluit vestra religio, universorum qui subscripserunt demonstrata praesentia est, secundum formam coelestis oraculi, sponsionis quoque vestrae memores, deligatis idoneos vestrae scilicet assertionis actores, quibus disputantibus, atque multitudinis sicut ante placuit confusione seclusa, plene possint universa cognosci.

147. Emeritus episcopus dixit. Res in vado est, 1320B mandantium persona praesens est, mandatum quoque ferimus; sed ut actorum fides etiam cum nostra subscriptione adstipuletur, et professio recitabitur, et quae in placito subscripta sunt, actis haerebunt. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

148. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Susceptum mandatum ab officio recitetur. Et cum tradidissent, Rufinianus subscriba recitavit. Post consulatum Varanis viri clarissimi octavo kalendarum Juniarum Carthagini Junuarianus, Primianus, Felix, Donatus, Candorius, Optatus, Donatianus, Antonianus, Victorianus, Fortis et caeteri, Primiano, Petiliano, Emerito, Protasio, Montano, Gaudentio, Adeodato coepiscopis nostris praesentes praesentibus salutem. Mandamus vobis Ecclesiae Dei 1320C causam, defensoresque vos facimus adversus traditores persecutoresque nostros, qui nos in judicio viri clarissimi spectabilis tribuni et notarii Marcellini, per supplicationem suam proposito edicto inquietare voluerunt, ut eorum intentionibus respondeatis. Quicquid egeritis pro statu sanctae Ecclesiae, ratum nos habituros, nostra subscriptione profitemur. Et alia manu. Optamus vos in Domino bene valere et nostri memores esse. Quo recitato.

149. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Subscriptiones hujus quoque mandati relegantur. Rufinianus scriba recitavit. Januarianus episcopus Casensium Nigrensium huic mandato nostro subscripsi. Item alia manu. Primianus episcopus Carthaginensis huic mandato subscripsi. 1320D Item alia manu. Felix urbis Romae episcopus huic mandato subscripsi. Item alia manu. Donatus 1321A episcopus Botrianensis huic mandato subscripsi. Item alia manu. Florianus episcopus Putiziensis subscripsi. Item alia manu. Candorius episcopus Aggeritanus subscripsi. Item alia manu. Antonianus episcopus Lamsortensis subscripsi. Quo recitato.

150. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Noverimus etiam ipsorum praesentiam. (( Et alia manu)) Recognovi.

151. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Tam mandatum quam subscriptiones eidem cohaerentes gestis praesentibus inserentur. Ad pleniorem autem fidem pars utraque designet, utrum nihil de mutuis mandatis vocetur in dubium.

152. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginis 1321B dixit. Secundum subscriptiones mandati singuli accesserunt nostrorum, et professi sunt mandasse se nobis. Etiam ipsi hoc faciant, ut subscriptionibus recitatis, singuli profiteantur mandavisse se huicque mandato subscripsisse. Et alia manu. Recognovi.

153. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 277 dixit. Ideo transire jussi sunt singuli, ut de praesentia, non de professione constaret. Subscriptiones enim tantum posse sufficere nulli vocatur in dubium. Unde nunc illud quaeritur, utrum utrarumque partium mandata utrisque partibus placere videantur.

154. Aurelius episcopus Ecclesiae Catholicae Carthaginis dixit. Sed volumus ut suis subscriptionibus respondeant 1321C per incolumitatem tuam, cognoscant mandavisse se, quia non interfuit sublimitas tua cum isti subscriberent. Quod clanculo fecerunt, publice profiteantur. Et alia manu. Recognovi.

155. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Justa poscuntur, licet subscriptiones certum sit posse sufficere.

156. Aurelius episcopus ecclesiae catholicae Carthaginis dixit. Ipsi nos sollicitiores reddiderunt.

157. Rufinianus scriba recitavit. Januarianus episcopus Casensium ((Nigrensium)). Et cum recitasset, Januarianus ((Episcopus dixit.)) Ego et mandavi et subscripsi. Scriptum sit itaque me non habere adversarium aliquem de parte ipsorum in plebe mea. Rufinianus scriba recitavit. Primianus episcopus Carthaginensis. Et cum recitasset, Primianus episcopus Carthaginis 1321D dixit. Mandaveram; sed ego hoc mandatum suscepi. Rufinianus scriba recitavit. Felix episcopus urbis Romae. Et cum recitasset, Felix episcopus urbis 1322A Romae dixit. Et mandavi et subscripsi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ubi est Felix? Et alia manu. Recognovi.

158. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Esto, quia urbis Romae episcopum se dicit. Quare praejudicatur absenti ? Et alia manu. Recognovi.

159. Petilianus episcopus dixit. Quae ratio huc eum detulerit nullus ignorat. Nobilitatem omnem hic esse Romanam nec ipsi nescitis. Idem igitur turbo, eademque necessitas eum huc detulit. Ut non dissentire videretur a nobis, et ipse mandavit. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

160. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginis dixit. Potuimus et nos transmarinos conducere, 1322B quorum nomina adderemus mandato. Et alia manu. Recognovi.

161. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Licet et sanctitas vestra plenius recognoscat, et imperiali sit auctoritate definitum inter Africanarum provinciarum episcopos me tantum debere cognoscere, tamen hoc quoque sine praejudicio episcopi urbis Romae, licet ex superfluo, libenter indulgeo.

162. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginis dixit. Abundat nos absenti ((non)) praejudicasse. Ex alia manu. Recognovi.

163. Petilianus episcopus dixit. In omnibus hoc sequantur et teneant, se pro absentibus et transmarinis nihil esse locuturos. Et alia manu. Petilianus 1322C episcopus recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginis dixit. Abundat nos Innocentium dixisse urbis Romae esse episcopum. Et alia manu. Recognovi. Rufinianus scriba recitavit. Donatus episcopus Botrianensis. Idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Scriptum sit me non habere contrarium. Rufinianus scriba recitavit. Florianus episcopus Putiziensis. Et cum recitasset, Primianus episcopus Carthaginis dixit. Hic apud Carthaginem infirmatus est: timens exitum suum perrexit, jam subscripserat. Et recitavit. Candorius episcopus Aggeritanus. Et cum recitasset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Habeo contrarium. Et recitavit. Antonius episcopus Lamsortensis. Idem dixit. Mandavi et subscripsi. Non illic habeo adversarium. Et recitavit. Datianus episcopus Tamicensis . Idem dixit. Mandavi et 1322D subscripsi: adversarium ibi non habeo. Et recitavit. Victorianus episcopus Abissensis . Et cum recitasset, idem dixit, Mandavi et subscripsi: adversarium 1323A habeo in dioecesi mea. Et recitavit. Natalicus episcopus Zellensis. Et cum recitasset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Maximinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Dioecesis est Mizonii episcopi. Presbyteros habet et abundantem populum quam ipse. Et recitavit. Fortis episcopus Cediensis. Et cum recitasset, idem dixit. Mandavi et subscripsi, adversarium non habeo.

164. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam longum est ire per singulos, hi decem qui se mandasse professi sunt, actis edicant utrum coram ipsis omnium sit facta subscriptio, et praebeant in ea quae sunt gesta consensum.

165. Petilianus episcopus dixit. Magno quidem compendio utitur magnificentia tua, vir nobilis, ut decemque patres collegaeque nostri, qui jam se mandasse 1323B subscripsisseque professi sunt, etiam caeteros patres subscripsisse testentur. Equidem hoc ad eam rem, vel maxime proficit, ne tempus hujusce diei ulterius producatur. Sed tamen hoc expedit causae, ut singuli quique se et mandasse et subscripsisse profiteantur, propterea ut etiam illud non taceant, se aemulos non habere. Lucrum enim videtur his cedere, qui multos se adversum nostros habere per hanc provinciam ostenderunt, si in provincia Numidia non ostendimus eos penitus non habere, aut habere certe, sed raris locis. Omnis enim intentio nostra, vir nobilis, sicut meminisse dignaris, de numero saepissime causata est, atque in eodem vehementissime haeret. Et quamquam nobis multitudinem pax 1323C nutriat et conservet, illis multitudinem bella conquirant, dum absentibus nobis, aut in locis, aut in civitatibus, aut in dioecesibus passim multas imagines erigunt, ut numerosi esse videantur: tamen etsi par sit utriusque adversitatis numerus, major meus debet videri, qui et me absente perstitit, et cum ipse sit cardinalis atque authenticus, nec aemulatione multiplici superatur. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

166. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Desiderio vestro satisfacere volui in omnibus inquirendis. Caeterum constat nullam mihi de numero cognitionem fuisse mandatam.

167. Petilianus episcopus dixit. Nobis hoc salvum sit quod non debuimus reticere.

1323D 168. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. 278 Potuimus quidem numerosiores Catholicae Ecclesiae toto orbe diffusae, quantum ad causam pertinet, in Africa demonstrare, si in hoc totum actionis pondus consisteret. Verum quia nescio quibus moratoriis actionibus vir gravissimus utitur Petilianus, amputatis superfluis, ad causae jam initium veniatur, significantes insinuantesque nobilitati tuae, vanum in 1324A nos praejudicium sua prosecutione voluisse depromere. Et cum diceret. (Et alia manu. Recognovi.)

169. Petilianus episcopus dixit. Injuriam facis vane, reponetur tibi, et quamquam reponere non liceat, tecum habeto. Et alia manu. Recognovi.

170. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Quo diceret, excusationis tendiculas praetendens, ante diem cognitionis se quasi coelorum senatum partis Donati episcopos observasse diuturno labore fuisse confectos, cum a nostra parte omnino semper audientia flagitata sit; sed idcirco diem tempusque observavimus, ut et in hoc obedientia catholicae Ecclesiae monstretur. Et cum diceret (et alia manu. Recognovi.)

171. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1324B dixit. Secundum edicti tenorem utraeque partes his tantum in judicio remanentibus quibus constitit cognitionem ab omnibus fuisse mandatam, juxta professiones suas causam tractare debebunt.

172. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ut causa cognosci possit, decernat sublimitas tua superfluam et circumstantem nobis exire multitudinem. Et alia manu. Recognovi.

173. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc fieri necesse est. Illud autem prius est, ut decem ab utraque parte fateantur se in subscribentium consensisse personas; et licet ad vestram petitionem eorum fuerit praesentia procurata, tamen, ne quid vobis denegatum esse videatur, universorum subscriptiones ex ordine relegantur.

1324C 174. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Respondeant; utrum omnium subscriptiones quae mandato continentur, hic apud Carthaginem sint conscriptae. Et alia manu. Recognovi.

175. Emeritus episcopus dixit. Quantum ex prosecutione cognovi, opus erat ut e nostris partibus professio promeretur. Patientia judiciorum tuorum, quae manum dat omnibus, libenter annuit, ut et ii qui subscripserunt, professionem suam praesenti adstipulatione inserant gestis. Petimus praestantiam tuam ut cum subscriptio coeperit recitari, eosdem digneris audire. Et alia manu. Emeritus recognovi.

176. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Subscriptiones omnium, sicut jusseram, recitentur. Rufinianus scriba recitavit. Optatus episcopus 1324D Rusuccuritanus. Et cum recitasset, Optatus episcopus dixit. Mandavi et subscripsi. Et recitavit. Pomponius episcopus Macrianensis. Et cum recitasset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Et recitavit. Donatianus episcopus Bagaiensis. Et cum recitasset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Et recitavit. Privatus episcopus Auzagensis . Et cum recitasset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium in plebe 1325A mea non habeo. Ampelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Perfectam unitatem ex conversione sua cognoscens, rectissimam fidem mecum frater meus Primulus loquitur episcopus. Episcopus enim tunc fuit partis Donati. Nunc conversus demonstrat cum plebe integram fidem ex sua conversione. Unitas illic perfecta est, non solum in ipsa civitate, verum etiam in omnibus dioecesibus.

177. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginis dixit. Rogamus recitari nomina quae jamdudum de subscriptione recitavit, Donatianum dico Bagaiensem et Privatum Vagensem. Et alia manu. Recognovi.

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Denuo haec nomina, de quibus dubitatio nascitur, 1325B recitentur. Et recitavit. Donatianus episcopus Bagaiensis, Privatus episcopus Vagensis. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Absit fallacia. Rogatus episcopus dixit. Januarianus dicitur, non Privatus.

178. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Vultum tamen ipsum esse cognoscis.

