Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

0207A Nunc necessarium nobis videtur Translationis B. Zenonis seriem notificare, quia in gestione hujus negotii quaedam memoratu digna claruerunt. Quae Translatio acta est, cum Rotaldus, vir attributis personae praestantissimus, pastoralem curam Veronae gerebat, et Pipinus rex, Caroli Magni filius, quem Adrianus Papa baptizavit, Regnum Italicum regebat. Rex vero Veronam regali situ praeditam plus caeteris urbibus diligebat, et cum episcopo sibi dilecto frequens colloquium habebat: qui dum quadam die pariter S. Zenonis aedem ingrederentur, et tam de auditis, quam de visis mirabilibus ejus loquerentur, rationabiliter, et digne proposuerunt, ut magnum thesaurum humilius quam oporteret positum, decentius et sublimius locarent, et ecclesiae angustiam dilatarent. Aedificantes ergo ecclesiam, antrum opacum, columnis 0207B subnixum, et lapidibus pavimentatum construxerunt; ubi eminentem aggerem ex politis marmoribus ediderunt, quem sacrosancti tumulo (al. tumulum) corporis devoverunt. Deinde rex cum praesule, congregatis sacerdotibus, et aliis sacris ordinibus, in quibus respectum bonitatis speraverant, per multimodas orationes Sanctum prius demulcentes, ne ab (in duobus mss. ab deest) illis motus irasceretur, cum ingenti timore cubiculum aperuerunt: qui adeo sunt perterrefacti, ut nullus tanti collegii tangere ossa sancta praesumeret; nam divinum quiddam, et valde timendum videbatur inde exhalare, quod horrorem inspiraverat, et omnes circumstantes exanimaverat. Mox claudentes sepulcrum abierunt. Tunc cum Rex et Pontifex quid acturi essent ambigerent, 0207C ex multis quas ventilabant conjecturis, haec placuit, ut per quadraginta dies ter in hebdomada omnis ordo utriusque sexus saecularis, et ecclesiasticus, cum ipso rege, et Episcopo ad specum sanctum reverenter, ac solemniter convenirent, et Dei atque Confessoris clementiam uno voto efflagitarent, ut cui tam reverenda motio conveniret, instillaret.

Dum haec diligenti cura agerentur, fama cujusdam solitarii viri, herbusculis et aqua paucoque pane pasti, Regi innotuit; quod dum alacriter audivit, Episcopum vocavit celeriter. Elegerunt igitur nuntios industrios (al. industres) et providos, quibus hanc curam committerent; qui venientes ad lacum, qui Benacus dicitur, ad remoti viri latibulum in eminenti 0207D specula situm, angusto et periculoso calle aspirarunt. Intuentes autem virum Benignum nomine, et discipulum ejus, qui Carus vocabatur, gavisi sunt gaudio magno. Audita legatione regis et episcopi, ait legatis: Revertimini in pace, resalutantes dominos ((CLXXIII)) vestros (al. Dominum vestrum), carissimi: ego non parum tripudio, quod ad illam solemnitatem vocor, et post 0208A paululum vos subsequor. Mox (al. Post) aediculam Oraculi ingressus, auxilium divinum imploravit; deinde ad itineris exercitium se expedivit. Cum (al. Dum) autem non longe a cellula progrederetur, ecce merula alis coepit strepere, voce zinzulare, et saepissime callem transvolitare, et quasi sinistrum omen significare, ut virum Dei ab incoepto revocaret. Sed vir ille non ignorans hoc esse apparatum daemonis, merulam adjuravit, ut nullum motum faceret, donec ipse rediret. Ibi merula stetit immobilis, velut esset insensibilis. Cum autem appropinquaret, et rex cum episcopo et honestis viris illi obviaret, honorifice susceptus, quid rex vellet audivit; tunc ait: Cum vota vestra a justo proposito pendeant, Deum invenietis placabilem, et successum bonae petitionis (alias opinionis) 0208B ferentem. Tunc ipsi cum electis aditum introeuntes, lapidem removerunt. Nullus orationibus parcebat, et eorum qui intus aderant, et qui prae foribus manserant. Sed heremita quamvis suis meritis, et omnium adjutus precibus, tamen tremebundus intravit, et ossa beatissima bajulavit, atque in mundissimo locello tali usui praeparato singula ordinabiliter posuit. Tunc tanta vis odoris fragraverat, ut nemo illorum tam suavem ante persenserit. Tunc rex sua et suorum instigatione permotus reliquiarum aliquid postulavit, quod episcopus fieri denegavit. At rex magis ac magis insistere, et magna munera coepit promittere. Tandem praesul non paucis neque parvis victus precibus acquievit, integritate membrorum servata, nervorum, et cineris, ac vestimentorum 0208C particulas tribuit; alia autem firmiter circumsepta, annuloque sigillata, condidit.

