Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Joanni Lucanio. Id. Calvino.

Cum hos Optati libros jam emissurus esset Librarius, admonuerunt me amici et familiares quidam mei non posse me sine reprehensione praetermittere 1108D quod obiter in secunda mea ad te responsione anno superiori pollicitus esse videor, dicturum alias esse me, non posse ex historia judicii, quo Caecilianus et Donatus conflictati sunt, illud elici, quod tu (qui non optima fide rem tantam recitare videris) tanta confidentia colligis, et ego aliquando errantem ducem puerili quadam credulitate secutus in meos de Constantino commentarios retuli. Certe cum error, qui latet, longius serpat et increscat: nimium perfidiosa sit dissimulatio, quae eum vel alit vel tegit, praesertim in quaestionibus Ecclesiasticis. Sic memini Petrum martyrem, hominem et doctum et diligentem, quia admonitus non fuit, eodem tuo errore impulsum, ex illa, de qua loquor, historia, dicere praeterea 1109A voluisse, Principes esse religionis legitimos judices: quia (inquit) Constantinus abs se non rejecit provocationem Donatistarum a Miltiade episcopo Romano damnatorum: sed negotium Arelatensi episcopo commisit. Eram Argentorati in ejus domo, cum talia scriberet in librum Judicum. Sed non aderat Optatus, qui suo testimonio et auctoritate depelleret nebulas falsae opinionis, illi historiae veluti incubantes. Ac principio quidem scio mirari multos, qui fiat, ut cum Optatus et Augustinus hanc historiam recitantes nihilominus attollant πρεσβεῖα veteris Ecclesiae Romanae; tamen hoc tempore te et tuos ex eadem historia velle illa deprimere, vel etiam evertere: et quidem te in illius recitatione, potuisse laudare epistolam Augustini centesimam sexagesimam secundam, 1109B quae ut vere narrat, quod quaerimus, sic addit de Ecclesia Romana, quod negas. Oportet autem, magni cujusdam (ut ita loquar) praejudicii fuisse illud judicium, de cujus actis eorumque veritate tam valde deinde litigatum est. In ea quidem certe asserenda atque adversus Donatistarum calumnias defendenda potissimum elaborarunt Optatus et Augustinus: quo magis indigne ferendum esset nunc eam rursus depravari: tametsi in ea recitanda falli aliquem, minus mirabor, quia meminerim ipsius quoque Augustini, cum ederet commentarios probationum et testimoniorum contra Donatistas, fuisse aliquod μνημονικὸν ἁμάρτημα, quod et in suis Retractationum libris confessus est. Dicam breviter, quod verius esse existimo, non ut te doceam, (qui enim 1109C posset sus Minervam?) sed ut ex Optato, ea in re aliquid didicisse me fatear, quod in tua Schola τῆς ἀνιστορησίας non potueram. Ac imprimis quidem liquere arbitror Caecilianum in synodo quadam Carthaginensi inique damnatum, cum absens esset, non tamen appellasse Constantinum. Imo vero Donatistas per Annullinum quemdam, hominem impium, curasse, ut causa haec ad Constantinum, qui paulo ante in Italia Maxentium oppresserat, referretur. Credo diffidentes judicio episcoporum Afrorum, quod in absentem potius quam contumacem inique prolatum erat, voluisse imperatoris sententia, quam non minus facile elicere se posse confidebant, illud confirmari. Sed cum odiosum et in causis Ecclesiasticis insolens hoc exemplum, quo principibus talis 1109D jurisdictio deferebatur, esse sentirent, impudenter cavillati sunt factum esse ab ipso Caeciliano, quod ipsi fecerant. Atque haec una facti quaestio est inter Optatum nostrum et Parmenianum. Sed Donatistas commisisse quod Caeciliano invidiose adscribebant, hoc est, abs Constantino petiisse judices, liquide probat Optatus, cum profert eorum libellum oblatum Constantino. Simul autem addit (quod secundo loco mecum, velim, observes) Constantini, quodam veluti pudore, ab hujus causae cognitione abhorrentis, et eam, quantum potest, recusantis, atque rejicientis responsum: petitis a me in saeculo judicium, cum ego ipse Christi judicium exspectem. Ergo optimus Imperator protestatur, non esse hanc causam aut sui 1110A fori, aut suae jurisdictionis: sicuti rursus fecit in Synodo Nicaena, cum episcopi inter se litigantes suos illi obtulissent libellos. Ergo causam Caeciliani et Donati rejicit ad judicium Ecclesiasticum, cui jure suo praeesset Miltiades episcopus Romanus, quem tamen tu non nisi ex mandato principis, judicem fuisse narras. An igitur eum dicemus vice sacra judicasse, ut leges eo tempore loquebantur? Addis, Judices abs Constantino datos non modo ex Italia et Gallia, sed etiam ex Hispania. Cur addis, ex Hispania? nam non memini alios fuisse quam Italiae et Galliae episcopos. Etsi enim Augustinus referat, quod dicebat Parmenianus, per Osium Hispanum, adjutorium (ut ait) praestitum esse Caeciliano: tamen illum hujus judicem fuisse non dicit. 1110B Non dubitabatur de Miltiade episcopo Romano. Sed Donatistae judices habere volebant ex Gallia. Optatus narrat datos esse tres ex Gallia, quindecim ex Italia praeter Miltiadem, qui Afer erat, sed erat Romanus antistes. Jam vero tertio loco 114 diligenter nota, quod Optatus inter illos Gallos numerat Marinum Arelatensem episcopum; eumque significat venisse Romam, ut Miltiadi adesset. Hoc enim illud potissimum est, quod te fefellit: pace tua et bona gratia ita loquar, quia libere et familiariter tecum loqui solitus sum. Contendis in hac causa Arelatensem fuisse Romano superiorem. Primum hoc insolens et inauditum est. Certe Cyprianus Afer, quamvis minime blandiatur Stephano episcopo Romano, tamen illius esse ait potestatem 1110C castigandi abdicandique Martiani Arelatensis episcopi. Nunc homo Gallus probare vult Arelatensem esse judicem ipsius Romani. Sed probationem audiamus. Ais Donatum a Miltiade damnatum provocasse, Constantinumque hujus appellationis judicium demandasse episcopo Arelatensi, qui sedeat Judex, ut post Romanum pontificem, quod visum fuerit, pronuntiet: itane vero? Quid superest, quam ut Arelatensem colloces supra solium ipsius quoque Constantini, qui in antiquis inscriptionibus appellatur etiam pontifex maximus? Atqui ut te refellit Optatus, cum affirmat Arelatensem Episcopum in priori judicio adfuisse, atque adsedisse Miltiadi: sic rursus alterum figmentum evertit, cum narrat, Constantinum appellatum iterum abs 1110D se rejecisse cognitionem hujus causae: et quidem detestantem hoc genus furiosae provocationis, exclamasse: o rabida furoris audacia! etc. sic enim et in manuscripta epistola Constantini, in qua rursus haec historia narratur, scriptum est: et ad majorem detestationem adjicitur, abs coelesti judicio ad terrenum appellationem hanc interpositam videri. Itaque et ex ea potissimum epistola restitui et castigavi hunc Optati locum, qui corruptus alioqui et mendosus erat; cognovique repudiandam esse emendationem eruditi et ingeniosi Jurisconsulti, qui cum pro a rabida, in quibusdam libris orbita, in aliis arbita, legi animadvertisset, acute conjecit notas esse antiquae formulae, quae significarent, a re 1111A bene judicata temere appellasti. Sed si dicere non possumus tunc Constantinum de hac appellatione cognovisse atque judicasse, quorsum ei adscriberemus formulam sententiae, qua pronuntiarit injuste esse appellatum? Certe cum postea tandem coactus est judicare, longe aliis eum verbis usum esse Augustinus testis est. Optatus quidem non meminit aliorum judicum iterum datorum; sed nihilominus exsultas, quia (ut ais) Constantinus Arelatensi episcopo demandavit judicium hujus appellationis. Itane vero? Atqui hic Arelatensis jam antea judex fuerat cum Miltiade? an ab eodem idem appellatur? an qui judicavit, iterum erit judex appellationis? Quid nostras leges opponam? ipse sensus communis tale portentum refellit. At Augustinum testem 1111B citas. Accipio: quid ille? in illa ipsa, quam laudas, epistola, tantum ait Constantinum curasse apud Arelatum eamdem causam examinandam atque terminandam: et dedisse (sic enim loquitur) aliud judicium Arelatense, aliorum episcoporum: non quia jam necesse erat, sed Donatistarum perversitatibus cedentem; et omnimodo cupientem tantam impudentiam cohibere. Ex his certe verbis Augustini intelligo Constantinum importunitati Donatistarum extra ordinem concessisse, quod juris ordinarii fuisse videri vis: et tamen cum aliorum episcoporum judicium esse audis, illud non fuisse episcopi Arelatensis colligere debueras. Quid igitur? convenerat Arelati synodus complurium episcoporum, ut de multis causis ecclesiasticis judicaret. 1111C Inter quos plerique etiam erant, qui antea cum Miltiade Romae judicarant de Donato. Constantinus hac occasione usus, ut nihil non faceret ad contundendam Donatistarum pervicaciam, non recusavit eos iterum audiri in tali Synodo. Cur miraris Miltiadem hoc non nolle? imo vero cur affirmas episcopum Arelatensem, qui jam de ea causa Romae judicarat, esse judicem appellationis? cur non potius agnoscis talem cognitionem relictam aliis episcopis fuisse, qui Romae cum Miltiade antea non judicarant, sicuti constat plurimos alios Arelatum convenisse ἐκ διαφόρων καὶ ἀμυθήτων τόπων, ut inquit ipse Constantinus in sua epistola ad Chrestum episcopum Syracusanum, qua eum ex Sicilia evocat ad hunc conventum. Mea quidem certe, ut scis, privatim 1111D nihil interest, Romanus Arelatensi, an Arelatensis Romano major sit, vel olim fuerit. Verum ne profanas quidem historias aspersis mendaciis inquinari homo ingenuus aequo animo ferat. Saltem legisses, quae nuper nactus sum, acta illius Synodi Arelatensis. Nam in iis legisses episcoporum epistolam ad Sylvestrum Miltiadis interea defuncti successorem: ex qua facile intellexisses, quam illi sese non efferrent supra antistitem urbis: imo vero quam nihil non illi deferrent: simul etiam quam valde voluissent, ille ut iis Arelati praesidere potuisset, si Roma discedere eo tempore potuisset. Denique intellexisses illos convenisse non propter unum Donatum. Mirum autem, te non addidisse, etsi Caecilianus 1112A ab iis rursus absolutus fuerit, non tamen quievisse Donatistas, qui non alium quam Constantinum accipere judicem volebant: ita quidem, ut Constantinus, qui hactenus hoc judicium abs se rejecerat ad episcopos, tandem id susceperit. Sed extraordinarium hoc exemplum fuisse, quod (ut nostri loquuntur) ad consequentiam trahi non possit, negare non posses: neque ferendus sit, qui propterea diceret Constantinum in causis ecclesiasticis superiorem fuisse et episcopis et conciliis. Imo vero ipse ingenue protestatus est sese in iis multo esse inferiorem, et hanc a principio detestatus est appellationem, et interea si cognitionem suscipere tandem coactus est, ita suscepit, ut postea a sanctis antistitibus veniam petiturus, sicuti Augustinus ait. 1112B Neque tamen novum fuisset, si non recusasset cognoscere de ea saltem quaestione facti, quae in ea quoque causa suberat. Nam et quam Aeliano proconsuli mandavit, jure suo poterat suscipere. Quaerebatur an Felix, qui ordinaverat Caecilianum, vel ipse quoque Caecilianus, fuisset traditor, ut tunc loquebatur: hoc est, an Diocletiani, qui edixerat abolendas esse sacras litteras Christianorum, satellitibus atque inquisitoribus tradidisset earum codices sacrosanctos. Quicumque tandem sit judex ejus quaestionis, nihil detrahit jurisdictioni ecclesiasticae.

