Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

1159D

Ex omnibus Africae Scriptoribus qui contra haereticos pro Ecclesia scripserunt, non est qui tam diu interpretationis luce caruerit, quam Optatus Milevitanus. Et licet lumen aliquod a Francisco Balduino Jurisconsulto acceperit; quia tamen res potius quae ad historiam pertinerent, in qua apprime versatus erat, quam ea quae de veteri Ecclesiae disciplina in illo auctore occurrunt, explicavit, sine interprete eum adhuc fuisse, merito possumus dicere, quod et antiquitatis investigatores, et controversiarum studiosi diutius ferre non debuerunt; cum in Optato multa utriusque exstent vestigia, quae in aliis auctoribus non notantur. Sed antequam ad ea illustranda veniamus, pauca de Donatistarum erroribus et flagitiis praelibanda sunt.

Primum ergo Donatistarum crimen, a quo caetera eorum flagitia, quibus Africa tamdiu oppressa fuit, 1160C originem duxerunt, istud est, quod altare contra altare Carthagine erexerunt, hoc est, quod Majorinum 1160D in ecclesia, in qua Caecilianus sedebat, qui rite inauguratus esset, ordinarunt. Hujusce impietatis multi fabricatores exstiterunt; sed Lucilla foemina Hispana hunc motum prima excitavit, quae cum inimicum suum Caecilianum in illa sede ferre non posset, plurimos Episcopos cum Secundo Numidiae Primate pecunia corrupit, eisque persuasit, ut deposito Caeciliano Majorinum lectorem domesticum suum Ecclesiae Carthaginensi praeficerent: huic mox ambitiosi quidam Botrus et Silesius, qui eumdem Episcopatum ambiebant, operam et studium praestiterunt: seniores denique nonnulli, qui depositam Ecclesiae supellectilem negabant, his se addiderunt, atque plebis partem a Caeciliano subtractam et jam nutantem in idem schisma impulerunt.

His initiis et auctoribus Donatistarum dissensiones primum ortae sunt. Verum cum interea animadverterent Majorini ordinationem stare non posse, quod sine 1161A causa et absque ullo colore, alio sedente, facta esset; Caecilianum novis et falsis criminibus coacti sunt petere, eumque traditionis et idololatriae insimulare. Hoc est alterum Donatistarum crimen, alter praetextus, quem non obtenderunt, nisi aliquo tempore post Majorini ordinationem. Nam cum ei manus impositae sunt a Secundo et a caeteris Lucillae episcopis, nemo umquam Caecilianum non modo de Idolorum cultu, aut de codicum traditione, sed ne minimi quidem criminis accersiit. Verum ne Majorini ordinatio rescinderetur, quod facta esset contra Ecclesiae disciplinam, has omnes calumnias in Caecilianum finxerunt; et ne tam cito ab his purgaretur, et eas falsas esse ostenderet, Mensurium decessorem, Felicemque ejus ordinatorem, ejusdem insuper criminis reos fecerunt aut facere conati sunt. Primum ut inde Caeciliani ordinatio damnaretur, quod per eam cum Episcopo idololatra communicasset: alterum, ut missio et communio ejus ab Episcopo sacris interdicto descendere, et a patre idolis mancipato originem habere videretur: 1161B et licet accusationes istae calumniarum plenae a Papa Melchiade, ab imperatore Constantino, a concilio Arelatensi, a duobus episcopis hac de causa missis 135 in Africam, ut Melchiadis sententiae ac decreto staretur, communique pene cunctae Africae voce ac consensu judicatae essent; Aeliani praeterea proconsulis Africae in hanc rem inquisitionibus, universae demum Ecclesiae communione: non ideo tamen in calumniis suis non perstiterunt Donatistae, sed nova insuper crimina et causas addiderunt, et in sua sententia et schismate pertinaciter manserunt.

Itaque ut omnibus persuasum esset crimina quibus onerabant Caecilianum, neque falsa, neque immerito alium in ejus locum suffectum esse, ab omnibus primum Africae Ecclesiis, quae societatem cum Caeciliano coierant, divortium fecerunt. Postea vero rabie ac furore schismatis gliscente ab universae demum Ecclesiae pace et communione recesserunt, id est ab universo hominum genere, qui cum Caeciliano 1161C consentiebant: hic est hujusce schismatis ortus et prima quasi scintilla, quae pene totam Africam et Ecclesiam incendit.

Qua in re animadvertendum est: si quae Caeciliano mendaciter affingebant Donatistae, vera fuissent, et Mensurius et Caecilianus falso deorum cultu sese inquinassent, Donatistas nihil in Ecclesiae disciplinam et canones commisisse cum Caeciliano caeterisque ejus communicatoribus et sociis communionem negarent. Non enim fas erat, non dico idololatram Episcopum consecrare, sed ne quidem cum laico lapso consuetudinem ullam habere: et quamvis Ecclesia id temporis Novatianos damnasset, quod cum lapsis longa poenitentia purgatis non communicarent, tamen minime utebatur iis qui a fide vel in ipsis vinculis et tormentis defecissent, nisi post diuturnam gravemque poenitentiam; quapropter Donatistae, pro haereticis non habebantur, quod cum Caeciliano ejusque partibus et consentientibus societatem non haberent, sed quod in sua pertinacia mordicus permanerent, 1161D et quod spreto summi Pontificis et concilii judicio, quibus Caecilianus innocens repertus esset, pertinaciter factioseque schisma suum sustinerent.