Ad vocem psallentium Athesis littus resonuit, intonuere campestria, et ipsam aulam Omnipotentis credimus esse gavisam. Dum circa ecclesiam gestaretur, ut fieri solet, praedicta praeconia resultabant, multi languores corpora diu obsessa relinquebant (al. reliquerunt), ingens laetitia orta est in die illa, cujus similem nullus illius temporis viderat: quia omnigenarum curationum genera brevi acta sunt tempore, et prolixior facta processio fuit pro visione signorum. Sed rex et episcopus atque rupis incola, pavidi sancta membra introduxerunt, et in parato mausoleo posuerunt. Postquam pontifex missam reverenter celebravit, rex dote nobili Dei sponsam ditavit. Dedit 0208D ei proprietario jure monasterium S. Petri, qui Mauratica dicitur, cum omnibus possessionibus inibi pertinentibus. Ecclesiam quoque S. Andreae apostoli, quae Incavi ( Incafi) nuncupatur, cum familiis, montibus, et silvis, pratis, et vineis, arvis, et sationalibus, et cunctis appendicibus, nec non ecclesiam S. Zenonis, quae juxta lacum posita erat, cum omnibus 0209A reditibus subjecit; silvam quoque Mantico tradidit; vasorum argenteorum, et aureorum anaglypha plurima, Evangelium gemmarum, atque margaritarum compositura, et speciosa auri caelatura editum donavit, et alia quibus regalis dignitas affluebat. Cujus exempli sequaces nostri imperatores praefatum locum semper dilexerunt, ac sua munera obtulerunt.

((CLXXIV)) Rotaldus Praesul, dives possessionum, suis omnibus ecclesiam haeredavit; nam et nobilium plurimi magnas portiones suarum facultatum certatim adhibuerunt (f. adtribuerunt), unde antequam sol occumberet, illa ecclesia ditissima facta est. At vir Dei avidus redeundi ad heremum, iter suum accelerabat. Hic dum domicilio appropinquaret, vidit merulam in praecisa rupe jacentem, quam ratus quiescere, et 0209B suum adventum praestolari, accessit ut excitaret, et eundi licentiam daret: at illa jam exspiraverat. Vir bonus compatiens ei dixit: Haec avicula Daemonis instinctu deliquit, et quia irrationabilis erat, et ignoranter offendit, venia, non morte digna fuit. Hac occasione quadraginta dies arctissimum jejunium sibi indixit, unde aenea imago merulae fusili arte facta ibi hucusque dependet.

Videntes autem rex et pontifex virtutes Zenonis increbrescere, et res ejus velut amnem liquefacta nive crescere, ut tutores et fidei procuratores, summa ope nitebantur, ne locus fortunatus copia, fieret macilentus orationis inopia. Ergo pari voto, ut gemelli fratres, monasterium olim auctum (al. actum), augere sanxerunt. Erat illis communis cura probatae 0209C vitae monachos ibi habitantes ad meliora provehere; sicut artifex coronam acturus, praestantes gemmas, ac margaritas exornat, quibus opus coeptum perficiat. Non multo post eodem (al. Deo) clavum gubernante., seniores illos cum Abbate eadem institutio, et moralis gravitas tales exhibuit, quibus gubernaculum coenobialis regulae mirifice servaretur, et formula (al. formulae), atque speculum sequacibus essent, et ut boni patres bonos haeredes efficerent. Jocundatur rex, jocundatur episcopus, pullulantis segetis uberem fructum spectantes. Urbs, et suburbana communiter hujusmodi contubernio gaudebant: unde plures fallacis saeculi umbratilem auram vitantes, ut contermini (al. conterini) tantorum virorum fierent, satagebant; quos non penuria id facere cogebat, sed esurici 0209D et siti sanctae conversationis inhiantes, non minimas opes Zenoni ferentes, monasticum habitum induebant (al. induerunt). Hoc modo locus ille fortunatior et religiosior factus, sub cujusque Caesaris alis protectus est. Sed beatissimus confessor vires a Domino datas quam saepe excitans, multa memoratu digna perficiens, ex longinquis partibus ms. (unus ms. nationibus, al. regionibus) plures vocaverat, alios religione motos, alios aegritudinis necessitate coactos. Et (al. Sed) ne praetereamus omnia, suorum per hoc opusculum disseramus aliqua miraculorum.