Quia historiam non scribo, sed breviter tantum illud indico, quod non satis videbaris observasse in hac historia, nunc non immoror. Nam et de appellationibus ecclesiasticis, an quod Sardicensis 1112C Synodus decrevit, decreverit antea quoque Nicaena (quod olim dubitatum in Africa fuit, et tu negas, Athanasius vero affirmat), et quaenam transmarinae provocationes Milevitano concilio inhibitae sint, quaeremus alias, cum voles. Sunt enim tales quaestiones historicae et non odiosae, et abs jure civili non abhorrent, non secus atque si dicendum sit, olim quidem ex Africa in causis civilibus appellatum praefectum praetorio Italiae fuisse: nostrum vero Justinianum Africam ab hac praefectura praetoriana Italiae exemisse, eique propriam praefecturam dedisse, sub cujus dispositione fuit etiam Numidia 115 et Byzacium: Byzacium dico, quod et Plinius in Africae regionibus numerat, et a Donatistis inquinatum fuisse indicat Augustinus, qui Donatistarum 1112D Byzacenorum meminit in lib. de Unit. Eccles. et Epiphanius: quamquam apud hunc vox illa corrupta sit: ut et nuper Librarius quidam tuus ex isto Byzacio effecit Byzantium.

Non institueram plura, nec tam multa quidem, nunc ad te scribere, vir doctissime; sed tam es nuper de me meritus bene, ut non possim non aliquam gratiam referre: neque tamen aliam nunc possum, quam si quid tales historias relegens praeterea forte observarim quod non nescire, tua intersit, id familiariter ad te referam. Nec longe abiero. Etsi Nicaeni concilii magis quam illius Arelatensis acta legisse te sciam; tamen miror tanto magis te scribere, idque in tua etiamnum institutione, Athanasium in eo concilio 1113A praesedisse, teque propterea, etiam rursus insultare episcopo Romano. Scis mea non interesse, verum sit aut non sit quod narras. Sed Athanasium tunc valde adolescentem et tantum fuisse diaconum omnes historiae narrant. Quale vero tandem tu nobis concilium componis, in quo ante omnes episcopos et archiepiscopos sedeat, cuique etiam praesideat adolescens diaconus? et cur eum praeponis suo episcopo Alexandrino? Non minus insolens est, quod eodem loco narras, ejus quidem concilii decreto, primum inter patriarchas locum episcopo Romano tributum esse, sed ejus tamen legatos in consessu esse rejectos in quartum locum. Sed et novum illud est, quod ipsa Synodus ait fuisse ἀρχαῖον ἔθος καὶ συνηθὲς, abs te dici, nonnisi ab ea decretum esse. 1113B Praetereo quod non meliori fide narras decretum in ea fuisse ex sententia Paphnutii de conjugio vel coelibatu ministrorum. Sed dissimulare non possum, quod tacere non debeo. Quid de Ario jam olim scripserim in meo Constantino, non ignoras, et tamen alienum libellum exagitans non erubuisti mihi improbe adscribere atque affingere nescio quod patrocinium ejus impietatis. Ut autem sentias, te caeca quadam vertigine raptum tunc esse, relege, quod simul affingis dictum esse, Arianos negasse τὸν λόγον apud Joannem significare hypostasim vel personam: quis hoc umquam praeter te dixit? Certe episcopus Alexandrinus Nicaeae Arianis objecit primum illud caput Joannis, cum quaereretur non quidem quid λόγος significaret, sed quid sibi vellent haec verba ἐν ἀρχῇ. 1113C Ergo non erat hujus tuae tam excellentis doctrinae imperite confundere dogma Pauli Samosateni et Arii. Sed quid, non, cum vis, permisces? Non dubitas in tua etiamnum institutione scribere, post Arium surrexisse Sabellium. Adeo in historia, in qua princeps videri vis, hospes et peregrinus es. Dices indoctum esse nostrum Optatum; at ille saltem docere te posset, Sabellium multo ante Arium fuisse; et quod de Sabellio dixisti, debuisse te potius dicere de Photino, quem sui temporis haereticum vocat. Age vero: sunt haec tantum chronologica: quae contemnere te dices occupatum Theologicis. At nostrum non est te aliis de rebus admonere. Non possum tamen omnia supprimere. Saepe miratus sum, cur symbolum illud, propter quod hactenus tam 1113D valde laudata est Nicaena synodus, et quod propter illam tam valde quoque laudatum est, neges esse Nicaenum. Meministi, credo, cum superioribus annis ministro cuidam tuo et collegae dictares honoris tui defensionem adversus Petrum Carolum, tuum quondam collegam, qui te Arianismi insimulabat: meministi (inquam) qualem volueris edi confessionem tuam. Nam non solum confiteris negasse te illam formulam abs Synodo Nicaena profectam esse, sed et dixisse, videri potius battologicum carmen, quod ad cantillandum tantum sit aptum. Duo profecto hic sunt magna peccata magnae audaciae, et periculosi exempli. Esse Symbolum hoc Nicaenum, tam certum est, quam est certum fuisse aliquod concilium 1114A Nicaenum. Testes magni sunt Athanasius, Hilarius, Epiphanius, Nazianzenus, Basilius, Theodoritus, Socrates, qui recitant hanc formulam ex illo concilio: quibus cur non credas, nescio. Dicere autem battologicam esse et ludicram cantilenam, quam religiosa illa antiquitas judicavit gravem et divinam esse formulam de tanto mysterio, an non ipse, si de alio judicares, diceres esse blasphemiam? Bene habet. Edita istic non sine tuo (ut arbitror) privilegio jam saepius est nescio quae farrago de statu Ecclesiae, quam tuus librarius mirifice praedicat, prope ut florem Ecclesiasticae historiae. Etsi consuta sit alioqui ex putidis fabulis et nugis: tamen illud bona saltem fide facit, quod formulam, quam dixi, referat inter acta Nicaeni concilii. Verum talem alioqui admiscet 1114B fecem mendaciorum ex nescio quibus lacunis haustam, ut mirari satis non possim tibi jampridem talem sentinam male non olere. Si aliunde prodiret, minus fortasse mirarer, et noceret fortasse minus. Sed quod istinc prodiit, quia non nisi auctore te prodire creditur, et miror et doleo tam impuris naeniis esse refertum. Quid? perquirens ea quae ad Optati de baptismo disputationem pertinent, miratus etiam sum audaciam illius farraginis, quae confidenter pronuntiat manifestum esse errorem concilii Nicaeni decernentis Paulianistas esse rebaptizandos. Atqui longe aliter Augustinus, qui alioqui unus acerrime de unico baptismo dimicavit. In lib. de Haeresibus Paulianos (inquit) baptizandos esse in Ecclesia Catholica Nicaeno concilio constitutum est. Unde credendum est 1114C eos regulam baptismatis non tenere, quam secum multi haeretici, cum de Catholica discederent, abstulerunt et observant.

