Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus; Eamdem Nunc Tertio Saeculo Confirmandam Variis Rationibus Suscipimus.

§ I. S. Zenonis episcopi Veronensis et martyris epocha 0733B ex iis, quae circa ipsius sermones sunt observata, atque etiam observanda sunt, tertio saeculo statuenda ostenditur.

Multa pro re disseruimus, quae hic breviter perstringere inutile non videtur. Ea enim non modo ad elevanda objecta faciunt, quin et ad stabiliendam D. Zenonis Epocham maxime conducunt. Lectori tamen ut detrabamus fastidium, loca, ubi haec supra fusius tractata sunt, indicasse sufficiat. Illa potissima conjectura est, qua evidentissime demonstratur S. Zenonem tertio saeculo floruisse, scilicet nullum vestigium vel leve in ipsius sermonibus reperiri posse, quo saeculum quartum indicetur. Nusquam Arium vel per umbram nominat. Errores 0733C contra fidem, quos vel innuit, vel confutat, Ario anteriores probavimus cap. 1, § 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, Arianorum proprias errorum suorum formulas, neque suis in scriptis S. Zenonem indicasse comperimus § 18, 19, cum Ss. Patres Ario posteriores de iis frequentem mentionem fecerint, § 19, 20, 21. Tantum vero abest, quod S. Zeno contra Arium scripserit, ut in ejus sermonibus dictiones quasdam Petavius redarguerit (sed perperam) tamquam Arianismum redolentes. Si namque S. hic doctor post Arium saeculo quarto scripsisset, suspicionem omnem sentiendi cum Ario ipsum sublaturum fuisse, putandum est. § 22, de Haeresibus quarto saeculo exortis, nullam mentionem facit cap. 2, § 1. Quae vero de publica Ecclesia aedificata disserit, vel 0733D quod a feralibus edictis redemptos Veronensium largitionibus fideles commemorat, ea et tertio saeculo convenire demonstratur § 2, et 3. Tertium vero saeculum aperte designari a S. Zenone ex eo constat, quia in nummis excudi solere «dicit» signum idololatriae, eademque idola, quae colerentur in templo § 4. Anachronismum vero esse quadringentorum annorum nota in sermone de Continentia amanuensium errore illapsum ostendimus, § 6. Inane vero commentum esse alium Zenonem S. Ambrosii temporibus fingere, constat ex iis, quae tertio hoc capite sunt adducta.

Alia in sermonibus S. Zenonis non desunt, quae antiquitatem ante quartum saeculum indicant: id 0734A etenim quod de Obstetrice incredula asserit, cujus intemeratum inspecturae Deiparae Virginis candorem combusta manus, et Pueri Jesu sanata dicitur, nusquam in Patribus quarti saeculi legitur: ejus tamen rei meminit Clemens Alexandrinus, quae exeunte secundo saeculo ut apocrypha rejiciebatur, ut ex Hieronymo iidem notant Domini Ballerinii (L. II, Tr. VIII, adnot. 17) .

Tractatu vero quinto libri primi verba illa: Quid quod illius Sacrificium publicum est, tuum secretum. Illius a quovis libere tractari potest, tuum etiam a Christianis ipsis minime consecrari sine sacrilegio videri non potest, apertissime quarto saeculo repugnare ostendimus supra cap. 2, § 6.

Accedit et illud quod de peccato primorum parentum 0734B in sermone de circumcisione exprimit S. Zeno. Adam etenim cum inclytum pomum hoc membro decerpsit, sic in genus humanum jus mortis induxit: Necessario ergo luxurioso populo Deus hoc signum dedit, ut locum matricalis culpae cum denolat, etiam alia crimina fugienda cognoscat: scilicet peccasse Adam non vetitum edendo pomum, sed non exspectata jussione Dei concumbendo cum Eva. Quae opinio licet eam Zeno non ut suam, sed ut aliorum retulerit, ut optime aliis adductis S. Doctoris textibus, quibus vera et communis peccati originalis sententia exprimitur, Domini Ballerinii comprobant (Diss. II, c. 4) ; adeo tamen antiqua est, ut ejus vestigia in uno S. Clemente Alexandrino ex aliis Ss. Patribus legatur: quarto vero saeculo ita obsoleta, 0734C ut ne verbum quidem in ejusdem aevi scriptoribus de ea reperiatur.