Quemdam Tridentinum daemon ingressus, corporis et animi sibi vires vindicavit; nam nullum membrorum officium suum exercebat, cujus 0210A spumosum os non hominem sonabat, et apertis oculis non videbat; ad quos cum (al. dum) hostis saeviens evolabat, sanguineos reddebat, et horribiles. Occulta hominum fatebatur, et multa, quae humanitatis non erant, operabatur: erat omnibus mirabile spectaculum. Quem dum presbyter, ut moris est, adjuravit, daemon eunuchum illum appellavit, quod vitium nondum notum erat circumstantibus. Tunc ille turpitudine (al. turpitudinem) illati improperii erubuit, et exivit. Ecce quidam diaconus daemonem adivit, et quasi ad ultionem presbyteri ((CLXXV)) eum gravius adjuravit. Hunc daemon quasi notissimum agnovit, et ex eo nomine vocavit, et ridiculus proditor plura, quae levita commiserat, indicavit: unde aliquot sibi conscii non audebant accedere; sic daemon quasi 0210B victoriosus sua ludibria excitabat. Mox quidam Zeno praepositus monasterii, quem ob religionis et sapientiae meritum Salomonem agnominabant, non ferens daemonis superbiam, dolens proditionis contumeliam, plus etiam invasi plasmatis injuriam, aram sancti Zenonis amplexus, visceribus commotus, lacrymis irrigatus, orationem fudit, ne daemonica insultatio impunita transiret. Protinus daemon vim orationis persensit, et vas diu injuriatum invitus reliquit. Homo ille ingentes et illustres Deo ac sancto Zenoni gratias referens, damnosum hospitem fugatum esse gaudebat.

Praeterea Willelmus, aridus et contractus, qui sicut quadrupes pronus, manibus terram calcaverat, postquam praeconia multiplicis curaturae audivit, lectica illuc se vehere rogavit. Dum appropinquaret vestibulo 0210C templi, alienis susceptus ulnis humi depositus est. Pectus pugnis tundebat, vocem singultibus implebat, deterius dignum se esse dicebat. Tunc luminaria (al. jussit) fecit accendere, et curvus ut bestia, quia rectus non valebat, genibus et palmis adversum altare coepit repere. Protinus divina virtus et ossa et nervos ejus ingressa, artetiticum morbum tetigit. Ille velut exanimis in terram corruit, et diutius quasi sine spiritu jacuit, ut jam crederetur mortuus. Repente consolidata sunt lineamenta corporis, et flexurae, et bases, nodique omnes restituti. Confestim erigitur, et ad aram cito proficiscitur. Fit concursus popularis: fit laus ac jubilatio spiritalis. Deo refertur gloria et omnipotentia, et inclyto Zenoni clementia et magnificentia.

0210D Cum fama virtutis nuntia circumquaque abiret, undique turba non minima maturabat, ceu greges ad agrum compascuum ubertatis plenum solent. Duo viri, unus erat Joannes, alter erat Calvus, huc devecti, paralytici jacebant, socii itineris, socii passionis et curationis, quos diutina mora jam notos pluribus commendabat. Hi assidui januas ecclesiae observabant, et S. Zenonis nunc communibus, nunc alternis precibus auxilium implorabant. Illos dum nox et somnum opprimeret, pariter viderunt senem aspectus pulcherrimi, coloris vividi, quem canities instar nivis illustrabat, ex interioris templi aditu exeuntem, virgamque in manu ferentem, quam erexit, ambosque pulsavit, et ait: «Satis diu in his cubiculis jacuistis, 0211A surgite, et Deum Salvatorem laudate.» Mox abiit. Evigilantes mutua narratione quod viderant invicem conferebant. Confestim se sanitati redditos consenserunt. Protinus velociter surgentes, grandisonis laudibus Deo jubilarunt: qui timentes, si cito redirent, ne Deus illis ingratitudinem imputaret, diebus aliquot remanserunt, et quod illis evenerat, fideliter notificabant.