Sed ut ad eorum errores et flagitia revertar, post hoc divortium et ab Ecclesia secessionem, quae sequuntur crimina quasi necessario perpetrare coacti sunt. Primum sacrificia Caeciliani eorumque omnium qui cum eo communionem agebant, impura esse, irrita, et Deo invisa praedicabant, quae propterea nec ullam inter orthodoxorum fideles pacem, nec inter Christum et Ecclesiam unionem et compaginem parere possent.

Deinde Eucharistiam, quae in templis orthodoxorum consecrabatur, rite consecratam negabant, quod scilicet neque eorum episcopi, neque eorum sacerdotes rite consecrati essent, aut vim ullam aut potestatem consecrandi haberent; ac proinde cum orthodoxorum templa invaderent, pedibus projectam 1162A conculcarent Eucharistiam sine ullo pudore aut religionis metu; quod plane facturi non fuissent, nisi eorum qui consecrabant, potestatem in contentionem vocassent, docuissentque ab orthodoxis Eucharistiam consecrari non potuisse.

Ob eamdem etiam causam sanctum chrisma, veluti non consecratum, projiciebant.

Quartus eorum error et crimen erat, quod baptizatos rursus abluerent; qua in re multa sunt observanda. Primum ex Donatistarum instituto, aut ex eorum animi sententia rebaptizationes haud fiebant; nam mordicus tenebant cum orthodoxis unum tantum esse baptisma, et Christianos uno tantum baptismate tingendos esse: verum cum orthodoxos haereseos et idololatriae insimularent, quod cum Caeciliano communicarent, baptizandi vim et potestatem eis nullam esse existimabant. Secundo, baptismi repetitio non erat proprium ac peculiare illius sectae crimen, neque a Donatistis inventum, sed aetate divi Cypriani invectum, qui eam de se per totam Africam 1162B opinionem et existimationem reliquerat, ut quidquid docuerat pro regula fidei haberetur. Ob hanc causam Donatistae ad documenta tanti viri respicientes, qui docuerat haereticos rebaptizandos esse, Caeciliani sectatores, omnesque qui in Ecclesia tincti essent post Caeciliani ordinationem rebaptizabant; non secus atque Africae magna pars, quae haereticorum baptismum respuebat. Non enim divus Augustinus scribens contra Donatistas locis omnibus et argumentis ex divo Cypriano et ex concilio ejus tempore celebrato desumptis, respondisset, nisi Donatistae ex divi Cypriani potius quam ex sua sententia hunc errorem sustinuissent.

Quintus eorum error et crimen erat in confirmando: nam ut baptismum, sic et confirmationem repetebant: et licet uno dumtaxat verbo in Optato notentur hoc crimine iterum unxistis, certum tamen est, eos rebaptizatos rursus quoque confirmasse. Olim enim confirmatio baptismum semper sequebatur, 1162C neque quisquam prioribus illis saeculis sacris undis abluebatur, quin mox ab episcopo chrismate perficeretur et absolveretur. Itaque cum orthodoxos tamquam non rebaptizatos rursus intingerent, eosdem tamquam non confirmatos iterum etiam confirmabant: quemadmodum episcopos aut presbyteros, quos de integro baptizabant, iterum pariter ac de integro ordinabant et consecrabant.

Sextum crimen erat, quod omnes, qui in Ecclesia initiati et ordinati essent, pro non ordinatis haberent: atque ita in tota Ecclesia et in toto orbe terrarum, praeterquam in angulo Africae, ubi eorum schisma et factio vigebat, ullum episcopum aut presbyterum reperiri negarent, omnesque episcopos, presbyteros et diaconos, qui in eorum potestatem veniebant, nulla habita ratione dignitatis, consecrationis et olei sancti, inter profanos et laicos rescriberent: quod antiquitus summum erat scelus.

Septimum, quod Orientis et Occidentis Ecclesias omnes infectas, pollutas, ac reas esse existimarent: 1162D quod cum Caeciliano ejusque successoribus communionem ac societatem habuissent: itaque cum ex Arabia nonnullos nanciscebantur, non minus eos rebaptizarent quam Carthaginenses, quamvis eorum omnium ignari essent quae in Caecilianum fingebantur.

Octavum, Jesu Christi Ecclesiam visibilem neque esse, neque constare debere, nisi ex innocentibus, innoxiis, et nulla labe aut macula contactis: unde ab omnibus et ab universa Ecclesia segregatos, catharosque, puros, ac integros quemadmodum Novatiani se esse jactabant.