179. Rogatus episcopus dixit. Januarianum scio, Privatum nescio. Primianus episcopus Carthaginensis dixit. Jamdudum de duobus fuit causa. Idcirco et illi non sunt mentiti, nec nostri. Nam est Auzagga ubi fuit Januarianus, qui nunc defunctus est: alia Auzagga, ubi est Privatus, qui nunc vivit. Et alia manu. Primianus episcopus recognovi.

180. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1325C dixit. Satis episcopali veritate rem de qua error fuerat natus, judiciis intimare dignatus es. Unde nunc caetera perlegantur. Et recitavit. Donatus episcopus plebis Celerinensis . Et cum recitasset, idem dixit. Ego mandavi et subscripsi: adversarium omnino nec habui nec habeo in plebe mea. Et recitavit. Victor episcopus Hipponiensium Diarrhytorum. Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Et recitavit. Sarmentius episcopus Ternamusensis . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Teneant gesta quia in plebibus meis adversarium non habeo. Et recitavit. Perseverantius 1326A episcopus Tevestinus . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Et recitavit. Pancratius episcopus Badiensis. Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Et recitavit. Maximianus Serteitanus episcopus. Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Et recitavit. Severinus episcopus Castellanus . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Et recitavit. Colonicus episcopus Tinistensis . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi, et traditores apud me non habeo. Et recitavit. Felix episcopus Moptensis. Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. 279 Et recitavit. Secundinus episcopus Jucundianensis . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi: adversarios in Ecclesia 1326B non habeo. Et recitavit. Donatus episcopus Vageatensis . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi.

181. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Scriptum sit istos omnes in villis vel in fundis esse episcopos ordinatos, non in aliquibus civitatibus. (( Et alia manu. Recognovi.))

182. Petilianus episcopus dixit. Sic etiam tu multos habes per omnes agros dispersos. Immo crebros ubi habes, sane et sine populis habes. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Scripta sint quae ab utrisque partibus insinuata videntur esse judiciis. Et recitavit. Rogatianus episcopus Idassensis . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi: 1326C non habeo adversarium. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Habeo presbyterum in Ecclesia Florentinum. Episcopi fuerunt tres Catholici jam decesserunt: non potuimus adhuc ordinare. Presbyterum illic habemus Florentinum Et recitavit. Germanus episcopus Zugabbaritanus. Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi. Et recitavit. Rogatianus episcopus Villamagnensis. Et cum recitasset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo . Et recitavit. Presbyter Manilius Bazienus pro episcopo meo. Et cum recitasset.

1327A 183. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Pro quo episcopo? Petilianus episcopus dixit. Lumine captus est. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Respondeatur utrum praesens sit, pro quo subscriptum est. Et alia manu. Recognovi. Primianus episcopus dixit. Loquamur veritatem. Oculis captus est, venire non potuit, presbyterum suum direxit. Et alia manu. Primianus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sed nomen ipsius debuit subscriptione teneri.

184. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Testatum sit ((eos)) etiam absentium nomina velle inserere, ut etiam nobis liceat omnes catholicos episcopos, qui per infirmitatem vel per aliquam occasionem 1327B adesse non potuerunt, gestis inserere. Et alia manu. Recognovi. Et recitavit. Donatus episcopus Apissanensis . Et cum recitasset, idem dixit. Et mandavi et subscripsi: adversarium non habeo.

185. Petilianus episcopus dixit. Quoniam prosecutio partis adversae contestata monstravit aliquos se absentes habere, nos quoque non tacemus aliquantos nostros multis necessitatibus aut adversis valetudinibus praepeditos non venisse, aliquantas etiam cathedras nunc esse viduatas, quibus adhuc episcopi ordinati non esse monstrantur. Etiam hoc acta contineant. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

186. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quantum ad confirmationem mandati pertinet, 1327C sufficit in utraque parte eorum numerus sacerdotum, qui eidem mandato subscripsisse monstrantur. Unde reliqua perlegantur, superfluis absentum causationibus sequestratis. Et recitavit. Quintasius episcopus Vaianensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi.

187. Alypius episcopus ecclesiae catholicae dixit. Obliteretur ergo subscriptio absentum. Et alia manu. Recognovi. Et recitavit. Januarius episcopus Lamasbensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Novasinnensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Martialis episcopus Idicrensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et 1327D subscripsi. Item recitavit. Gedudus episcopus Uticensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et 1328A subscripsi. Item recitavit. Urbanus episcopus Satafensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus Cillitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Liberalis episcopus loci Nasaitensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: nec habui adversarium, nec habeo, nec habebo permittente Deo. Item recitavit. Maximianus episcopus Hermianensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Fortunatus episcopus Vesceritanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Peregrinus episcopus Sufetanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus Merferebitanus . 1328B Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Gavinus episcopus Vegeselitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Veratianus episcopus Carpitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi, qui sum successor Faustiniani, qui in unitate veritatis fuerat ordinatus a Donato, postmodum vero temporibus Macarii, illic emerserunt traditores. Item recitavit. Gaianus episcopus Tigualensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Rogatus episcopus Perdicensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victorinus episcopus plebis Leptiminensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Martinianus episcopus loci Tibuzabetensis 1328C . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Quintianus episcopus a Lacu-dulce . Valentinianus diaconus episcopi Primiani dixit. Male habet. Item recitavit. Pelagius episcopus Vanarionensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Item recitavit. Victorianus episcopus Tibaritanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Primulianus episcopus Mandasumitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Consensi et subscripsi. Item recitavit. Fortunatianus episcopus Metensis. Cumque accessisset, 280 idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felicianus episcopus Utinensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. 1328D Florentinus episcopus a Tubusubtu . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item 1329A recitavit. Marcus episcopus Midicensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Unde es? quae est autem civitas tua? Marcus episcopus dixit. Secus Tapruram Midica. Novit me Dimenianus a Taprura. Item recitavit. Donatus episcopus Cresimensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Item recitavit. Victorianus episcopus Puppitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Dativus episcopus Novapetrensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: et adversarium non habeo, quia illic est domnus Marculus, cujus sanguinem Deus exiget in die judicii. Item recitavit. Maximinus 1329B episcopus dixit . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Legensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium ibi nec habui, nec habeo. Item recitavit. Valentinianus episcopus Juncensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Gaudentius episcopus Zertensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomaziensis dixit. Est ibi presbyter Catholicorum. Gaudentius episcopus dixit. Non habeo adversarium in plebe mea. Item recitavit. Bonifacius episcopus Urugitanus . Cumque accessiset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus 1329C Bamaccorensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi, et nullum habeo adversarium in plebe, nisi solum Absalonem . Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Hic est episcopus praesens Cassianus. Item recitavit. Restitutus episcopus Drusilianensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. 1330A Flavianus episcopus Pauzerensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Clarentius episcopus Tabracensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Recargentius episcopus Lamiggigensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Aurelius episcopus Macomadiensis dixit. Illic est Crescentianus presbyter. Item recitavit. Pascasius episcopus Tuggensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Castus episcopus Cellensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Aptus episcopus Tuzuritanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Rotariensis 1330B . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Episcopum illic habuimus. Occidistis illum et invasistis.

