QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
In Angelis, et anima rationali dari materiam, non uno hoc loco asserit Scotus, verum etiam quaest. 15. de Anima. et quaest. 7. hujus operis, ubi latissime difficultatem hanc expendit, et ingeniose per duodecim quaestiones explicat quid nomine materiae intelligendum sit in substantiis spiritualibus. Ibidem nos plura adnotabimus.
Vocatur autem materia extensa, materia Mathematica secundo prima, quia, ut communiter tenetur, sub quantitate, et sub forma corporea, est subjectum generationis. Tamen quia natura non agit, nisi per instrumenta sua, quae sunt quatuor qualitates, quae contrarietatem non habent ad formam corpoream, ideo non corrumpunt eam, tum quia subjectum tale esse debet, quod ab agente possit attingi. Materia autem incorporea ab agente corporali, agente per dispositiones singulares et corporeas attingi non potest.
Sic igitur materia Metaphysica est primo prima in genere materiarum: materia Mathematica secundo prima in genere materiarum, quae subsunt diversis generationibus, et corruptionibus. Et secundum hoc in quolibet genere, vel in qualibet specie, est dare suam materiam primo primam; ut semen in genere animalium; aqua in genere liquabilium; terra in genere aridorum; et sic in diversis generibus est dare aliqua principia, tam in genere esse formalis principii, ut illa quae dant primum esse formale materiae, quam in genere materialis, et sic de aliis. De tali primo in genere non quaeritur, utrum sit unum principium, quia patet quod in diversis generibus, sunt diversa principia.
Est aliud principium, quod dici tur simpliciter principium, quod com paratur ad omnia, cujuscumque sint generis, aut speciei, aut actionis, et respectu omnium habet simpliciter primitatem, secundum rationem causalitatis, quae proprie attribuitur causae efficienti: et secundum modum causationis, qui attribuitur formae exemplari, non formae inhaerenti; et secundum rationem finis, quia ista tria genera causarum dicunt perfectionem. Non autem oportet quod habeat primitatem secundum rationem causae materialis, quia talis dicit imperfectionem.
Est etiam intelligendum, quod non quaeritur hic de primitate, et unitate Dei absolute in se, de qua agitur in primo Sententiarum, sed de primitate et unitate ejus, in comparatione ad creaturas, ratione causae, et maxime efficientis.
Sic ergo patet de quo primo quaero; quia non de primo in genere, sed de primo simpliciter; nec de illo absolute, sed ut habet rationem causae respectu omnium aliorum: utrum scilicet talis causa solum sit una.