Ut Optatus noster fecit, diligentius ut cogitarem de historia Donatistarum, sic etiam nescio quomodo nunc facit, ut tibi, vir optatissime, tuisque criminationibus iterum respondeam, et multa, quamvis fortasse tibi molesta, quia tamen occurrunt, non omnino negligam. De calumniatoribus commentarium ex legibus et nostro jure civili breviter repetitum aliquando ad te repente dare, importuna quadam tua et contumeliosa calumnia coactus fui. Quod in eo commentario non modo tui, sed et Donatistarum mentionem fecerim, credo, agnoscis non temere factum esse. Sed satisfactionis loco, respondisti illud 1114D nostrum responsum frigidam esse rapsodiam. Fateor asperius aliquid et vehementius dici potuisse. Sed videbam in simili causa tali moderatione contentos fuisse Optatum et Augustinum. Optatus, livore (inquit) interveniente facile est iratis jactare convicium: sed semper dum intenditur crimen, necessaria est manifesta probatio. Augustinus contra Petilianum: sine teste (inquit) et sine ullo documento crimen objiciens, maledicus potius conviciator, quam veridicus accusator exsistit. Et in alio contra eumdem libro: quid (inquit) ante clamas quam probas? Tu in magna sermonis latitudine uno brevissimo verbo, quod dicitur proba, in arctissimas coarctaris angustias. Equidem hanc ego brevem praescriptionem 1115A satis esse puto, ut refellam quidquid calumniose adversus me effutiisti: et nescio qui fiat, ut legens quod responsum 116 olim Donatistis fuit, videar habere quod totidem verbis tibi respondeam. Sic commentarium illum meum, si voluissem, facile auxissem. Sed missa haec faciamus, quae facti sunt, et quidem privati. Nam et parum Reipublicae interest, quid de me vel de te statuatur. Sed neque aut me cum Caeciliano, aut te cum Donato comparo. Nimium essem ineptus, si vel hoc cogitarem, nec essem ferendus. Caeterum longe alia et multo major, ut olim acta est, sic nunc agitur, causa: in qua et juris maxima quaestio sit. Sane Augustinus in Retractationibus scribit, in suis contra Parmenianum libris, quaestionem magnam versari et solvi, utrum in unitate et eorumdem communione sacramentorum, mali 1115B contaminent bonos. Sed et altera non minor fuit, an sacramenta penderent ex dignitate ministri? et an baptismus ab indignis administratus esset nullus? et, an propter eorum indignitatem Ecclesia Christi esse desineret, quae iis uteretur? et, an Donatistae aliquo jure Ecclesiam suis demum schismaticis synagogis inclusam esse contenderent? quae tamen levissima et prope nulla occasione sese abs reliquo corpore distraxerant. Lis ergo magna est, et de re omnium maxima: et nescio an non difficilior sit schismatis, quam haereseos curatio. Scripsit contra Petilianum Augustinus de unitate Ecclesiae: scripserat et antea Cyprianus. Nam qui ejus tractatus vulgo inscribitur de simplicitate Praelatorum, ego, cum Tridenti essem, didici esse inscribendum de unitate Ecclesiae: 1115C idque ex libro manuscripto in Apulia reperto, Antonii Augustini jurisconsulti et episcopi. Sed ne talium quidem arbitrorum judicia consiliave restituent nobis, quam optamus ἑνότητα, nisi si Deus ipse animos hominum conciliet: in quibus potius quam in rebus ipsis, est distractio. Habuit Africa suum Catholicum, hoc est, procuratorem Caesaris sive Fisci (sic enim appellabatur) atque eis quidem etiam aliquando Donatistas conciliare cum Ecclesia catholica conatus est. Sed nihil egit. Quaeritur etiamnum idoneus judex totius controversiae. Verum bene habet. Spero me tibi rem gratissimam facturum esse, cum in hisce litibus laudo legem et formulam judicii, quod noster Optatus dat, exemplo quodam juris civilis, ad causas ecclesiasticas elegantissime translato. Quod 1115D igitur de testamento dicit libro V, tibi confirmo mirifice mihi placere: tametsi locum quem ex Evangelio Joannis recitat, alienum esse a proposita quaestione de baptismo, tibi concedam. Sed quod ad thesim attinet, tametsi ea sola in Optati libris legeretur, ligni propterea hi essent, qui hoc tempore in omnium manibus versarentur. Neque dubito Augustinum hac juris nostri translatione delectatum, ad illum Optati locum allusisse, cum adversus Donatistas non agnoscentes catholicam Ecclesiam per totum orbem terrarum diffusam, non dissimilia de testamento scriberet in psalmo XXI. Sed rogo, an mihi etiam concedes, posse hic dici quod aiunt leges de testamento militari, satis esse si quocumque modo 1116A constet de voluntate: neque nuncupationem sine scriptura, si non desint testes, rejicere possumus: et denique fidei commissorum suum esse jus scimus. Quorsum haec? quia cum de baptismo disputat Augustinus contra Donatistas, contendit ex usu et consensu et testimonio Ecclesiae recte probari, quaedam esse mandata, praecepta, instituta apostolica, quae tamen ab ipsis apostolis scripta non sint. Vide obsecro, mi vir, quid tantus antistes, cui et tu aliquando tantum tribuis, scribat lib. IV de Baptismo contra Donatistas, cap. VI, et capite XXIV, et libro V, capite XXIII, et libro primo contra Cresconium cap. XXXIII. Hic vero tu mihi nuper terribilem dicam scripsisti, litemque intendisti περὶ παραδόσεων ἀγράφων, et quod de iis non scripseram, scripserunt autem veteris Ecclesiae optimi antistites, sic exagitasti, ut tamen iis praeteritis, me unum petere videreris. 1116B Liceat hoc sane tibi novo tuo jure. Sed altera rursus injuria est, quod ita in ea quaestione omnia misceas, ut nobis jam dubitantibus quid velis, prope indicas silentium: quia et hoc tibi licere putas, ut modo aias, modo neges. Non est mihi tantum otii, ut omnia tua volumina revolvam, quibus multa plaustra onerare posses: neque si esset, tam eo abuti valde vellem. Sed ex iis quae aliquando delibavi, si me non fallit memoria, videris mihi primum scripsisse non repugnare te hujus generis traditionibus, quae demonstrarentur ex certo et perpetuo Orthodoxorum consensu. Id enim Pygio concedis, cum adversus eum agis de libero arbitrio. Postea cum scripsisti in epistolam ad Corinthios, scripsisti non negare 1116C te quin aliquae fuerint apostolorum traditiones non scriptae; sed non concedere fuisse doctrinae partes: tantum autem pertinuisse ad ordinem et politiam; quibus verbis, credo, ritus et ceremonias etiam complecteris. Postremo cum adversus me declamasti, visus es nullas omnino agnoscere velle traditiones.

Quo teneam vultus mutantem Prothea nodo?