Ea etiam, quae de secundis nuptiis et tertiis S. Zeno profert tract. V, lib. I, mirum in modum iis consentiunt, quae S. Irenaeus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Tertullianus, aliique vetustissimi Patres in eam sententiam dixerunt. Vide septimum caput dissertationis secundae, et ibi ea, quae iidem Domini Ballerinii eruditissime disserunt.

Tractatu vero seu sermone XXVII libri secundi n. 3, persecutionem Ecclesiae vindemiae comparans S. Zeno, haec habet: At ubi vindemiae venerit tempus, id est persecutionis dies, passim uvae diripiuntur, id est inconsiderate sanctis omnibus violenta infertur manus. Ad torcular comparantur, id est ad supplicii locum deducuntur. 0734D Ab operariis ibidem concultantur, hoc est summa cum contumelia a persecutionibus illusi jugulantur, etc. Quae praesentem persecutionem, seu frequentem ac obviam indicant. Conantur quidem Domini Ballerinii verba haec ad persecutionem Constantii in Catholicos amandare, at nullo opitulante textu, et quae ex aliis Patribus ejusdem oevi producunt, aperte tempus Constantii connotant, quod in S. Zenonis verbis minime observare licet. Apertius in sermone de Patientiae laudibus, illam efferens, sic ait: Tu prophetas provexisti: Christo tu Apostolos glutinasti. Tu quotidiana Martyrum mater es, et corona (lib. I tr. VI, n. 8) . De Prophetis et Apostolis agens tempore praeterito loquitur, cum vero de 0735A Martyribus praesenti. Idem in sermone 13 lib. I, n. 11, Martyrium cum circumcisione conferens: Non sanguinem sterili solemnitate dimittimus, sed pudoris sanguinem retinemus, quem ambitiose plerumque effundimus, cum pro nomine Domini diabolum movendo vastamus (Tr. VII, n. 1) ; et sermone sequenti de Humilitate, idololatriam praesentem exprimit contra Philosophos agens nomine Graecorum. Arianos vero intelligere Philosophorum nomine, ut Adnotatores Veronenses explicant (Adnot. 2 et 3, in eumdem) , alienum a sensu D. Zenonis videtur, nam infideles praecise carpit. Quod nunc faciunt infideles. Infidelium vero nomine non Ariani, qui lustralibus Baptismi aquis tingebantur, sed ethnici designantur. Vide et tract. 15, num, 2. Plura enim hujusmodi sunt in 0735B sermonibus D. Zenonis observanda, quae jam piget perscrutari.

§ II. Traditio constans atque continuata S. Zenonem tempore Gallieni floruisse demonstrat.

Veronensis Ecclesiae antiqua omnia monumenta hanc traditionem testantur, S. Zenonem scilicet Gallieni imperatoris aetate ejus Ecclesiae Cathedram tenuisse. Haec lector videre poterit in libro qui Ss. Episcoporum Veronensium antiqua monumenta inscribitur, edito a Raphaele Bagatta, et Baptista Peretto, ac Venetiis impresso, anno 1576, et in ultima Dominorum Balleriniorum Veronensi editione sermonum S. Zenonis post Dissert. tertiam. Testantur et monumenta Ecclesiae hujus Pistoriensis. Kalendaria 0735C quoque ac Martyrologia fere omnia celebriora praecipue, et in iis, quod prae caeteris maximi faciendum est, Martyrologium Romanum. In eadem sententia auctores ad saeculum decimum sextum usque fuere omnes. Quae opinio in eorum adeo insedit animis, ut sermones potius non esse S. Zenonis assererent, ea ratione qua videbantur Gallieni temporibus convenire non posse, ut S. Zenonis Epocham a Gallieni ejusdem aetate amovere non cogerentur. Id de Sixto Senensi atque Labbeo observant eximii Ballerinii. Traditionis tamen hujus penitus inspiciendae sunt vires et fundamenta.