188. Adeodatus episcopus dixit. Dicit episcopum occisum. Accuset, doceat, intendat. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Et rebaptizaverunt illum hominem nonagenarium episcopum . Victor episcopus Azurensis Ecclesiae catholicae dixit. Dicit se non habere. Ego Ecclesiam illic habeo, quod te non fugit. Item recitavit. Calipodius episcopus Vazaritanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Benenatus episcopus Casensium Bastalensium . 1330C (( Cumque accessisset, idem dixit.)) Mandavi et subscripsi, et non habeo adversarium. Item recitavit. Honoratus episcopus Adquesirensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Maxulitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Marcianus episcopus Sitifensis. Cumque accessisset, 1331A idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Januarius episcopus Numidiensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi, et traditores non habeo. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae Siccensis dixit. Unde es? Januarius episcopus dixit. Numidia est. Mauritania est Caesariensis. Reparatus episcopus Ecclesiae catholicae Sufasaritanae dixit. Dioecesis mea est. Illic presbyterum habeo, illic tecum vigilavit. Item recitavit. Campanus episcopus Cincaritanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Caesarianensis. Cumque 281 accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: aemulum non habeo.

189. Novatus episcopus Sitifensis Ecclesiae catholicae dixit. Habet contra se Catholicum presbyterum, 1331B clericos abundantes, et populos ex coetu Donatistarum. Hic est presbyter et diaconus, hic in hac civitate Carthaginensi, quem praedavit, quem torsit, quem suspendit. Ecclesiam autem catholicam praedavit, pecuniam sustulit, frumenta deportavit, carpenta duxit, ut norit iste, quia est illic Ecclesia catholica. Hoc sum prosecutus. Adeodatus episcopus dixit. Haec omnia documentis agenda sunt. Faciat periculum qui mendacium in judicio promit. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi. Novatus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jube presbyterum loci intromitti.

190. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad praesentem cognitionem ista non pertinent. Quae mihi mandata est reliquorum subscriptio 1331C relegatur. Salvianus episcopus dixit. Nobis praescriptum est dudum quo dicerent. De episcopis agitur, non de presbyteris.

191. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. A nostris partibus propterea respondetur, quia ibi Catholica denegatur. Unde impudentiae vestrae satisfactum fuisse praesentia gesta loquentur. Et alia manu. Recognovi.

192. Adeodatus episcopus dixit. Agimus tibi gratias, quod semper facis injuriam. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi.

193. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ista in tempus aliud reserventur, nunc quod delegatum est sacro judicio peragatur. Item recitavit. Felicissimus episcopus Obbensis . Cumque accessisset, 1332A idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Rufinus presbyter pro episcopo meo Juliano Midlensi subscripsi.

194. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Respondeatur utrum pro praesente subscripserit. Et alia manu. Recognovi.

195. Adeodatus episcopus dixit. Julianus aegritudine praepeditur: sed ne videretur aliquo pacto defuisse, presbyterum misit, per quem suam absentiam excusaret; et ipse pro illo subscripsit. Et alia manu. Recognovi.

196. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Probabilis et rationabilis excusatio est.

197. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Etiam hoc testatum esse volumus, quia pro 1332B absente subscripsit. Et alia manu. Recognovi. Item recitavit. Optatus episcopus Timicitensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victorianus Tigimmensis episcopus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit, Honorius episcopus Vartanensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Martinus episcopus Siccesitanus. , Cumque accessisset, idem dixit, Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Vindemius episcopus a Cenis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus Tanudaiensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Possidius episcopus Sillitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. 1332C Item recitavit. Reparatus episcopus Aquensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Honoratus episcopus Larensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Proficentius episcopus Macomaziensis. Cumque accessisset, idem dixit. Licet non habeam adversarium, mandavi et subscripsi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ex qua Macomadia ? Proficentius episcopus dixit. Rusticiana. Item recitavit. Paschasius episcopus Dusitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Antonianus episcopus Druensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Januarius episcopus Aquae Albensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi 1333A et subscripsi. Item recitavit. Crescens episcopus Icositanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Paschasius episcopus Turensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Oriensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Marcianus episcopus Tabazagensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Siguitensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Sicut adversarium non habeo, sic numquam habeam. Item recitavit. Dativus episcopus Visensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Quodvultdeus 282 episcopus Nebbitanus 1333B . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Constantius episcopus Rusubiccariensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Augustalis episcopus Altiburitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Saturninus episcopus Tamagristensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Simplicius episcopus Tibilitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Ipse est episcopus qui rebaptizatus est, et factus est audiens.