Non tam fuerunt (utor libenter tuo verbo) versipelles Donatistae, cum de crimine traditionis (ut vocabant) agerent, quam tu cum de traditionis longe alio genere litigas. In utraque lite est prima quaestio facti. Quod vero Augustinus in collatione (ut vocabatur) toties abs Donatistis postulavit, ut certus aliquis causae status, certumque judicium esset, 1116D id imprimis et quidem jure meo, abs te peto: quod reliquum est, praestabo. Sed quamdiu mutas, et varie loqueris, neque tibi constas, nihil dico. Sic cum de sacris litteris quaeritur, modo earum (ut vocatur) canone uteris, modo eum ut incertum et varium repudias. Nihil dico quod non exstet in libris tuis: sic antiquos Ecclesiae scriptores modo laudas, modo proculcas. Imo vero in tua contra me declamatione scripsisti nullam ex iis posse elici certitudinem doctrinae Christianae. Deus bone, quid audio cum istud audio? et quid illi dicent, si hoc nunc dici audiant? Jam quid dicemus, quod cum laudamus primam illam Ecclesiam, quae at apostolis relicta superstes est; non modo ab aliis irridetur 1117A ut anus delira et superstitiosa, vel fatua aliqua Fauna, vel larvata Lamia; sed etiam accusatur prope ut officina falsitatis, imposturae, et fraudis: cum tamen ea ipsa sit, a qua litteras sacras acceperimus, et cujus eas testimonio consignatas atque communitas defendimus. Ecquo jam recidimus, si liceat eam doli mali insimulare? Imo tu quo ruis, si eam facis ream? et qui stabis, si talem habes adversariam? Id cum audis, iterum fortasse exclamabis et repetes, quod in tua contra me declamatione scripsisti, nos spectrum antiquitatis objicere, ex quo mox prodigiosa scaturiat errorum omnium congeries: nam (ut ais) si roges, quaenam sit vetustas, de qua loquimur, nos jactaturos insulsas naenias, quae sub Ignatii et similium nomine circumferuntur. 1117B Bona verba, here. Etsi non habeamus salem qui in te est, tamen scis nos valde abhorrere ab insulsis, sive naeniis, sive ineptiis. Scis nos saepe detestatos esse ψευδεπίγραφα: neque ignoras quam fabulas oderim, qui nostros etiam commentarios de historiae institutione legeris. Sed ut breve faciam, quod 117 olim Sadoleto respondisti, qui te hostem antiquae Ecclesiae esse dicebat, totidem in simili causa verbis tibi modestissime respondebo: Hic non requiram, ut vere ac candide nobiscum agas (quod tamen philosopho, nedum christiano, sponte praestandum erat); sed rogabo tantum, ne ad illiberalem usque calumniandi licentiam descendas, quae existimationem tuam apud bonos et graves viros, nobis quoque tacentibus, vehementer laesura est. 1117C Scis hoc, mi Joannes, et, si inficiari pergis, faciam ut te scivisse, et calide vafreque dissimulasse omnes intelligant: nos bona fide ex optimis et castissimis monumentis repetere memoriam religiosae vetustatis, quam commendamus. Miror autem quid tibi in mentem venerit, ut contra tuam conscientiam mihi adscriberes quod ais de Ignatio. Certe quaedam ejus fragmenta in libris Eusebii et Theodoriti agnosco et veneror. An etiam ea repudiabis? Nuper cum homo doctissimus tibi ex iis quippiam objecisset, quod ad Eucharistiae causam pertinebat: quia id te premebat, exclamasti esse repetitum ex nugatoriis, quae circumferuntur, epistolis. Atqui falsus es, o magister. Illud in iis non exstat. Exstat autem et recitatur in optimis libris Theodoriti. 1117D Utinam vero quod Ignatium scripsisse de Apostolorum traditionibus, testatur Eusebius, etiam exstaret. Magnum adversus tuas inficiationes praesidium optimae testationis haberemus. Sed utut multa hujus generis monumenta interciderint, reliquias non pessundabis quae te urgent. Quid? utar tuo consilio, ut conficiam quod volo. Nunc enim mihi in mentem venit, quod in eadem, ex qua paulo ante aliquot verba repetii, epistola aliquando legi. Tu quidem nuper, ut meam stultitiam irrideres, scripsisti me puerum memoriter epistolam illam totam recitare potuisse. Non memini tam me aliquando felicis memoriae fuisse, tamque ea pueriliter abuti voluisse. Sed per aetatem licet sim factus obliviosus, bene habet 1118A non omnia tamen excidisse. Ergo venit in mentem, cum in ea epistola jactares te nihil aliud conari, quam ut instauretur aliquando vetusta illa Ecclesiae facies, haec te adjecisse: statue tibi, quaeso, ob oculos veterem illam Ecclesiae faciem, qualem Chrysostomi et Basilii aetate apud Graecos, Cypriani, Ambrosii, Augustini saeculo apud Latinos exstitisse, ipsorum monumenta fidem faciunt. Sic tu olim. Ego qui haec abs te serio dici putabam, propterea ad illa monumenta respexi, quibus, ut vides, nunc etiam Optati libros addo. Cum in talibus speculis faciem illam mihi utcumque videre visus sum: equidem cohorrui, cum eam postea foedatam atque inquinatam conspexi: et ut Apelles si Venerem suam, aut si Protogenes Jalysum illum suum, coeno 1118B oblitum aspiceret, magnum acciperet dolorem: non dubitavi Ecclesiae veteris illos, quos laudasti, doctores, si viverent, videre sine magno dolore non posse talem deformitatem. Neque non in mentem venit in quos dici posset, quod Scipio Africanus laudans veterem illum versiculum:

Moribus antiquis res stat Romana, virisque.
et deplorans suae reipublicae rumam, olim dicebat: Nostra (inquit) aetas cum Rempublicam sicut picturam accepisset egregiam, sed evanescentem vetustate; non modo eam coloribus iisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem ejus et extrema tamquam lineamenta servaret. Cujus tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodammodo 1118C dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu aliquo, Rempublicam verbo retinemus, reipsa vero jampridem amisimus. Sic ille Romanus. Eodem te animo puer putabam Ecclesiae senescentis deformitatem, rugas, squalorem, situm deplorare: et simul penicillum, ut priorem formam renovares, potius quam spongiam, qua extrema quoque ejus lineamenta deleres, accepisse. Nam et in eadem epistola, cum indigne ferres te ab adversario accusari ut contemptorem Ecclesiae veteris, exclamasti, jamne hostem antiquitatis esse dices, qui antiquae pietatis ac sanctimoniae studio, praesenti rerum corruptione non contentus, quae sunt in Ecclesia dissipata ac depravata, corrigere in melius, ac restituere in pristinum nitorem molietur? cum istud puer audivi, exsiliens, 1118D fateor, exclamavi, euge,

Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela.

Jam vero cum tu rerum potitus, tuam modo, tuam, mi Calve, formam novam ostentas, et ut sola spectetur, deles inducisque veterem, et nobis irasceris, qui bonae antiquitatis plane oblivisci non possumus, et ad illam Ecclesiae faciem, quae fuerat aetate Basilii, Chrysostomi, Optati, Ambrosii, Augustini, te revocamus, ut ad eam tu nos aliquando: an miraris, si is, quem sua de te melior opinio fefellerit, dolet se deceptum esse? quamquam tu mecum etiam magis agas mala fide. Nam persuadere nihilominus vis, te eodem scilicet antiquitatis studio, quod prius 1119A jactabas, teneri: me vero inane modo spectrum objicere. Mirabiles sunt hae praestigiae; ut discutiantur, inquisitio legitima instituatur. Sed tu eam perturbas tumultuando atque conviciando.

Projicis ampullas et sesquipedalia verba.