Nonum crimen, quod manus episcopis et presbyteris lapsis imponerent, ut colligitur ex sententia Melchiadis. Verum in hoc laboratur de quanam manus impositione sit accipiendum; nam plurima pars munerum et ministeriorum episcopalium manuum impositione conficiebatur, ut baptismus, confirmatio, 1163A ordinatio, poenitentia, benedictio, curationes, miracula. Sed quia res est spissa ac difficilis, eademque pulchra, mihi videtur digna quae diligentius enucleetur. De ea igitur in alia observatione disseremus.

Decimum, quod episcopos nulla justa de causa exauctorarent, eosque in laicos referrent, quae res Ecclesiasticae disciplinae olim maxime adversabatur; et licet plurimis in monumentis historiarum legamus episcopos a sacris fuisse remotos, et ad laicam communionem redactos, id tamen non nisi justis magnisque de causis et atrocibus criminibus factum fuisse, uti ob idololatriam; verum episcopum nulla de causa dignitate sua et honore consessus spoliare ingens crimen erat: hoc enim erat eum exuere dignitate, quae locum et partem in corpore Christi eminentiorem caeteris tribuebat, ideoque et eum, et Ecclesiam pariter injuria afficiebat, atque Ecclesiam hoc membro privabat. Idem de presbyteris et diaconis licet asserere, quos Donatistae sine causa aut 1163B crimine ab ecclesiastica communione removebant.

Undecimum scelus, quod eadem falsa opinio et fundamentum in animis eorum gignebat, est, quod omnes orthodoxos quamvis innocentes ad poenitentiam cogerent, quod Ecclesiasticis olim canonibus maxime repugnabat, impium namque erat membrum de corpore Christi nisi putre et infectum rescindere, et in poenitentiae locum redigere: nam quamvis haec poenitentia publica summae ac singulari utilitati esset iis qui baptismi primum candorem et innocentiam amiserant, summumque ac praesens in ea esset praesidium adversus peccati maculas, invisa tamen erat innocentibus, neque fas erat eam imponere nisi iis qui in criminibus detinebantur: nam poenitentes olim in numerum interdictorum erant referendi antequam ad poenitentiam pervenirent, et ita quasi traditi Satanae habebantur; praeterea in primo gradu lacrymis et veniam deprecabantur et status sui miseriam deflebant, deinde in secundo tamquam catechumeni 1163C et rerum Christianarum imperiti et rudes erudiebantur: ac denique in tertio exorcismis a daemonis potestate vindicabantur, et ejus afflatibus purgabantur; quod maxime abhorrendum erat iis qui innocentes erant. Caeterum notandum est Donatistas poenitentiam his omnibus non imposuisse nisi initio sehismatis et cum primum secessionem fecerunt, et iis dumtaxat qui baptizati essent ante schisma: nam iis qui baptizati essent post schisma poenitentiam non poterant imponere, quod scilicet essent rebaptizandi. Itaque quod ait Optatus, eos innocentes inter reos et poenitentes relegasse, id non ad Optati tempora quibus quoscumque allicere et abducere poterant, rebaptizabant, sed ad initia schismatis referendum est, quo tempore multi ad eos transibant qui tincti essent ante Caeciliani ordinationem, et qui purgari secundum eos non poterant nisi poenitentia.

Duodecimum crimen erat: publica hac poenitentia pueros innocentes et nondum peccati capaces eo 1163D ipso nomine quod cum Caeciliano communicassent, mulctabant; qua in re hoc concedatur oportet Optatum loqui de primis quibus natum est schisma temporibus, et de pueris ante schisma natis quos Donatistae non rebaptizabant: nam qui post schisma nascebantur ad poenitentes, uti dixi, non poterant rescribi, quia rebaptizabantur. Caeterum pueros rudes, et in aetate constitutos quae peccati non est idonea, poenitentia donabant, eo scilicet consilio, non ut eos a peccato liberarent, sed ut eos in perpetuum a communione Ecclesiastica et a sacris ordinibus arcerent: nam olim non licebat poenitentem in clerum adsciscere; deinde ut ita cogerentur orthodoxi 136 peregrinos quaerere et petere, et alibi natos quorum vita illis constare non posset, et in sedes eos Episcopales et presbyterales inducere: quod antiquitus vetitum legimus.

Decimum tertium crimen, quod altaria Orthodoxorum 1164A exurebant, calices frangebant, parietes ot pavimenta Ecclesiae quasi polluta Orthodoxorum sacrificiis lavabant.

Decimum quartum, quod solemnia virginum vota solverent et inter poenitentes detruderent, ut quae apud lapsos aut idololatras professae essent, ac proinde iis non tenerentur, neque rata essent.

Decimum quintum, quod in locis vi occupatis in quibus templa possidebant, civibus incolisque Catholicis sepulturae pacem et honorem negarent, propterea quod eos lapsos et idololatria infectos per Caeciliani communionem existimarent et praedicarent: et quod defuncti per sepulturam olim cum viventibus communicare censebantur, precumque et sacrificii ac omnium communionum quae fiunt in Ecclesia, et in sacris, non minus fieri participes quam viventes: ob hanc causam ne cum Orthodoxis post mortem communicare cogerentur, cum quibus viventibus ne cibum quidem sumere voluerant, in Ecclesiis et coemeteriis quae occupabant locum eis 1164B negabant.