Primus, qui traditioni huic fundamenta jecerit, ut Domini Ballerinii opinantur, Coronatus Notarius Vitae S. Zenonis scriptor fuisse creditur. Cui traditioni, seu 0735D potius praejudicio unus Coronatus Notarius septimi vel octavi saeculi scriptor fundamentum posuit ex quo alii subinde antiquitatem non Zenoni solum, sed Veronensi etiam Ecclesiae honorificam praedicarunt (Dissert. pr. cap. 2, § 2, cap. 3, § 3) . Pluraque congerunt, ut narrationi hujus Coronati detrahant, de quibus supra egimus. Modo tamen, ut indulgentius agamus; si S. Zeno quarto saeculo, anno scilicet 380 circiter obiisset (ut Domini Ballerinii opinantur, quod concedendum non esse ex iis quae supra expendimus, constat) , Coronatus vero ipsius vitam septimo saeculo scripsit, demus anno 650, nempe annis 270 post. S. Zenonis mortem; ut Coronatus praejudicium hoc (ut dicitur) feliciter adeo vulgaret, ita ut amplecteretur 0736A ab omnibus non solum vulgi, sed et Cleri hominibus, qui Coronati narrationem in antiphonas, lectiones, responsoria, versus, atque hymnos scindentes, ea in Officiis Divinis uterentur. Necesse itaque est opinari, Veronam ita Patroni sui, quem tanto semper obsequio et honore coluit oblitam, ut tam parvo tempore annis scilicet 270, neque Zenonis aetatis nulla in ea memoria reperiretur. Quis prudens suum hoc in animum inducere poterit? Extabat ergo septimo saeculo memoria temporis quo vixerat S. Zeno. Itaque si quarto saeculo S. Zeno vixisset, non tempore Gallieni, sed anno 380 circiter, Gratiano, Valentiniano et Theodosio imperantibus. Quomodo Coronatus Ecclesiae Veronensi ita potuit illudere, ut patenti mendacio ita assentiretur, illudque celebriori 0736B solemnitati decantaret ipsa in Ecclesia? An antiquos Patres nostros ita impudentes habebimus? Coronatus itaque S. Zenonis aetatem narravit secundum Ecclesiae Veronensis, non vulgi traditionem.

At dices, alia esse, quae fabulam sapiunt in antiquis Officiis Ecclesiae Veronensis de Zenone relata. Quae sunt haec? Nihil certe aliud quod improbabile videatur, nisi illud: S. Zenonem scilicet fuisse sanctificatum, quasi Baptistam alterum in utero Matris, si ita intelligenda sunt ea verba: Fuit itaque a matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus, ut assertione divina in eo repeti videretur quod Jeremiae dictum est. Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre sanctificavi te (Lect. IV Officii S. Zen. Vid. sup. ms. Monial. S. Joan. Baptistae 0736C Pist.) . Quod aliter legitur in vita a Coronato Notario per Dominos Ballerinios inter monumenta relata, nempe: Et quia ipse Dominus dixit bona operantibus: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te. Ille enim a cunabulis benedictus, et a ventre sanctificatus erat. At non praeoccupato in veteres animo, et quem primo aspectu haec verba sensum ingerunt statim est accipiendum, sed quid ipsi Scriptores antiqui iisdem verbis exprimere voluerunt: ea enim verba: Fuit itaque a matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus, ut in ms. Pist. in vita supradicta: Ille enim a cunabulis benedictus, et a ventre sanctificatus erat, non sanctificationem in utero, et antequam nasceretur proprie significant, sed post nativitatem. 0736D A matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus. Proprius itaque sensus esse videtur, S. Zenonem infantem statim natum baptizatum fuisse, quod primis illis Ecclesiae temporibus non ita passim factum fuisse constat; plurimi enim adulti ab idololatria ad Fidem convertebantur, ita ut veluti quaedam singularis praerogativa in S. Zenone videretur commendanda, ut ipse a Christianis Parentibus ortus judicaretur: quare et in ms. haec quae sequuntur verba, verum hunc sensum confirmant: Denique probitatis, atque scientiae jugibus incrementis ad hoc pertingere meruit, ut per sacerrimam vitam pastor in populis mereretur. Item in vita. Et ad hoc pertingere meruit, ut per vitam sanctam pastor in populo esse mereretur, et 0737A ideo quia in omnem terram exivit sonus ejus, et Sanctitas emicuit. Quibus significatur, ea de causa ad Cathedram Veronensem sublatum fuisse Zenonem, quod a christianis parentibus sanctissime jugiter vitam traduxerit sacris studiis occupatus. Quod autem Jeremiae textum Baptismo Zenonis infantis accommodaverint, vel Coronatus, vel alii, hoc encomiastice factum fuisse dicendum; nam cautione quadam Jeremiae textum in ms. Pistoriensi allatum videmus. Ut assertione divina in eo repeti videretur quod Jeremiae dictum est, etc. Nihil itaque in Veronensis Ecclesiae Officiis de S. Zenone incongruum et fabulosum reperitur, quod traditioni huic officere possit. Vide quae de Gallieni filia per S. Zenonem liberata a daemone supra diximus.

