QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Qualis et quoluplex sit rerum mensura?
Est ergo sciendum, quod in qualibet re existente in actu, duo est considerare; unum, scilicet ejus essentiam: aliud, ejus existentiam: et secundum utrumque eorum respondet ei varia mensura. Ex parte enim essentiae mensura Dei est sua immensitas, quae sola ratione differt a sua essentia. Ex parte vero suae existentiae, Dei mensura est aeternitas, quae modum suae existentiae simplicem invariabilem actu, et potentia, carentem fine et principio mensurat. Et haec quidem mensura in se est indivisibilis, nec habens partem, et partem, virtute tamen et per coexistentiam infinita: unde si totum tempus secundum omnes partes suas simul esset, aeternitas et ejus nunc, omnibus coexisteret, et adhuc in infinitum excederet. Non sic est aevum indivisibile; quia quamvis de se sit indivisibile, non tamen coexisteret partibus temporis, si simul essent. Unde indivisibilitas aeternitatis quodammodo est sicut indivisibilitas animae rationalis, quae tota coexistit omnibus partibus corporis indivisa ejus essentia, sicut puncti.
In essentia autem creaturae est duplex mensura. Una secundum quod est essentia simplex. Alia secundum quod est extensa, vel multiplicata secundum partes. Primo modo quaelibet creatura duplicem habet mensuram. Unam intra, quae est limitatio in gradu naturae et essentiae: aliam extra, et illa mensura est id, quod est principium dignissimum, verissimum ens, cui non inest esse per participationem, sed est ens per se. Haec enim est mensura universaliter omnium entium, ut sunt essentiae quaedam, et istud est divina essentia. Sicut autem divina essentia, quia ei competit entitas per se primo, summe et perfectissime, est universaliter mensura omnium entium. Sic accipiendo mensuram, quaelibet creatura habet mensuram extrinsecam suae essentiae propriam in suo genere, id in quo nobilissime, veracissime, et perfectissime reperitur natura illius generis: sic quod in illis est illa natura generis primo, et per se, perfecte, in aliis autem ab illo mensuratis per quamdam defectionem, et sub quodam gradu inferiori, et minus perfecto. Et per hoc mensura isto modo est principium cognoscendi quantitatem rei mensuratae; non quidem quantitatem molis, quae cognoscitur per mensuram extrinsecam respicientem extensionem, sed est principium cognoscendi quantitatem perfectionis naturalis; quia secundum Augustinum 6. de Trinit. cap. 8. In iis quae non sunt mole magna, idem est majus esse, quod melius esse, non boni tate moris, sed bonitate naturae, quod est esse perfectius in illa natura.
Per talem autem mensuram cognoscitur de esse cujuslibet creaturae, in quanto gradu dignitatis, seu perfectionis sit: quia in tanto gradu est, secundum quantum, vel in quanto participat id, quod est mensura. Quod enim id magis participat, est melius, perfectius, et dignius atque majus: propter quod dicitur, quod mensura est unigenea mensurato, id est, unius generis. Et debet mensura esse aliquid unum in natura singulare, in qua natura illius generis habet esse perfectissime; et in quo est status omnium communicantiam illam naturam, ut in quolibet supremo, dignitate, et perfectione: et quod omnia illa contineat virtute et eminentia quadam in natura simplicissima illius, a cujus simplicitate etiam alia procedant per aliquam comparationem: propter quod dicitur unum, id est, simplicissimum in illo genere.
Et est advertendum, quod cum mensura sit id, per quod cognoscitur quantitas rei, seu dignitatis essentia, sive molis, seu durationis; ideo nomen mensurae, quod tali rei uni attribuitur, translatum est ab uno numerali, quod est mensura numerorum: et non solum transsumptum est ad id unum, imo ad omnia, quae aliquo modo dicuntur mensurae, sicut est transsumptum h c nomen quantitas a quantitate numerali, ad omnia alia, quae aliquo modo dicuntur quanta. Unde, sicut jam dixi, quantitas numeranda in gradu essentiae rei, appellatur gradus naturae, vel essentiae in perfectione et dignitate: et mensura talis gradus in quolibet genere appellatur id, in quo natura illius generis per se primo et perfecte invenitur, et quod est per se cognitum in quantitate perfectionis naturae, et essentiae suae, et ratio cognoscendi gradum quantitatis perfectionis essentiae et naturae omnium aliorum sui generis. Quemadmodum in mensuris quae sunt ab humana institutione, quantitas unciae nota est ex se, et ideo est mensura omnium ponderum: et inter mensuras, quae sunt a natura rei, unitas, cujus quantitas est notissima in discretis, mensura est omnium discretorum. Unde si aliquid ponatur mensura, quod habet aliquid notius eo, quod habet mensurare, semper illa mensura reducenda est ad illud primum notius, et sic semper usque ad aliquid simplicissimum, et notissimum in suo quanto. Et hoc est quod dicit Aristoteles 5. Met. cap. de Uno, text. com. 12. Prima enim mensura est primum, quo namque primo cognoscimus, est apud nos prima mensura in quolibet genere. Ubi dicit Commentator, Oportet igitur, ut omne mensurans primum sit principium, scilicet in omni genere in quo invenitur primum, in esse et cognitione, cum per id cognoscamus mensuratum.
Et quamvis in singularibus sit singulare talis mensurae, tamen universaliter in genere entium est mensura omnium aliorum unum ens primum, et prima substantia, quae, ut dicit Commentator, intendebat Aristoteles esse primum motorem, qui non solum est primum sicut motor, sed sicut forma, et finis. Sed cum, ut dictum est, mensura, et mensuratum sint unigenea; Deus autem non cadit in ullo genere, ergo non est unius generis cum aliqua creatura: non ergo videtur quod sua entitas sit numeralis mensura omnium entium.
Ad cujus evidentiam est sciendum, quod genus unum, in quo habent esse unigenea mensuratum et mensura, est duplex: et sicut est duplex genus, sic est duplex unigenietas mensurae, et mensurati: de qua scilicet mensura nunc loquor, de mensura, scilicet, gradus perfectionis essentiae. Et per hoc est duplex ratio mensurae, quarum una habet magis rationem mensurae, quam alia, ut statim videbitur. Est enim quoddam genus Metaphysicum, quoddam Logicum. Ratio generis Metaphysici consistit in communitate non univoca, sed pure analoga: continet enim aliquid, cui principaliter nomen convenit, et est omnium, quae sunt in toto illo genere mensura; et aliis convenit id, quod nomine generis significatur per quamdam attributionem, et participationem illius, cui principaliter convenit: et ideo illa, quibus convenit participative, sunt mensurata, et illud cui per se convenit, est mensura. Et sic accipiendo genus, ens communissime acceptum, ut continet creatorem, et creaturam, est genus; non quidem genus de illis decem Praedicamentis, quia illa sunt genera logicalia, ut jam dicitur, sed genus Metaphysicum; quod non dicit rem aliquam communem, sed dicit aliquid per se, et primo convenire alicui; aliis autem per quamdam participationem illius.