Sic solo crepitu abigis adversarium. Atqui licet pueros terreas, hoc (ut tuo verbo utar) spuere est, non loqui. Etsi nihil magis alienum a mea professione est, quam litigare tecum, tamen age: cum me lacessis, permitte ut aequa conditione judicium bonae fidei detur. Etsi ad contestationem minime comparata sit imbecillitas mea, tamen faxo ut intelligant qui volent te abs religiosa antiquitate longius abesse: neque semper bona fide, quidquid de illa recitas, recitare, sive negligentia, sive dolo id facias. Faxo etiam ut intelligas eum quem aliud agere improbe 1119B fingis, et serio, et studiose, et religiose quaerere verum: neque ullo odio partium distrahi: neque cum unius vitium accusat, alterius excusare, sed neque sonoris tuis crepitaculis terreri. Detur audientia, in cujus nunc spem aliquam vocor: faxo, ut vel invitus videas eum, etsi hominem nihil esse clamites, tamen et extrema quae vitiosa sunt, refugere, et medium quod quidem integrum et rectum sit, requirere: et quod Nazianzenus in his contentionibus dixit rudes agricolas in arbore, quae distorta erat, dirigenda non satis observavisse, cavere velle: et nihilominus, quae haec aetas rectissime correxit, tueri. Nimis ingratus esset, si non agnosceret quantam hoc tempore lucem Deus accenderit, quamque de religione 1119C multi praeclare meriti sint. Sed rursus nimis caecus esset, si non videret ecquo interea alii ruant. Vetus est illud, quod et olim tuo gentili objectum lepide fuisse narrat Cicero, num claudicat? id in tuis quoque progressibus, observare me ne moleste feras. Ut Cassandrum, cujus magis erant hae partes, passus sum priorem de ea re dicere, de qua tu, ut me et illum vexares, impotentissime declamasti, sic jampridem exspecto, ecquid illius responso tandem responsurus sis. Sed iterum 118 tibi spondeo, non defuturum bonae causae patrocinium, si pergas calumniari. Saltem mihi concedes, ut civiliter tecum agam, ubi video esse quaestionem facti potius quam juris: qualem esse sentio in iis, de quibus mecum litigas. Sic in conjecturali statu causae tantum mihi 1119D agendum erit de probationibus, de testimoniis, de fide instrumentorum. Non utar nisi optimis et authenticis. Si tu falsi exceptionem opponas, vide ne eo teipsum crimine implices, sive temere jactes falsum esse nomen optimorum testium, qui citantur, sive dicas eos mentiri, et reos ψευδομαρτυρίας quos non convincis, peragere sine ulla probatione velis. Vide etiam, an tibi liceat contra regulas juris nostri, semel abs te approbatos postea reprobare, et rursus probare improbatos. Liceat hoc sane, ubi de variis eorum et privatis opinionibus agitur; de quibus nunc non agimus. Sed cum de testimonio facti alicujus publici quaeritur: quod testimonium qui dicit, si sciens fallat, vir bonus non sciet, neque errore 1120A sed dolo peccabit; vide quid futurum sit, si quoties voles, religiosae antiquitati fidem detrahere velis. Interea patere ut quod contra Manichaeos aliquando scripsit Augustinus, nunc tibi in memoriam revocem. Consequetur (inquit) omnium litterarum summa perversio, et omnium, qui memoriae mandati sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiae quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere.

Redeo ad causam Donatistarum. En quaeritur, an baptizati ab haereticis, iterum in Ecclesia baptizandi sint? respondebis, non esse. Cur ita? locum quemdam de unica lotione ex Evangelio Joannis proferunt 1120B Optatus et Augustinus; dices ad rem non pertinere. Quem Donatistae objiciebant locum ex Actis Apostolorum non pateris explicari, adhibita distinctione inter baptisma Christi et Joannis: qualem distinctionem adhibent Optatus et Augustinus: tu vero eam repudians, mavis singulariter et nove interpretari in illo Actorum loco baptismum non significare baptismum. Tandem tamen redis ad Augustinum de unico baptismo, et approbas consuetudinem veterem, quam ille, licet aliquando interruptam, approbat. Recte. Sed quo argumento? an qua sive conjectura sive ratiocinatione antiquissimam illam consuetudinem refert ad tempora Apostolorum? Jam tibi non est integrum reclamare, nisi tibi ipsi repugnes; praesertim cum improbes, 1120C quod illi Cyprianus objecit. Hic autem si concedis quod Augustino non negas; tametsi eo exemplo non utar, nisi in re minus dubia: teneo quod volo: dimittantur judices in consilium. Ubi de facto constat, causam peregi, et dixi. Ne praeterea mihi sis molestus. Nam deinde recipiam quas voles, bonas cautiones; ne qui hoc exemplo abutantur; ne fraus et praejudicium fiat veritati; ne veritas rerum erroribus gestorum vitietur; et ut spectetur non solum quid Romae factum sit, sed etiam quid fieri debeat; denique ne facti et juris discrimen temere confundatur. Sunt hae cautiones in nostris quoque libris legum, quarum me oblitum esse numquam velim credas.

Quia licet consulere (quod vetus Jurisconsultorum verbum est) et antiquae familiaritatis jure quodam 1120D possum tecum agere liberius, nihil dissimulabo. De Ecclesia certamen est cum Donatistis. Tu quas soleas tradere notas Ecclesiae dignoscendae, meministi. Obsecro, mi Censor, an eae satis notant et expungunt Donatistarum Synagogas? cur longe alias allegant Optatus et Augustinus? et vero de iis quid sentis? Tu cum de corpore quaestio est, ais inspiciendum esse caput. Becte. Atqui Augustinus ait sibi quaestionem cum Donatistis esse non de capite, sed de corpore, lib. de Unit. Eccles. cap. IV; ergo de capite convenit, et tamen controversia de corpore est. Quid, ut hoc sibi asserant, praeterea dixisse Optatum et Augustinum putas? et de talibus vindiciis quid statuis? quid (inquam) judicos, cum eos audis probare velle suam 1121A esse possessionem Ecclesiae, ex perpetua quadam successione: et quidem ad eam probandam contentos esse Romanorum saltem Antistitum, cum quibus communicabant, jam inde (ut aiunt) ab Apostolis descendentium consensione, continuaque successione, cujus seriem ex catalogo enumerant? quod et non dissimili fiducia fecerant antea Irenaeus, Tertullianus et alii: nam quia non haereditario quodam jure sanguinis nitebatur ea successio, verum Ecclesiastica electione atque ordinatione, non dubitant talem successionem tali conditione subnixam, idoneam esse testem doctrinae suae Apostolicae cum illa conjunctae atque continuatae. Locutus est, ut scis, Christus de iis qui sedent in Cathedra Mosis: veteres Christiani de iis, qui in Petri. Mitto, quae de 1121B utriusque sive sedis statu, sive cathedrae comparatione commode nunc dici possent et graviter, abs te praesertim si sedate ageres. Sed quid tu de ea lege Theodosiana, quam et primum promulgari audivit Optatus, et quae prima in libris nostris est, similiter statuas, lubenter audiam: Cunctos (inquit) populos, quos clementiae nostrae regit imperium, in tali volumus religione versari, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret. etc.

Eamdem hic (credo) fateberis laudari successionem: quamvis notum sit et quid de Liberio, cui Damasus successit, prope aliquando ad Arianismum compulso traditum sit, et quid Ammianus scribat de 1121C Damaso ad hanc sedem evecto non sine sudore et sanguine, non sine vi et armis, non sine tumultu et caedibus. Nondum enim, puto, hic exclamabis, quod quidam ejus ordinis postea dixisse fertur, plures succedere Romulo in parricidiis quam Petro in pascendis ovibus. Nam neque nunc agimus de hominum vitiis, sed de religionis confessione, atque conservatione doctrinae. Age vero: quia Optati nostri et Augustini, qui est eum secutus, acerrimus adversus Donatistas aries est in illa, quam jactant, successione: et res est magna: rogo, liceat tuam de ea sententiam audire. Imo vero jam respondisse te iracunde dices. Nam et in tua contra me declamatione imperiose jussisti ut id repetatur ex duobus, quos laudasti, libris tuis. Non enim esse tuae 1121D gravitatis saepius rem eamdem dicere. Faciam, here, quod jubes.