0737B At enim vero illud asserere, ab una Coronati Notarii narratione manasse, S. Zenonem Ecclesiae Veronensi praefuisse tempore Gallieni imperatoris, a quo et Ecclesia Veronensis, totque alii hanc traditionem acceperint, non satis tutum. Quid si Coronatus Notarius ab Officiis Veronensis Ecclesiae fit mutuatus, quae sua in historia collegit? (hoc in sententia Dominorum Balleriniorum dictum volo, qui Coronatum Notarium saeculo septimo, vel octavo scripsisse opinantur). Hac etenim constituta Coronati Notarii Epocha, cum ante septimum et octavum saeculum Officia de S. Zenone in Ecclesia Veronensi celebrata fuisse in dubium verti non possit; Coronatum potius ab Officiis Ecclesiae Veronensis, quam Veronensem Ecclesiam a Coronato accepisse 0737C dicendum est. Nam antiquioris aevi praesumptio hoc suadet. Licet enim quarto et quinto saeculo forte non eodem modo Officia Ecclesiastica fuerint disposita, ut post decimum saeculum disposita leguntur antiquis in mss. Forma tamen Officiorum mutata, historiae sanctorum, quae a primis saeculis in Ecclesia legebatur, nullum praejudicium afferre evidens est.

Constat ulterius alia in Ecclesia Veronensi monumenta antiquitus fuisse praeter Coronati Notarii narrationem. Ipsi enim eximii Ballerinii observant in Coronati narratione deesse miraculum a D. Zenone patratum: Nempe mortuum fluvio abreptum, vitae redditum . . . . . Cujus miraculi a Coronato licet praetermissi testimonium profert Anonymus Pipinianus, ut nos ex 0737D duobus mss. restituimus. Anonymus Pipinianus Coronato Notario posterior, quem scripsisse octavo saeculo exeunte, vel saltem ineunte saeculo nono, optime ex ipso contextu probant Domini Ballerinii, hoc miraculum a Coronato praetermissum suo in Rhythmo commemoravit his verbis: Mortuum e fluvio exemptum suscitavit. Non a Coronato itaque accepit, sed aliunde. Undenam? An ex vulgari traditione? Nonne et potuit ab aliis monumentis vetustioribus habere? Sine ulla itaque ratione opinari e vulgi Triviis habuisse, praejudicium est, eorum qui antiquorum scripta minus probant, cum valde arduum sit in eam sententiam ire; Veronenses videlicet nullam prorsus de Zenone notitiam antiquiorem retinuisse: 0738A De hoc miraculo, et lectione secunda secundi Nocturni, quae in Officio S. Zenonis in praesens legitur, habetur mentio. Sed cum propterea Gentilium Sacerdotes adversus eum (Zenonem) conclamarent, Vir sanctus doctrinam suam miraculo comprobavit: Nam hominis cadaver, quod tunc forte in fluvio volutabatur, longe vocavit, et ei vitam cum omnium admiratione restituit. Quo miraculo universa pene Civitas simulacris deorum rejectis, Christi Fidem suscepit. Plura hic quam in Anonymo Pipiniano leguntur, quae cum neque Coronatus narret ex aliis vetustioribus mss. ortum habuisse dicendum. Non a solo itaque Coronato Notario ea quae de S. Zenone leguntur sunt derivata, sed aut ab Ecclesiae Veronensis traditione, vel ab antiquioribus monumentis. Quare et liberatio filiae 0738B Gallieni imperatoris a Daemone inter fabulas adscribenda non est, neque S. Zenonis Epocha Gallieni tempore veluti falsa spernenda, cum nihil in his historicis factis reprehendi possit, quod improbandum videatur.