Nec quoddam memorabile praeteribimus, quod Alberto Cenedensi contigit. Hunc dum feroces caperent hostes non capturae contenti gloria, nec ((CLXXVI)) aliis satiati flagitiis, contra jus et fas illatis, ignito ferro lumina combusserunt. Orbatus luce sedebat in tenebris repentinae privationis querulus, importunus nocte dieque Deum judicem plorando implorabat. Dum consuetudo 0211B mali jam verecundiam minueret, a latebris prodire coepit, alieno ductus regimine, et non parvo tempore suum sequebatur ducem. Jam erat gravis atque odibilis suis, et saepe Deum rogabat, ut sibi infelicem vitam truncaret. Cui repente fuit cordi ad S. Zenonis praesidium festinare: tunc a cognatis, et amicis subsidium itineris exigebat. At illi eum amentem vocabant, et ei pro tali petitione insultabant. Omissis reliquis, praevium suum, olim sibi paedagogum, misericorditer rogavit, ut suis coeptis annueret. Mox ille paruit, et quod herus suus vellet, se acturum spopondit. Incipit iter hilaris: sed alii ex suis humaniter agentes, secum profecti sunt. Ductus est ad antrum, in quo prius Zeno quievit. Stratus humi flebilibus modis invocat, ad quem venerat, ut consuetae 0211C medicinae juvamen praeberet. Cum Miserere frequenter iteraret, inopinate circumstantes vidit. Repente se videre clamavit. Cumque qui secum venerant, non crederent, alteralterum praesentabat, et quis esset, et quid indueret, explorabat. Dum index inquisitorum esset, omnes coeperunt plaudere, et Deum et fidelem ejus Zenonem laudare. Hoc audientes tortores illius, ducti poenitentia, eum audacter aggressi sunt, ut pro ejus amore illis daret veniam, a quo et ipse consecutus est misericordiam. Ille impiger pepercit culpam, nullamque recepit mulctam. Abbatem S. Zenonis adiit et loricam S. Benedicti, ibique per quatuor lustra fideliter militavit.

Neque te silebo, Wezilla daemone capta, adhuc puella, quo sub teneris membris modo latente, modo 0211D furente facta est juvencula. Haec parentibus debuerat esse solatium, sed erat illis inconsolabile spectaculum: quos daemon saepe fefellerat, se exiturum jurans, si ad illius aut illius Sancti duceretur aram. Sic multo tempore spem illorum luserat, et eorum studiosam curam fatigaverat. Sed ea tempestate, qua sanguis Christi Mantuae inventus esse ferebatur, dum illuc a parentibus duceretur, digressionem ad Zenonis aedem fecerunt. Dum ingrederetur, daemon atrocius solito puellam concutiebat, velut eurus arbusculam: et ut erat terminus rogationum, magnus illuc populus psallendo praecedebat. Qui cum cerneret caput rotare, capillos volitare, manus et brachia vibrare, pedes saltare, plures viros in una muliercula tenenda laborare; 0212A palmis erectis in aera omnes uno ore, Auxiliare Deus, clamarunt. Nullus tantae multitudinis hujusmodi studii abstinebat. Videres alios pronos orare, alios misericorditer plorare, alios sacerdotes ad officium instigare, qua commotione omnis regia intonuit. Confestim fortior armatus venit, et a domo propria abusive eliminavit. O daemon cum quanto dolore et quam magno clamore et quam sulphureo foetore lapsus est! Stetit in medio populi puella, pallida, perterrita, tremula, fatigata. Vix fari poterat, quae dudum omnes voce superabat; pedibus et omnibus membris vacillabat, quae dudum fortes viros fatigabat. Aberatille qui vexavit, et vires ingentes inspiravit. O quam magna laus et gloria, et quanta ibi edita sunt praeconia!