1334A 198. Adeodatus episcopus dixit. Hoc cognitioni servandum est. Agnovit veritatem. Item recitavit. Verianus episcopus a Turre alba . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et sunbscripsi. Item recitavit. Verissimus episcopus Tacaratensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Servatus episcopus Amporensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Martialis episcopus Vatarbensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Item recitavit. Donatus episcopus Tamascaninensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Quadratianus episcopus plebis Sicilibbensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. 1334B Item recitavit. Saturnus episcopus Sitensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Junior episcopus Rusiccadiensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Miggin episcopus Edistianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Fidentius episcopus Dianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Geminius episcopus Clypiensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Marcianus episcopus Assabensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Rogatianus episcopus a Vico Ateri . Cumque accessisset, 1335A idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus Bucconiensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Item recitavit. Donatus episcopus Tegulatensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus Zicensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Magarmelitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Marcellinus episcopus Mullitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Benenatus episcopus a Casis Silvanae . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Rufinus episcopus Labdensis . Cumque accessisset, 1335B idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Dionysianensis . Primianus episcopus Carthaginis dixit. Aegrotat. Item recitavit. Benenatus episcopus Mesarfeltensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: et adversarium non habeo. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Habes. Persecutio tua plurimos cives evertit. Lucianus ibi fuit episcopus. Adhuc ordinari habet. Item recitavit. Gloriosus episcopus Migirpensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Junianus episcopus Lamigigensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Paulus episcopus Siccensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felicianus episcopus 1335C Aquaenovensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Aemilianus 1336A episcopus Verronensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Secundinus episcopus Uvaziensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Bellicius episcopus Teleptensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Lucius episcopus Zabensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Bebianus episcopus Dusensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Bonifacius episcopus Utimmensis. Cumque accessisset, 283 idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Restitutus episcopus Membressitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Aquensis . Cumque 1336B accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: et traditorem in plebe mea non habeo. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Habemus ibi presbyterum. Nam et episcopus ibi fuit, modo defunctus est, et in loco ejus necdum est ordinatus. Item recitavit. Victor episcopus Curubitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Saturus episcopus Bizaciensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Florentinus episcopus Furnitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Aemilianus episcopus Casensium Medianensium. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Gatianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi 1336C et subscripsi. Item recitavit. Luculus episcopus ab Hospitiis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et 1337A subscripsi. Duos adversum me habeo, et ordinaverunt modo unum. Item recitavit. Romanus episcopus Lesvitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Restitutus episcopus Segermitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus ab Horrea Aninicensi . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Faustinus episcopus Tambaiensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Primilianus episcopus Lucimagnensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Item recitavit. Maximianus episcopus Bennefensis. Primianus episcopus Carthaginis dixit. Hodie exivit de corpore. Item recitavit. Donatus 1337B episcopus Tiseditanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Urbanus episcopus Talensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Innocentius episcopus Guzabetensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Item recitavit. Felix episcopus Zummensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Leontius episcopus Rusticianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Terentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Iste rebaptizabat post partem Donati. Rebaptizatus est postea, et sic est ordinatus.

199. Adeodatus episcopus dixit. Serva partibus quae 1337C competunt. Item recitavit. Evasius episcopus Girbitanus. Cumque accessisset, idem dixit, Mandavi et subscripsi.

200. Fortunatius episcopus Ecclesiae catholicae Siccensis dixit. Felix Zummensis quomodo absens subscribere potuit doceatur. Et alia manu. Recognovi.

201. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Videtis quid a partibus vestris flagitetur. Quaeritur enim quis nomine istius qui in praesentiarum videtur minime constitutus subscripserit mandato. Adeodatus episcopus dixit. Expecta, hoc quaeritur. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi. Optatus episcopus dixit. Felix Lambiensis infirmatur. 1338A Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Cujus loci Felix episcopus subscripserit, officium aperte demonstret. Et recitavit. Felix Zummensis. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Subscriptionis falsitatem deprehensam fuisse testatum sit. Et alia manu. Recognovi. Adeodatus episcopus dixit. Hic error est, non falsitas. Et alia manu. Recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Magnus error. Nescivit unde esset. Et alia manu. Recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quis sub ejus nomine subscripserit, saltem hoc Notarius eorum edicat. Ut supra. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Sufficit non nos praetermisisse ista. Ut supra. Petilianus episcopus dixit. Felix quidam Lambiensis, collega noster, hic aegrotat; sed et alii duo, id est 1338B Flavianus et Donatus , ibidem non mediocri aegritudine retinentur. Credo quod alicui mandaverit pro se subscribi ille Felix, et in nomine sedis vel loci factus est error; quem aut simpliciter accipiant, aut facimus hujus nominis jacturam. Et alia mauu. Petilianus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepistis prosecutionem, quam vobis aestimo posse sufficere. Unde patimini ut reliqua perlegantur. Et recitavit. Januarius episcopus de Tubursico Numidiarum. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Securus episcopus Tenitanae urbis. Cumque accessisset, idem dixit. Hic sum; et mandavi et subscripsi. Item recitavit, Donatus 284 episcopus Arensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi 1338C et subscripsi, et traditores in plebe mea non habeo. Item recitavit. Marinianus episcopus ab Oea. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Montanus episcopus a Cemeriniano . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium non habeo. Fortunatus episcopus Ecclesiae catholicae Constantiniensis dixit. Habemus illic Ecclesiam, et presbyterum Terentium. Item recitavit. Donatianus episcopus Carcabianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Justus episcopus Nicibensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Tagaraiensis . 1339A Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Equizetensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Januarius episcopus Horreae Caeliensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Pudentianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Traditores vero in plebe mea et omni dioecesi mea non habeo. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Episcopum ibi habebamus Memmianum reverentissimum virum. Postea alterum Memmianum illic ordinavimus. Defuncti sunt. Ordinamus alium. Adeodatus episcopus dixit. Cui? Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Remotis vobis ordinamus. Ipsi deposuerunt 1339B basilicas, ipsi tulerunt ornamenta Ecclesiae. Ille qui loquitur, quatuor basilicas deposuit uno loco. Item recitavit. Januarius episcopus Aptucensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Victor episcopus Ecclesiae catholicae Libertinensis dixit. Unitas est illic, publicam non latet conscientiam. Item recitavit. Fidentius episcopus Cullitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Saturninus episcopus Gazabianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Vitalis episcopus Masculitanus. Cumque accessisset, idem dixii. Mandavi et subscripsi. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Iste Vitalis diaconus fuit catholicus in civitate Sitifensi. Rebaptizatus, factus est presbyter. 1339C Projectus est causa adulterii, et factus est postea episcopus. Petilianus episcopus dixit. Accusatoris loco stare voluisti. Et alia manu. Recognovi. Aurelius 1340A episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Non accusatoris loco, sed purgationis. Item recitavit. Rufinianus episcopus Tuburbitanus. Cumque accessisset, (( idem dixit)) Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Baiesitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Saturninus episcopus Victorianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Lucianus episcopus Burugiatensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Maximus episcopus Abitinensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Gibbensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victorianus episcopus Tunusudensis. 1340B Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius ((episcopus)) Ausugrabensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Fortunatianus episcopus a Senemsalis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Salustius episcopus Zertensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Hilarius episcopus Sullitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. (( Item recitavit. Victor episcopus Taborensis.)) Et cum recitasset, Victor episcopus Taborensis dixit. Susceperam quidem mandatum; sed quia beatissimus pater et princeps noster Primianus nunc suscepit, me necesse est mandare his actis. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Voluntatem tuam gesta 1340C retinebunt. Item recitavit. Argutus episcopus Tabudensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Manazenensium 1341A Regiorum . Cumque accessisset, idem dixit. 285 Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Macrobius episcopus Hipponiensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Maximinus episcopus Uzabirensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Silemsilensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Traditores non habeo in plebe mea. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Presbyterum habemus qui intervenit.