In tua institutione disputans adversus Papistas (quos vocas, nisi jam malis Papanos, ut a Roma, Romanos dicimus), qui obtendunt, quanti hanc successionem fecerint Irenaeus, Tertullianus, Origenes, Augustinus, et alii (Optatum quia nondum legeras, non nominas), praefaris facturum esse te, ut intelligant boni viri et viri studiosi, quid istud sit. Tum vero, ab adversariis quaeris, cur non Africam citent et totam Asiam? sed quia scire te ais responsuros, illic Ecclesiam desiisse; cur non ipse potius id quaeris vel ab Irenaeo, qui in Asia quoque vixit, vel ab Tertulliano, Optato et Augustino, 1122A 119 qui in Africa, quo tempore illic etiamnum florebant Ecclesiae? cur hi (inquam) potius Romanorum episcoporum successionem citant et laudant, et in ea una haerent? responsum hic ego tuum rursus exspectabo. Tandem post longam digressionem, reversus ad id quod quaeritur, scribis sanctos illos doctores, cum extra controversiam esset, nihil a principio usque ad illam aetatem mutatum fuisse in doctrina, vel Romae vel aliis in urbibus (nam id addidisti in Gallica translatione tuae institutionis), sumpsisse, quod omnibus novis erroribus refellendis sufficeret, ab adversariis oppugnari doctrinam ab ipsis usque apostolis constanter et unanimi consensu retentam. Atqui, mi doctor, adversarii hoc ipsum negabant, constanter (inquam) eam esse retentam, 1122B et nihil in ea fuisse mutatum; eaque erat controversia quam movebant. Nostri vero probationis loco allegant successionem, quae non modo includebat conditionem ejusdem doctrinae retinendae atque continuandae, sed et eam conditionem impletam esse probabat. Sed obsecro, an serio loqueris, cum videris concedere, usque ad aetatem Augustini, nihil praesertim Romae fuisse mutatum in doctrina apostolica? et illos, qui enumerantur ab Optato vel Augustino, episcopos Romanos fuisse illius doctrinae et constantes et fideles custodes? Si serio haec scripsisti, neque sententiam mutas, transactum est. Sed quam vereor ne non stes pactis conventis! scilicet tibi concedi vis, quod in duodecim scriptis solemus, ut calculum reducas, si te alicujus dati poenitet; sicuti 1122C est in Hortensio Ciceronis. Dura est haec conditio, si tecum agendum sit. Sed quidvis tibi licere putas. Sic cum nobis commendasses Romanorum episcoporum (saltem usque ad Augustini aetatem) et doctrinam et successionem; alibi, cum lubet, eosdem et defectionis et depravatae religionis accusas. Sic ipsum nominatim Siricium, quem postremo laudat Optatus, miris contumeliis proscindis, et atrociter jugulas, cum coelibatum oppugnas? quamquam (ut hoc obiter dicam) quod narras eum de conjugio scripsisse ad Hispanos, vereor ne non illi aliquid temere affingas. Exstat inter Ambrosii epistolas Siricii epistola, quae nihil habet tale; neque tu, qui minime alioqui credulus es, tam facile ex Gratiani farragine haurire debuisti, quod illi ignominiose 1122D ascriberes. Sed age dum, serio et bona fide dicito, quousque tandem putas durasse illam successionem de qua quaerimus, et quando, vel per quem sic fuisse interruptam, ut plane desierit. Legi vitas pontificum et tragoedias. Sed vides aliud esse quod abs te quaero, cuique non respondes. Nam et si quod Paulus ad Thessalonicenses scribit, praedicitque de defectione, quam Veteres intellexerant de Romano imperio, tu de apostasia fidei interpreteris et eam jampridem evenisse dicas, tamen non dicis quando evenerit. Id ubi dixeris, videro. Sed ne existimes sat esse si quidvis dicas; scito non esse tibi rem cum tuis fatuis pueris, famulisve. Neque vero est cur te torqueas, quod facis, ut probes successionem non 1123A esse veram sine doctrina. Nam id ego et ultro et lubenter et prolixe fateor; et ubi constat aliam esse doctrinam, aliud esse jus, tecum sentio. Sed neque dubito verissimum esse quod ais, verum reipublicae statum dici non posse tyrannidem Caligulae, Neronis, Heliogabali et similium, quia Brutis, Scipionibus, et Camillis successerint. Neque si addas scorpiones successisse Scipionibus, reclamabo. Ac si tonare etiam et fulminare velis adversus tales, non successores, sed praedones, non modo tibi succinam, sed et mea querimonia, quantum omni contentione vocis et laterum potero, justissimum clamorem augebo. Caeterum nihil agitur, si confusus tantum clamor sit; nulla vero definitio ejus, quod quaeritur. Nihil autem definis, quamdiu non notas tempus, ex 1123B quo statuis defecisse successionem de qua agitur. Soles in hac quaestione nos revocare ad exemplum Ecclesiae Judaicae. Sed ne in ea quidem definis, quid velis. Ais in ea fuisse gradus quosdam defectionis. Recte. Sed cum historiam delibare incepisti, ita effugis, ut nos suspensos relinquas. Ais in Judaea varias fuisse mutationes, donec ipsi quoque sacerdotes templum Dei: profanis abominandisque ritibus polluerunt. Sed quando id factum est, ut sciamus ex quo tempore non licuerit iis communicari? Tu in eadem tua paulo post institutione scribis, prophetas, qui Hierosolymis vel in Judaea fuerunt, cum res illic essent admodum corruptae, tamen separatos non habuisse suos coetus; sed convenisse cum aliis in templum, quia ad nullum superstitiosum 1123C cultum adigebantur, et agnovisse sacerdotes Leviticos, quia utcumque indigni eo honore essent, tamen nec dum abdicati erant. Atqui eadem paulo post pagina, narras, prophetas clamasse profana illa esse conventicula, quibus non magis consentire liceat, quam Deum abnegare; et necesse habuisse ab eorum coetuum consensione desciscere, quae nihil aliud erat quam impia adversus Deum conspiratio. Ignosce meae hebetudini, si nondum perspicere possum quomodo, quae dicis, cohaereant atque consentiant. Tantum abest, ut satis intelligam, quomodo ex iis definire velis, quod quaeritur de Ecclesia christiana. Ac licet in tua rursus contra me declamatione, eadem de re dicas; tamen quid dicas etiamnum dubito. Quod vero adjicis de regno Hieroboam 1123D et apostasia Israelis, equidem fateor esse liquidum; neque frustra sudare debebas, ut id pluribus verbis mihi exponeres. Sed nihil ad Ecclesiam Judaicam. Neque illic, ubi vitiosa erat ipsa quoque origo, de successione quaestio fuit. Testor coelum et terram me tecum agere religiose, ut si possis explices et liberes quos tuis strophis involvis. Nam hic ludendi aut illudendi locus non est. Nunc quia altero rursus loco de successione, de qua quaerimus, disseruisti, quod nos audire jubes, rursum te audiemus, si forte et Optato rursus aliquid lucis tua expositio adferre possit, et nos magna molestia liberare. Cum adversus Augustinum librum Caroli v. Imp. scriberes, scripsisti, Irenaeum, qui successionem 1124A allegat, quam dixi, merito ad refellendos nebulones nova quaedam et impia dogmata spargentes, iis opposuisse testimonium et consensum Ecclesiarum, quae ab Apostolis institutae fuerant, et propterea non temere credebantur custodes esse doctrinae apostolicae, cujus etiamnum recens erat memoria. Recte. Sed cum id teneo, ne te astute subducas. Imo, ut tibi consulas, vide, quid sis responsurus, ubi tali testimonio et consensu aliquis te premet. Me quidem certe nimium iracunde vexasti, cum amicus forte meus multum tali testimonio tribuere visus esset. Ut uno verbo dicam, scis, quid optem? Opto equidem, ut et tu et omnes statuant universam Ecclesiam veterem olim ab apostolis institutam, nunc tamquam capitis ream sisti coram tuo tribunali; et 1124B quaeri quid de ea tota tandem judicandum sit. Etsi quae tua sit audacia, non ignorem, tamen existimo, ubi tale agmen in tali reatu conspicies in tuo consistorio criminali, te quodam pudore fractum iri, ut ille olim Romae ingratus adolescens, 120 qui coram Tiberio patrem senem et canum, majestatis accusabat; patris torve eum intuentis conspecta facie, et ejus compedum sonitu audito territus, statim aufugit. Perge. Ais, Augustinum pugnasse adversus Donatistas, iisque Ecclesiae Catholicae successionem et testimonium non temere objecisse, cum ii non negarent eam, a qua tamen defecerant, retinuisse apostolicam doctrinam. Sed quid dices, eodem eum praesidio niti adversus Manichaeos? certe de doctrina ii pugnabant. Mirum vero, tibi videri, de ea 1124C non pugnasse Augustinum contra Donatistas. Si Optatum diceres, qui eos magis habuisse videtur pro schismaticis quam pro haereticis, magis audiri