((CLXXVII)) Cum ille iniquus spiritus abiret, circumiens 0212B quem devoret, videt monachum manentem juxta celsam turrim, quae tunc aedificabatur, super quem de eminenti pinna lapidem devolvit, et in vertice graviter vulneravit: inde quasi mortuus a fratribus est sublatus, et hoc habetur memoriale, quod tam patens vulnus non luit exitiale. Protinus velut sagitta praecipitavit se in mensam cujusdam indigenae, et quidquid erat in ea, eminus, velut nimbosus turbo, dispersit. Deinde citius dicto irruit in plaustrum onustum spinis, quod nec ullum animal movebat, nec venti ulla vis erat. Tum perversus auriga huc rotabat, illuc exagitabat, ac si feroces tauri et indomiti, juncti jugo forent. His actis ludibriis illico impulit gubernatorem navis transvehentis lapides ad spectabile aedificium S. Zenonis, ratus et hominem in flumine 0212C demergere, et navim naufragare. At ille infra puppim ruit, et navis sine jactura portum tenuit. Eodem momento ab Athesi ad amnem, qui Flubius (id est Fibius amnis) dicitur, se intulit, aratoribus prope amoenam ripam meridiantibus; ubi dum pacifice sua tractarent, nihilque rixarum apud illos esset, Satan illorum praecordia titillare coepit, unde quidam illorum insolenter locuti et arroganter, socios et familiares amicos ad contumeliam verba exagitarunt. Extemplo hostiliter animati baculis graviter conflixerunt, et si militaria arma praesto forent, mutua strage perirent. Sed forte sacerdotes ibi aderant, qui mediastini atrociter saucios dirimerunt. In se reversi alter alterius vulnera adhuc stillantia, quae ipsi fecerant, lavabant, et ex vestibus ligaturas praecidentes, 0212D cum charitate et lacrymis plagas vinciebant. Deinde clam magis, quam palam artifex dirus nocuit, qui magis dolis et technis, quam viribus confidit. Protinus sacerdotes apertis insidiis Satan inter filios Dei venisse cognoverunt.

Fragmentum carminis de miraculis sancti Zenonis scripti a Jacobo presbytero.

 

Vir clarus, dum festa dies Zenonis adesset,
Bis sex pauperibus solvebat laute quotannis
Prandia; cui misero, facienti talia, patri
Ecce ferunt, natum diris Acheronta petisse
Vulneribus. Sed coepta pater, licet unicus esset
Filius ille sibi, nec tali morte reliquit:
At sibi praesidio Zenonem semper adesse
Praedixit, clausitque pater convivia laetus:
0213A Exhibitisque Deo, Zenoni, ac civibus altis
Laudibus immensis, confestim Zeno parenti:
Morte sua, veluti somno, revocavit alumnum.
Quid quod de castello cum superatus ab hoste
Quidam Veronae Venetam volitasset ad urbem,
Et sibi crudeles injuste cerneret omnes,
Supplex vota tulit Zenoni, talia dicens:
Tu mihi, Zeno, pius, precor, adsis jure Patronus,
((CLXXVIII)) Quem primo Verona ducem veneratur honore.
En subito Venetum populus totusque Senatus
Ejus jura videns, tum denique fronte benigna
Zenonis famulum victorem fecit; et ipse
Retulit ore suo, quod Zeno scripserat illa,
Quae jam caussidici sibi doctoresque negabant
0214A Praevidisse, licet cribrassent singula dudum:
Sic voti composque fuit, memor, atque recepit.
Te, Catharina, precor, Saracena fatere petenti,
Zeno quanta tibi multis jam mensibus aegrae
Munera grata tulit; nam vir Benedictus et ipse
Testis adest, quod febris ei capitisque dolorem
Abstulit in visu dicens: Laetare fidelis,
Sospes eris, capiti si digna umbracula nudo
Zenonis facies: nam nudus sic tibi visus
Ille fuit, cui cuncta nitent sincera; grabatum
Incolumisque, domo tota jubilante, relinques
Quam primum: haud frustra mater Zenonis ad aures
Vota suis precibus fudit, curata podagris.

 

0213