202. Adeodatus episcopus dixit. Intervenit dixisti. Si ubique vestros spargere velitis, jam videmini habere nobiscum partem in his locis ubi Christiani sunt. Et alia manu. Recognovi. Item recitavit. Gaudentius 1341B episcopus Nigizubitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Sinitensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: Item recitavit. Turrasius episcopus Fissanensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Speratus episcopus Cataquensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Fortunatianus episcopus Vensanensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit, Januarius episcopus Centurionensis . Cumque accessisset idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Comparator episcopus Mactaritanus. Cumque accessisset, idem dixit, Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Banzarensis . 1341C Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: traditorem non habeo in plebe mea. Item recitavit. Victor episcopus Hiltensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Titulitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Vosetanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi.

203. Palatinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Diaconus fuit et rebaptizatus est. Adeodatus episcopus dixit. Serva partibus quae competunt. Et alia manu. 1342A Adeodatus episcopus recognovi. Item recitavit. Rogatus episcopus Zaraitensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Cresconius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Diaconus catholicus erat, et rebaptizatus est, Adeodatus episcopus dixit. Serva partibus quae competunt. Item recitavit. Maximinus episcopus Tuburbitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus a Medianis Zabuniorum . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi.

204. Victor episcopus Ecclesiae catholicae dixit, Probet se accessisse ad unam domum quam dicit. Novatus episcopus Ecclesiae catholicae Sitifi dixit. Scriptum sit Medianas Zabuniorum habere presbyterum. Ipse hodie tenet plebem et basilicam. Unitatem habet. Nullus 1342B illic est Donatistarum. Supra corpus episcopi catholici presbyterum ordinavi, et Deo volente ordinabitur illic episcopus. Episcopus autem Donatistarum in eodem loco non est. Adeodatus episcopus dixit. Contra haec serva quae competunt. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quae partibus competunt, salva erunt. Item recitavit. Felix episcopus Uzalensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Servandus episcopus a Casis Favensibus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Traditorem non habeo. Item recitavit. Felix episcopus Putiensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi.

205. Petilianus episcopus dixit. De mandato constet, 1342C non de causa, quae postea est ventilanda Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

206. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ista frequentius interlocutus sum, superflue in his creditis immorandum. Item recitavit. Messianus episcopus Seleucianensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Liberantius episcopus Tisanianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Advocatensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. 1343A Item recitavit. Donatus episcopus Scillitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Urbanus episcopus Vicensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victorinus episcopus Adrumetinus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Maximus episcopus Canianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Ampelius episcopus Neapolitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Maximus episcopus Macrensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Idaxius episcopus Muzucensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Restitutus episcopus Flumenpiscensis. Cumque 1343B accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Tertullus episcopus Cilibiensis . Cumque accessisset, 286 idem dixit. Mandavi et subscripsi. ( Item recitavit.) Januarius episcopus Narensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Honoratus episcopus Thusdritanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Crescentilianus episcopus Lambiritensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: et profiteor me traditores non habere. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Superflue profiteris. Episcopus ibi fuit, proxime defunctus est. Ordinandus illic erit alius. Item recitavit. Habetdeus episcopus Aurusulianensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi 1343C et subscripsi. Item recitavit. Burcaton episcopus Gemellensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Traditorem non habeo nec habui umquam. Item recitavit. Januarius episcopus Betagbaritanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatianus episcopus Lamzellensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Traditorem autem nec habeo, nec habui, nec habiturus sum. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit. Rufus episcopus ibi fuit noster. Lamzelli in basilica nostra positus est 1344A Gildo . Scriptum sit, dum exspectatur electio. Caeterum in nomine Christi ordinabitur illic episcopus. Item recitavit. Celer episcopus Capsensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus Musertitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi ((et subscripsi)). Item recitavit. Donatus episcopus Tubursicensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Quodvultdeus episcopus Cessitanus .

207. Petilianus episcopus dixit. In itinere defecit. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Qui in itinere dicitur defecisse, quemadmodum invenitur subscripsisse doceatur. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Non de ipso dictum est, 1344B calumniose agis, de altero suggestum est. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. De quo? Petilianus episcopus dixit. Qui decessit in via. Et alia manu. Ut supra. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Recitentur nomina, ut eadem agnoscat. Et alia manu. Recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si in via defecit, quomodo subscripsit? Et alia manu. Recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginis dixit. Clericus pro mortuo subscripsit? Et alia manu. Recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Eligat sibi ut ostendam quomodo mentiatur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Doceatur quomodo is qui in itinere dicitur defecisse, subscripserit. 1344C Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Recitetur utrum clericus ex nomine suo subscripserit, an ex nomine defuncti. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitetur, cujus nomine subscripserit qui in itinere dicitur defecisse. Et recitavit. Quodvultdeus episcopus Cessitanus aeger subscripsi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Advertit nobilitas tua, nullius clerici nomen pro defuncti nomine subseripsisse, sed tamquam vivi, mortui nobis, qui in via juxta eorum professionem dicitur defecisse, subscriptionem 1345A obtulisse. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Quid si et iste moriatur, qui aeger subscripsit? quasi hodie non unus defecit . Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae Catholicae Carthaginensis dixit. Sed in itinere defecisse dixisti. Et alia manu. Recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Sufficiunt ista deprehensa. Caetera subsequantur. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Nihil deprehendisti, argumentaris contra veritatem. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Tu dixisti. Et alia manu. Recognovi.

208. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Si verum est, ut asseritis, quod in itinere 1345B defecit, constat ejus subscriptionem falsissime recitatam: sin vero ipse subscripsit, non potuit in itinere deperire. Petilianus episcopus dixit. Non est humanum mori? Non etiam morientes testamentis suis subscribunt? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Humanitatis est mori, sed inhumanitatis est fallere. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Non est hoc fallere, quia potuit revertens in itinere mori. Mandatum adhuc modo accipio. Dico quid moveat. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Mandatorum dies prolatus a partibus recitetur, ut appareat de nomine defuncti, quae pars in mendacium prosilierit. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir 1345C clarissimus tribunus et notarius dixit. Mandati diem pandat officium. Rufinianus scriba dixit. Recitabo sicut praecepit sublimitas tua diem mandati. Et recitavit. Post consulatum Varanis viri clarissimi octavo kalendas Junias Carthagine. Et cum recitaret, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Caetera perlegantur. Rufinianus scriba recitavit. Januarianus, Primianus, Felix, Donatus, Candorius, Optatus, Donatianus, Antonianus, Victorianus, Fortis, et caeteri; Primiano, Petiliano, Emerito, Protasio, Montano, Gaudentio, Adeodato, coepiscopis nostris praesentes praesentibus salutem. Et cum recitaret, Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jamdudum ipse subscripsit. Modo dixit Clericus subscripsit, modo episcopus. Et cum diceret, (et alia manu. Recognovi.) 1345D Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Advertitis, praesentes 287 praesentibus peragendi negotii dedisse mandatum. Quomodo igitur hic qui praesens in hac urbe se inter caeteros sine dubio mandasse professus est et in itinere dicitur defecisse, et in hac urbe subscripsisse mandato? Adeodatus episcopus dixit. Octo dies emensi sunt, ut mandatum 1346A confectum est. Is qui mandavit, de cujus nomine nunc agitur, cum aegrotare coepisset, ad propria remeans in itinere defecit. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Dicat quo in loco defecit. Et alia manu. Recognovi, Adeodatus episcopus dixit. Non novi locum. Et alia manu. Ut supra. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam probabilis est vestrae sanctitatis prosecutio, qua eum hic fuisse et aegrum ad propria remeantem defecisse testaris, saltem hoc docere te convenit, ut utrum in hac urbe fuerit sub Dei testificatione designes. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si praecipit sublimitas tua, Petiliani viri clarissimi prosecutio recitetur, ut ex lectione cognoscant universi, quam 1346B non vere nunc dicatur eum repedantem de Carthagine, in itinere defecisse, quia aliter eum ejus prosecutio demonstravit. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Legatur prosecutio postulata. Cumque ex codice legeretur, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil mihi videtur amplius de hac parte quaerendum, nisi ut sub testificatione divina utrum hic praesens fuerit de quo agitur, simplici professione pandatur. Emeritus episcopus dixit. Quid si se alius pro eodem apposuit? Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. De hoc Dei erit etiam sine sacramenti interpositione circa fallentes, omni ex parte judicium. Unde reliqua 1346C subscribentium nomina relegantur. Et recitavit. Quodvultdeus episcopus Volitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus a Turre Rotunda . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victorius episcopus Selendetensis . Crescentianus episcopus dixit. Hic est, aegrotat. Item recitavit. Crescentianus episcopus Ammederensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Bullensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Cresconius episcopus a Cibaliana . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Jurata episcopus a Turre - Tamallumensi. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi 1346D et subscripsi. Item recitavit. Liberalis episcopus Milidiensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus Auzagerensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victor episcopus Villaregensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus 1347A Buzensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Lucius episcopus Tamallensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Quintus episcopus Tagaralensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Datianus episcopus Teleplensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Megasius episcopus Tucaborensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Honoratus episcopus Jommitensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Vitalis episcopus Ucrensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Plutianus episcopus Masclianensis . Cumque accessisset, 1347B idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Faustinus episcopus Naraggaritanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felicianus episcopus Viltensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Boncarensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Felix episcopus Telensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Secundus episcopus Arensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi: adversarium in plebe mea non habeo. Item recitavit. Julianus episcopus Tignicensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Splendonius episcopus Mutugennensis. Cumque accessisset, idem 1347C dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Serenianus episcopus Mammillensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Salvianus 1348A episcopus Leptitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Reperatus episcopus Vindensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Leontius episcopus Praesidiensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Titianus episcopus Sufetulensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi 288 et subscripsi. Item recitavit. Nestorius episcopus Malianensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatus episcopus Ancusensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Flavosus episcopus Cissitanus. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Maximinus episcopus Turreblandensis . 1348B Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Miggin episcopus Vagalitanus . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Donatianus episcopus Capsensis . Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Marcianus episcopus Cebarsussensis . Cumque accessisset, idem dixit. Licet adversarium non habeam, tamen mandavi et subscripsi. Item recitavit. Restitutus episcopus Laritensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Item recitavit. Victorianus episcopus Aquensis. Cumque accessisset, idem dixit. Mandavi et subscripsi. Asellicus episcopus Ecclesiae catholicae municipii Tusuritani dixit. Sub testificatione omnipotentis Dei et Jesu Christi Salvatoris nostri, dico nos sic esse de 1348C Arzugibus profectos, die tertio kalendarum Maiarum. Presbyter fuit, non episcopus in via ordinatus est. Sed hac factione qua valet est illic episcopus, in 1349A adulterio detectus. Adhuc pendet cognitio. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Episcopum sufficit ordinatum; hac parte transita, reliqua percurrat officium. Et recitavit. Faustinus episcopus Nationensis . Cumque accessisset, idem dixit. Adversarium non habeo, mandavi et subscripsi. Item recitavit. Marcianus episcopus Eminentius . . . . . . Episcopus . . . . . in itinere remansit. Felix Novasinnensis subscripsi pro eo. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quomodo praesentes praesentibus mandaverunt? Felix Novasinnensis episcopus dixit. Ipse me rogavit in itinere, et ego pro ipso subscripsi.

209. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Licet hoc lectum atque dictum sit, quod praesentes 1349B praesentibus mandaverunt; tamen ne mora superflua conteratur, reliqua percurrat officium. Et recitavit. Martialis episcopus Idicrensis pro Felice Garbensi et Justo Formensi , qui in itinere causa infirmitatis detenti sunt, pro eis subscripsi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam hoc superiori constat esse consimile. Et adjecit. Aliud recitetur. Marcianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Felix episcopus Garbensis de domo sua non exivit. Et recitavit. ((Gaudentius episcopus Tigisitanus .)) Cresconius episcopus Siguitanus dixit. Gaudentius collega noster, episcopus loci Tigisitani, infirmitatis causa in itinere remansit; pro eo subscripsi.

210. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae 1349C dixit. Testatum sit actis sublimitatis tuae, ideo haec fieri ut major videatur eorum numerus episcoporum; quamvis nec sic Catholicis possit aequari. Et alia manu. Recognovi. Item recitavit. Donatus episcopus Sucardensis. Marinianus episcopus dixit. Hic est in civitate; sed aegrotat.

211. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ut statui, lecta in seriem referentur actorum. Quoteni autem sint utriusque partis episcopi quorum subscriptio recitata est, cauculatim pandat officium.

212. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Adhuc sunt praesentes collegae nostri, qui subscriptiones suas mandato non indiderunt. Occupati enim fuerant vel infirmitate, vel necessitate, vel etiam 1350A postea supervenerunt. Ii etiam jube ut cogniti accedant. Et alia manu. Recognovi.

213. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Interim eorum numerus qui subscripserunt, ab officio demonstretur. Rufinianus scriba dixit. Excepta ea pagina quae errorem habet in subscriptione Donatistarum, invenimus nomina contineri. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Ipsa autem pagina quot nominibus continetur? Alypius episc. Eccl. catholicae dixit. Sex annumeratis etiam absentibus. Et cum diceret (Et alia manu. Recog.) . Rufinianus scriba dixit. Sex, ac sic efficiuntur omnes ducenti septuaginta novem.

214. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Alterius quoque partis quot episcopi recitati 1350B sunt, intimetur. Rufinianus scriba dixit. Catholicae partis episcopi secundum subscriptionem huic brevi insertam efficiuntur ducenti sexaginta sex, exceptis his quos dicunt necdum subscripsisse.

215. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Nunc quot sunt ii quos subscripsisse testantur, edicere non morentur. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Transeant et cognoscantur. Viginti sunt. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ergo, si adsunt, suam debent singuli demonstrare praesentiam. Cumque Apronianus episcopus accessisset, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Cujus es civitatis episcopus? Apronianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Mazacensis . Marcellinus vir clarissimus 1350C tribunus et notarius dixit. Mandato, cui per absentiam non subscripsisti, consentis? Apronianus episcopus Ecclesiae catholicae Mazacensis dixit. Consentio. Item et accedente Maximino Suffetano episcopo, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Consentis tu quoque mandato? Idem dixit, Consentio et mando. Item accedente Victore episcopo Ajurensi, idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Felice episcopo 289 Ficense , idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Felice episcopo Macrianensi, idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Lucio episcopo Olivensi , idem dixit. Mando et consentio. Item accendente Tertulliano episcopo Hirenensi , idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Joanne Gummitano episcopo, idem dixit. 1351A Mando et consentio. Item accedente Ampelio Vagensi idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Primulo episcopo Vagense, idem dixit. Mando et consentio. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Diu observavit Severus , sed nunc infirmitate discessit. Item accedente Regino episcopo Tigillabensi, idem dixit. Mando et consentio. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Delphinus episcopus hic est, sed infirmitate detinetur. Nam et Faustinianus episcopus Rusiccadensis hic est, in hac civitate, sed male habet, et Felix Serteitanus pedem dolet. Item accedente Victore episcopo Abitinensi, idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Aenea episcopo a Turbunice , idem dixit. Mando et consentio. Item accendente Annibonio episcopo Abbiritano , 1351B idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Felice episcopo Novensi , idem dixit. Mando et consentio. Item accedente Argyrio Sitipensi , idem dixit. Mando et consentio.

216. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quot sunt isti quorum professio nunc processit, edicat officium. Nampius scriba dixit. Viginti sunt. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Omnium episcoporum partis utriusque claruit et certa esse mandata, et firmas adstare personas. Et ideo debent egredientes reliqui eis jam praestare secretum, quibus omne negotium crediderunt.

217. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Scriptum sit centum viginti esse absentes, quos aut infirmitas, aut aetas, aut certe necessitas detinuit. Et 1351C alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Scriptum erit Petilianus episcopus dixit. Scriptum sit multo plures ((nostros)) absentes esse, etiam Cathedras viduatas, quibus episcopi ordinandi sunt. Et alia manu. Ut supra. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc quoque gesta retinebunt. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae Siccensis dixit. Quia de viduatis cathedris dixit sanctissimus Petilianus, nos quoque sexaginta quatuor vacuas habere his gestis intimamus. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam hoc haeret publicis monumentis (( Et adjecit. Remaneant utriusque partis episcopi qui electi sunt)) et alii exeant. Quibus egressis:

218. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1352A dixit. Utrum ii tantum adsint qui a partibus secundum imperiale praeceptum electi esse noscuntur, edicat officium. Rufinianus scriba dixit. Partis Ecclesiae catholicae secundum formam edicti tot stant, id est, decem et octo, id est, septem actores, septem consiliarii, et quatuor ad chartas. Etiam ex parte Donati adstant decem et octo, septem actores, septem consiliarii, et quatuor ad chartas.

219. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Edicat officium, quantum diei jam videatur emensum. Rufinianus scriba dixit. Exemptae sunt horae undecim diei.

220. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam diei pene omnem partem constat emensam, idcirco utrum ex communi consensu negotium 1352B differri placeat, intimetur. Ab utrisque partibus dictum est. Placet: quoniam jam iste dies videtur emensus.

221. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. In quem diem haec ipsa comperendinatio differatur, pars utraque designet.

Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Sicut edicto nobilitas tua praescripsit, crastino intermisso, propter descriptionem schedarum, perendie si praecipis observabimus. Et alia manu. Recognovi. Adeodatus episcopus dixit. Etiam nos consentimus, ut perendino die negotium peragatur. Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi.

222. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sicut partibus placuit, interjecta die negotium 1352C repetatur. Illud autem utraeque partes observare debebunt, ut designatos custodes exceptoribus atque codicibus in describendis schedis invigilare faciant, quatenus fideliter omnia conscribantur: alios quoque binos, ut quaterni sint, sicut dispositum est, his qui nuper exceperunt, adhibere custodes.

223. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Alii duo praesentes sunt, sicut jam et officium suggessit, id est, fratres nostri Leo et Asterius. Et alia manu. Recognovi. Primianus episcopus dixit. Damus etiam nos custodes tabularum quatuor. Duos jam dedimus, duos nunc subrogamus, id est, Veratianum et Victorem, praesentes collegas nostros. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam istis adversantibus, 1353A id quod postea exceptum est, signatis nunc tabulis crastino describetur. Et alia manu. Edantur. Item alia manu. Hilarus et Martialis exceptores edidimus.

Expliciunt Gesta primae cognitionis.