fortasse posses. Sed non ignoras Augustinum centies eos vocare haereticos; quibus certe injuriam fecisset, si ii confitebantur quod narras. Imo si hoc confitebantur, quomodo negabant aut legitimum esse baptismum, aut veram esse Ecclesiam Catholicorum? an ut se damnarent, confiteri volebant se esse apostatas, cum suam demum christianam esse Ecclesiam et apostolicam, reliquas esse apostaticas clamitabant? Scio Cresconium grammaticum, eorum patronum, astute contendisse eos, etsi schismatici esse dicerentur, tamen haereticos dici non posse, et Augustinum, qui eos haereseos accusabat, odiose propterea 1124D notasse. Sed quid huic nugatori responderit Augustinus, non ignoras. Praetereo quod Epiphanius et Theodoritus eos etiam Arianae impietatis reos peragunt. Certe Hieronymus in Catal. ait Donatum de Spiritu sancto scripsisse librum congruentem Ariano dogmati. Et Augustinus in lib. de Haeresib. scribit Donatum Carthaginensem non habuisse Catholicam de Trinitate sententiam; sed quam non animadverterit multitudo Donatistarum. Et in epist. CLXIII, ait se audivisse, Arianos, cum a communione Catholica discrepassent, tentasse sibi sociare Donatistas in Africa. Neque vero dubito, quin eorum plerique facile facturi dicturique essent, quidquid catholicis doleret, cum etiam non recusarent conspirare 1125A cum Juliano apostata. Nunc nobis satis sit, eorum de Baptismo et de Ecclesia dogma impium et perniciosum fuisse. Quid dicam unum eorum antistitem Gaudentium ausum esse palam dicere, Ecclesiam catholicam esse humanum figmentum? Testis est Augustinus libro contra eum secundo. An qui non dubitabant talia vomere, fatebantur eam Ecclesiam esse custodem apostolicae doctrinae? sed rursus redeo ad successionem, de qua quaeritur. Sentio enim nihildum actum esse, quia alibi ipsum principium negas, de quo numquam dubitatum fuerat, et nova inficiatione veteres falsi reos agis, ut falsam originem ementitos; quod quem illi auctorem successionis laudant, neque fuisse neque esse potuisse, quia Romae nullam sedem habuerit aut cathedram, contendas. Quid 1125B istud tandem novae rei est? Noster Optatus ad Parmenianum: Negare (inquit) non potes, scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatam. Quid tu? in tua quidem institutione etsi neges Petrum illic episcopum fuisse, aut saltem tamdiu sedisse, quamdiu alii narrant, tamen scripseras te propter veterum Scriptorum consensum non pugnare, quin illic mortuus fuerit: postea vero in commentariis ad epistolas Petri, illud quoque pernegasti. Imo (inquis) nisi maria et terras momento transvolaverit Petrus, procul ab Italia mortuum esse constat. Sed unde hoc constare probas adversus testimonium totius antiquitatis? et ubi tandem mortuum potius esse putas? in Babylonia? quia ex Babylone dicatur scripta prior ejus epistola. Quid tum? 1125C non placet (inquis) quod Romam eo loco notari Veteres existimarunt: neque cur id existimarint, causam video, nisi quia illo errore jam occupati erant Petrum Romae fuisse. Sed de hoc (ut vocas) errore, qui in tali tamquam publico facto esse non posset, alias viderimus. Nondum autem probasti quod vis, in Babylonia illum esse mortuum. Imo vero (inquis) quia in secunda epistola inquit, se morti esse vicinum. Atqui secundam epistolam negas esse ab ipso Petro scriptam; neque ullus umquam dixit scriptam esse in Babylonia. Sed neque qui morti vicinum esse se credit, propterea mortuus confestim dicendus est. Paulus ad Timotheum: ego (inquit) jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Atqui tunc mortuum esse, ne tu quidem affirmares. Certe si 1125D non liquere diceres, quo anno vel Romam venerit, vel Romae mortuus sit Petrus, et quamdiu illic vixerit, fortasse non reclamarem. Sed contempto universae antiquitatis testimonio atque consensu, contra quem alioqui dixeras nolle te pugnare, nunc affirmare Petrum neque Romam umquam venisse, neque illic mortuum esse, profecto paradoxum est axioma, quod mihi non persuaseris, nisi si universam historiam Ecclesiasticam esse putidam fabulam, et omnes Ecclesiae scriptores antiquissimos et fidelissimos esse et nugatores et impostores persuadeas. Quid? Julium Caesarem Romae mortuum esse, aut pluribus aut melioribus testimoniis proditum non est, quam Petrum Romae esse mortuum. Nunc si 1126A quis clamitet ne in orbe quidem Romano mortuum esse, fingat, licet, apud Antipodas esse sepultum. Mira profecto est audacia, dicam an impudentia, hominum ab aliis dissentire volentium. Quid enim non dicent potiusquam aliis non contradicant? sed si negare sufficiat quod certissimis ac fidelissimis monumentis proditum est, quid tandem fiet? quid (inquam) fiet universae Ecclesiasticae historiae, si ejus principia et tamquam fundamenta, iis testimoniis communita, quibus certiora esse vix possunt, vel fabulosa sunt vel solo alicujus inficiationis sibilo everti possunt? Denique quid tandem non audebit, qui hoc audet? equidem scio multas putidas fabulas tamquam maculas ipsis quoque principiis historiae Ecclesiasticae aspersas esse, quas et repudio 1126B et deleri cupio. Sed an propterea verum cum falso temere expungi patiar? Scio incerta quaedam esse, de quibus dubitari possit. Sed aut certum est, quod hic negas, aut nescio quid certum esse dicas; et, ut ille Romanus esse dicebat, aut hoc testium, quibus id probatur, satis est, aut nescio quid sit satis. Scribis quodam loco: Veteres quidem uno consensu tradere, Simonem Magum Romae cum Petro disputasse. Id suspectum tibi esse ais: non tamen aperte audes dicere quod cogitas, Simonem illum numquam venisse Romam. Nempe ipsa etiam inscripta saxa Insulae Tiberinae talem inficiationem tuam refellent. Cur alterum illud, quod testatum magis etiam est, magis audes inficiari? Judam non interfuisse coenae dominicae, neque cum Apostolis 1126C reliquis illi communicasse, etsi Augustinus contra Donatistas id habeat pro certo, et sumat pro confesso, tui confidentissime pernegant. Quia quosdam habent ex Veteribus suffragantes, audiuntur. Sed quod de Petro negas, audaciae est inauditae. Quis non miretur te, ubi vis, tam facile interdum assentiri non modo dubiis, sed etiam falsis conjecturis; alias vero ne certis quidem liquidisque probationibus habere fidem? neque tamen hoc dicerem, nisi si non modo de Optato actum sit, si tuae inficiationi 121 concedam, sed et per Optati latus confoderes admirabilem hac in re consensum veteris Ecclesiae, quae si hic mentita est, nescio qua in re fidem merebitur. Sane quod Optatus addit Petrum appellatum esse Cepham, quia fuerit apostolorum caput, 1126D tibi facile concedam ridiculum et puerilem esse errorem hominis vocem Graecam, quae Syriaca est, esse existimantis, et propterea ex petra vel saxo caput ineptius effingentis, quam si allegasset, quod Festus scripsit, Romam olim appellatam esse Cephalon. Tu alias verecunde fecisti, cum negares sani aut sobrii esse hominis putare talem interpretationem, quam Gratianus in sua rapsodia adscribit Anacleto, esse Anacleti. Sed ignorantia linguae Hebraicae persaepe majores nostros lapsos esse, verecunde confiteri, ingenuitatis quoque est. Scio, poteris etiam in Optato multos sacrae Scripturae locos notare, aut non recte citatos aut non commode explicatos. Idque sane per me, ut facias, licet. Numquam enim 1127A defendam quod scio esse vitiosum. Atque ut mihi deinceps aequior sis, equidem clara voce profiteor, quod et saepe alias feci, me non modo illi soloecismo, quem dixi, non patrocinari, sed etiam gravissime eos detestari, qui graviores alios ejus generis soloecismos orbi terrarum obtrudunt, digni non tam ferula, quam flagro et scutica magistri fatuitatis: simulque exsecrari auctores multarum nefariarum fabularum, quae confictae atque sparsae sunt, ut totam illius antiquitatis Ecclesiasticae bonam memoriam vel inquinarent vel obruerent; denique eos refugere, qui bonae et religiosae vetustatis titulo, tamquam fuco, volunt abuti ad tegenda scelera degeneris posteritatis. Sed cum hoc praetextu praeterea vis universam memoriam veterem delere: dico eos qui 1127B hisce tuis insidiis non occurrunt, aut turpis inscitiae, aut sceleratae perfidiae; aut utriusque reos esse. Ergo etiam opto talem eorum, qui tibi tam facile cedunt, ἐθελοκακίαν castigari: quibus nunc tamen tantum objiciam illud vetus,