Illud vero maximi in hac re ponderis esse dicendum est. Si traditonem Ecclesiae Veronensis pro vindicandis S. Zenonis sermonibus cum ejusdem ecclesiae Veronensis circa aetatem ejus de S. sui Praesulis traditione conferamus. Jure quidem ac merito Domini Ballerinii in hac traditione insistunt (Dissert. I, § I) , ut S. Zenonem sermonum auctorem demonstrent, ms. Remense saeculo nono antiquius adducunt, Ratherii episcopi Veronensis testimonium saeculo decimo scribentis, qui tribus in locis Sermones 0738C S. Zenonis laudat, Anonymi cujusdam Monachi Coenobii Veronensis, qui sermones S. Zenonis se legisse testatur, idem comprobat Joannes quidam Presbyter mansionarius ecclesiae Veronensis. Alios etiam citant saeculi XIV et XV auctores, Petrum Calo Ordinis Praedicatorum, Guillelmum Poetrengum, Petrum de Natalibus, Flavium Blondum, quos videas Dissertatione prima cap. 3, § 1. Additis mss. omnibus, in quorum non tantum Titulo, sed pluries vel in principio, vel in fine sermonum S. Zenonis nomen inscribitur. Idem, et in hoc Pistoriensi Capitulari ms., et nos observavimus.

Neque pauciora, neque minoris auctoritatis ad traditionem aetatis S. Zenonis Gallieni imperatoris aevo suppetunt argumenta. Et primo ms. Remense 0738D in quo Coronati Notarii vita de S. Zenone inserta est, quae in ea parte potissimum, qua de Gallieni imperatoris filia a daemonis obsessione liberata agit, ab injectis falsitatis indiciis vindicata pro genuina habenda est, quam septimo, vel octavo saeculo exarasse putant Domini Ballerinii; ignotus Scriptor, quem in ms. Capituli Veronensis saeculi noni repertum a Bartholomaeo Campagnola ejusdem Capituli Cancellario accepisse dicunt iidem Ballerinii, cujus scriptum exhibent inter monumenta pag. 151; Monachus, quem iidem auctores Zenonianum vocant in Vita S. Zenonis hic, circa finem saeculi IV, vixisse dicitur, ipsumque antiquiori aliquo monumento usum conjiciunt; quare reprehendi forte non poterit qui 0739A diceret praejudicii loco habendum esse eorum assertionem, qui dicunt hunc Zenonianum Monachum a Coronati Notarii narratione, quam forte numquam vidit, sumpsisse, quae de S. Zenone scriptis mandavit. Anonymus item Pipinianus nono cadente saeculo scribens, cujus Rythmus Ratherii Veronensis episcopi manu conscriptus Lobii extat, quem de Gallieno imperatore intelligendum in eo versu . . . A malo spiritu sanavit Gallieni filiam . . .

Supra notavimus mss. omnia S. Zenonem imperante Gallieno vixisse probant, ut apud eosdem Ballerinios in Officiis pro S. Zenone videre potest inter monumenta pag. CLXIV et sequentibus, quae sunt conformia ms. huic Pistoriensi supra relato in fine § tertii, cap. 3. Haec mss. Ecclesiae Veronensis aliarumque 0739B ecclesiarum, quae eadem Officia a Veronensibus acceperunt, tot sunt irrefragabilia argumenta, quibus ejusdem Ecclesiae Veronensis traditio probatur; neque a vulgi rumoribus orta dicenda sunt, 0740A quae in Divinis Officiis recitabantur. Martyrologia quoque idem confirmant, tam Veronensis, quam ab exteris vel scripta, vel edita. Vide quae referunt Perettus et Bagatta in antiquis monumentis S. episcoporum veronensium, p. 12 et sequentibus. Vide quae a me relata sunt lib. II, de Martyrio S. Zenonis, cap. 1, 2, 4, 7, 11.

Auctores vero hic colligere, qui traditioni huic suffragantur, non oportet, cum omnes, qui ante Dupinum et Tillemontium scripsere, Gallieni imperatoris tempore Epocham S. Zenonis constituant. Quis itaque, si bene sapiat, Dupini et Tillemontii sententiam probare audeat, potentissimum cum traditionem tot saeculis probatam falsis vanisque suspicionibus inani labore vellicare sint ausi, ut superius ostendimus. Si ergo traditio de sermonibus 0740B S. Zenonis tantis non adjuta suffragiis pro constanti et vera accipienda est (ut eam libenter accipio) , qua de causa traditio de S. Zenonis aetate Gallieno impeperante sit respuenda, non video.