Tradite signa viris, ignavi signa Quirites.

Atque ut concludam quod de successione dixi, iterum dico, et semper prae me feram, optare me, ut indigni successores, qui et desertores, et proditores, et (ut verbo veteri utar, neque dicam aliquid gravius) traditores sunt, dent, quas meriti sunt, poenas. Sed non ignoras, quisnam ille sit, qui tales esse vult et optat, ut iis dejectis, vacantem locum statim occupet, et novum sibi regnum condat multo majori supercilio: quique propterea nollet alios esse, 1127C resipiscere, facere officium suum, detergere inquinatam faciem Ecclesiae: ut cujus foedus squalor, et horrida deformitas, mutumque cadaver multos populos abalienavit, quos tu suaviter cantillando facile in tuas partes pertraheres; ejus forma prior meliorque, nitor, decor, vox et oratio, eos ad se revocaret, atque in unitate retineret. Ut ad Optatum revertar, supersunt duae quaestiones, quae tuam solutionem requirunt. Quaeritur quid sentias de schismate Donatistarum, deque eorum actis, quae quidem dixerunt esse religiosae et Ecclesiasticae reformationis. Ne autem privata causa tua atque affectio impediat ingenuam confessionem, rogamus ut cum de iis respondendum tibi erit, tui paulisper obliviscaris; neque de te agi cogites. Scis, qualis fuerit 1127D status Ecclesiae, tempore Optati vel Augustini. Quaero, an nulla justa ratione Donatistas ab ejus Ecclesiae communione descivisse putes? Credo, dices, nulla. Atqui quae potissimum nunc accusas et fugis et aboles, jam tum invaluerant. Non exspectas, ut singula enumerem. Nam, si vis, meministi. Non debuere Donatistae alium sibi suisque baptismum privatim instituere. Jam non loquor de eorum anabaptismo. Quaero an cum primum aliquem sui gregis, qui nondum baptizatus fuerat, tingerent suo more potiusquam paterentur in Ecclesia Catholica baptizari, recte facerent? credo, negabis recte fecisse. Atqui ex ipso quoque Optato disces jam tum in Ecclesia illa Catholica et exorcismum et chrisma 1128A baptismo adhibitum esse, quas res tam intolerabiles esse judicas, ut propterea institueres alteram baptismi formam; et me, qui earum alioqui rerum auctor non sum, neque de iis quidquam scripsi, earum odio immaniter exagitaveris. An dices Donatistas recte et religiose fecisse, quod contumeliose proculcarint illud chrisma, quod tu multo magis conspuis? Atqui Optatus tibi narrabit divinum adversus eos judicium etiam miraculo consignatum fuisse. Si dicas eum mentiri; vide qua probatione perages falsi reum. Sed nihilominus in ea re semper te premit admirabilis consensus veteris Ecclesiae. An confiteberis non debuisse Donatistas, quod tui faciunt, evertere altaria? Atqui quod Optatus objicit, corpus Christi in iis habitasse, tam indignum et infandum esse doces, 1128B ut illam ipsam justam causam esse clamites, cur omnes arae evertantur. An tibi placet, quod dicuntur Donatistae erexisse altare contra altare? Atqui summi criminis loco semper habitum id fuit, neque solum Optatus et Augustinus propterea Donatistas tamquam ex formula, conceptis verbis, accusant, sed et antea Cyprianus totidem verbis Novatianos accusaverat. Scis, credo, altaris verbo significasse, totum ministerium Ecclesiae; quod et baptismi voce interdum significatur: adeo ut etiam in Aegypto ipsae Ecclesiae appellarentur Labra, si me non fallit quod hisce primum diebus in Epiphanio observavi. An qui privatim atque separatim haec quae non tam sacramenta, quam exsecramenta vocat in Donatistis Augustinus, haec (inquam) signa funestissimae dissensionis 1128C attollebant, reformationis, potiusquam deformitatis et confusionis, fundamenta jaciebant? Quid vero dices, eos admirabili quodam fraeno divinitus esse retentos, ut cum nihil alioqui auderent, et odio Catholicorum quidvis facerent, tamen neque ceremonias neque formulas in Ecclesia receptas, auderent (quod Optatus narrat) mutare: tametsi eas quoque adversarias habere se sentirent? an nunc religiosior est audacia, quae major est? an est astutior, quae delet omnia? Donatistae, cum exemplo Novatianorum, Cathari videri vellent, aqua etiam expiabant, quidquid illi, a quibus defecerant, contigerant, quia pollutum esse clamabant. An haec valde pura repurgatio fuit? Scimus et posterioribus saeculis Graecos in schismate non minus proterve et contumeliose 1128D egisse cum Latinis. Sed cum tales exsecrationes, quae ex odiorum incendio erumpunt, hodie quoque audis, ecquid religiosae tibi videntur? Age vero: cum brevi tempore Africam prope totam, non modo non adjuvantibus, sed potius reclamantibus principibus, in suas partes Donatus pertraxit, ut jam plures in ea prope numerarentur episcopi Donatistae quam Catholici; an tali successu et victoria elatus, et gloria fastuque tamquam fermento inflatus, cristas propterea attollere debuit, quales eum sustulisse narrat Optatus libro tertio? Minus fortasse id factum esse miraberis, qui non ignoras quale sit humanae superbiae ingenium, quantusque tumor. Sed nihil magis tamen abs religione alienum et esse et 1129A videri, 122 meminisse quoque debes. Quid dicam Donatum illum Pseudoepiscopum Carthaginensem, nebulonem e coeno emersum, repente factum esse non modo Regulum aliquem, qui auderet quod numquam Annibal vel Asdrubal illic est ausus, sed et tyrannum insolentissimum, qui etiam non dubitaret Romanum Imperatorem contumeliose contemnere? Imo vero visus est sibi tamquam Deus. Nam tale Idolum describit quoque Optatus, quod illa natio, vafra alioqui et acuta, bruto quodam stupore adorabat. Hic multa sunt, quae te et alios mecum observare velim. Sed illud imprimis: qualis et quanta sit vanitas hominis ventosi, caeca sui admiratione ebrii atque temulenti, qui tamen Religionis et Ecclesiae instaurator dici atque videri volebat. Non temere est, quod desidero, te intueri 1129B in hanc effigiem humanae non infirmitatis, sed insaniae. Sed erit satis uno eam verbo, tamquam digito, indicasse. Audierat ille stultos Principes voluisse jusjurandum concipi per suum genium atque majestatem. Hanc quoque divinitatis speciem sibi arrogavit, cum per suum nomen, quasi numen quoddam, non noluit suos jurare: quod et eodem tempore in Gallia Priscillianus impurior haeresiarcha volebat. Quid non sibi arrogant impudentes hypocritae, qui tantum sibi sumunt? Sed, obsecro, an minus hodie insolescunt, qui omnes in sua verba jurare volunt? Nihil nunc dicam de Donatistarum martyriis atque miraculis. Illa probant fuisse fanaticos homines, qui caeca vertigine raptati sese dabant praecipites, sibique mortem conciscebant, quadam (ut noster Ulpianus 1129C ait) jactatione. Miracula vero, quae jactabant, quid aliud significabant, quam praestigiatores quoque et impostores magnos fuisse, quos et mirabiliarios quodam loco vocat Augustinus, ubi eos indicat etiam jactasse, Donato oranti Deum de coelo respondisse. Sed, obsecro, nonne te quoque nunc miseret fascinatae multitudinis, cui illuditur? Quid postremo loquar de Donatistarum latrociniis, sacrilegiis, parricidiis? Haec circumcellionum acta immania plerique etiam Donatistae damnare se dicebant, quibus tamen utebantur. Quid nunc fiat, non ignoras: ego honoris tui causa taceo. Nam neque fortassis fas esset omnia in medium proferre, quae novam et mirabilem unius anni darent historiam. Vetera nunc tantum legantur. Legeram multa de Judaeorum zelotis Hierosolymitanis. 1129D Sed eos longe superarunt Donatianae factionis satellites, qui se Sanctorum (ut ait Optatus) duces etiam appellabant, et interea non modo omnium Barbarorum, omnium latronum, sicariorum, piratarum feritatem, sed et ipsius (ut ait Augustinus) diaboli, qui crudelitatum omnium magister est, truculentiam superarunt. En quo statim Africanae illius reformationis tragoedia evasit. Utinam nostra aetas similem epitasin non videat aut catastrophen suae fabulae. Si tamen fatale malum est, quod impendet, frustra repugnamus. Nam et quid mereantur, qui nullam correctionem admittunt, scio, et justum agnosco Dei judicium, eos veluti manu armata persequentis, ut qui loquentem non audiunt, sentiant ferientem. Sed vaticinia 1130A tibi relinquo. Verbum autem unum de Donatistis addam, cujus etiam te meminisse interest: eam, inquam, illorum fuisse impudentiam, ut quod crudeliter faciebant, indigne pati se clamitarent. Credo, ludibrii causa, hoc eos adjecisse, qui cumulus est acerbae insultationis. Certe et legum, quibus castigabantur, lenitatem, et nostrorum antistitum, qui deprecatores potiusquam accusatores eorum erant, mansuetudinem irridebant, cum vel de illarum, vel de horum saevitia quiritabantur. Quia autem neque leges nostrae, neque Optati Augustinique responsa tibi satisfaciunt, qui pro tuo imperio contra edixisti, haereticos (quos quidem haereseos damnabis) capitali supplicio afficiendos esse: hic locus postularet, ut de legitima eorum coercitione 1130B pluribus tecum agerem. Sed quia jam fortasse tibi satisfecerit altera ad te mea responsio, quae ea de re te admonuit, non ero nunc diutius tibi molestus. Interea, si vir bonus es, moleste non feres, hominem quondam tibi familiarem libere et familiariter tecum agere. Facit hoc abs te provocatus: neque tamen, ut scis, causam agit suam. Quid enim ejus privatim interest, et si evertas quidquid oppugnas? Ergo tanto magis agnosces eum liberaliter et ingenue agere. Sed neque, quia Jurisconsultus sit, et studia, quae tractas, alioqui tractare non soleat, iniquo animo feres, eum tamen non esse alienum abs sacris et Ecclesiasticis litteris; imo vero esse studiosum utriusque juris. Vale.