QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Quod hic habet Doctor de tempore respectu motus primi orbis, quod scilicet habeat rationem perfectae mensurae respectu illius, et sit in eo tanquam accidens in subjecto; in aliis vero motibus non sit tanquam in subjecto, sed se habeat respectu illorum tanquam mensura extrinseca, docet etiam lib. 5. Metaph. quaest. 10. num. 3. et lib. 7. quaest. 2. num. 8. in 2. dist. 2. quaest. 3. num. 4. et 5. quaest. 11. num. 5. et in 4. dist. 48. num. 12. Vide de his Suarem 2. Metaph. disp. 50. sect. 10. num. 11. et sect. 11. per totam.
Ideo cum tempus sit mensura motus, et ratio mensurae perfectae inveniatur in duratione illius solius motus, dico quod tempus secundum suam perfectam rationem est in illo solo motu, sicut in subjecto, et sicut ejus mensura, in aliis autem motibus non sicut in subjecto, sed eos respicit ut mensura extrinseca.
Sed quia, ut dixi in quaestione de mensuris , quamvis in quolibet genere ratio mensurae inveniatur principaliter in aliquo primo, quod est primum, et perfectissimum, et notissimum in toto illo genere, ut uncia in ponderibus; nihilominus secundum quod natura illius reperitur in rebus illius generis secundum magis, et minus, secundum hoc ratio mensurae secundum magis et minus invenitur in illis, sicut fuit dictum in genere Meta-- physico, et Logicali, vel Praedicamentali. Ideo si aliquando per durationem unius motus mensuramus motum alterius, quicumque sit ille, tunc dico quod in illo, quo mensuramus alium motum, est tempus istud quoddam, et particulare aliud a tempore, quod est mensura motus caeli, ut in subjecto. Sicut dum nec sensus, nec intellectus, ut patet in caecis, vel de nocte dirigunt aspectum ad motum caeli, sed ad alium, et per illum mensuramus alios motus, ut de nocte per motum horologii mensuramus alios motus; imo per illum mensuramus durationem, et transitum noctis, et per consequens per illum mensuramus motum caeli, et caecus per aliquam actionem, scilicet notam, mensurat aliam, ut si dicat: Nimis tardasti venire de tali loco, quia illo tempore dicta est longa Missa, quam audivi. Et sic quamvis tempus in ratione mensurae primo, et principaliter et perfecte sit in motu primi mobilis: nihilominus tempus etiam in ratione mensurae est in diversis aliis motibus, ut in subjecto, in illis scilicet, quorum quantitas est nobis magis nota, et a quibus intellectus format sibi rationes mensurae respectu aliorum motuum, secundum prius et posterius, velocius et tardius, longius et brevius, quamvis hoc tempus sitaliud numero a tempore illo primo et perfecto, quod est in motu primi mobilis.
Et isto modo possunt concordare omnes opiniones. Nam cum dicit Aristoteles, texi. com. 101. quod tempus est numerus motus, numerus autem idem est diversorum numeratorum: planum est, quod accipit numerum in comparatione ad intellectum, scilicet Mathematicum. Et sic etiam dicimus tempus unum, secundum quod intellectus in aliquo primo motu format sibi perfecte, et simpliciter rationem mensurae, sive temporis: sed sicut non est idem numerus decem hominum, et decem canum, ut dicit Aristoteles in fine 4. Physicor. text. com. 134. sic tempus in ratione entis, et in ratione mensurae, ut comparatur ad motum, diversum est secundum diversitatem motuum.
Hoc etiam patet, quia indicat, quod si essent plures caeli, adhuc esset unum tempus ratione mensurae, sed plura in ratione entis.
Hoc etiam patet, quia Aristoteles 4. Physic. text. com. 133. in fine cap. de Tempore, dicit, quod sicut motus circularis est mensura aliorum motuum, sic tempus, quod est ejus mensura, est etiam aliorum omnium temporum, Non autem diceret tempus esse mensuram omnium temporum, si non esset nisi unum tempus. Cum enim dicitur quod illud tempus est mensura omnium temporum hoc non potest intelligi, quod totum tempus sit mensura omnium temporum, id est, omnium partium temporis, quia mensura est id, quod est notissimum, pars autem notior est toto: mensura est id, cujus quantitas est magis nota, magis autem nota est quantitas partis, quam totius: ergo totum non est mensura partium, sed e contrario. Nec potest intelligi proprie illud verbum, quod tempus sit mensura omnium temporum, quia pars est mensura totius; mensura enim a mensurato distinguitur, quia est unigenea, pars autem ide tua st toti. Nec potest intelligi illud verbum, quod pars sit mensura partis, ut una revolutio alterius revolutionis, quia quaelibet est aequaliter nota, mensura autem est magis nota.
Per hoc patet solutio ad alia, quae objici possunt: quia secundum hoc verum est, quod cessante motu primi mobilis, adhuc moveretur rota figuli, et mensuraretur tempore, quia apprehendimus durationem longam, vel brevem, comparando ipsam ad duracionem alicujus motus alterius magis nobis noti, et magis certi. Et sic quamvis duratio motus caeli, quia inter omnes est omnibus hominibus communiter magis nota, magis simplex, et magis distinguibilis per partes ab imaginatione signatas, ideo tempus, quod est in illo motu, est communiter mensura, et certior ad mensurandum durationem aliorum motuum. Nihilominus si ille motus non apprehendatur, ut supra dixi, vel si mens non referat durationem ad illum, sed ad alium motum, ut supra est exemplificatum, semper tamen accipiam rationem temporis ab illo motu, per cujus durationem mens judicat durationem alterius.
Per hoc etiam patet responsio ad aliam instantiam, si essent duo mobilia aeque prima, quia tunc essent multa tempora secundum rem, et in ratione mensurae comparatae ad intellectum, vel cogitationem nostram, essent etiam duo, secundum quod aliquando dirigendo aspectum ad unum, aliquando ad alium mensuramus durationem aliorum motuum. Et si solum per unum mensuramus, solum esset unum tempus, sicut mensura quantum ad intellectum.
Nec oportet ponere propter hoc, quod licet motus caeli sit mensura aliorum, et finis motus aliorum motuum, quod propter hoc ille motus sit causa aliorum (sicut enim mensura oportet quod habeat rationem causae, etiam singularis respectu mensurati; hoc enim accidit sibi et est extra rationem mensurae; quamvis istud sit de ratione mensurae, primae, quia est simpliciter mensura, qualis est Deus) sed est causa mensurati in genere causae formalis: quia actualitas, et unitas naturae illius generis, in quo sunt mensura, et mensuratum, perfectius, et actualius salvatur in mensura, quam in mensurato. Ideo quia natura lucis, quae est constitutiva colorum, magis salvatur in albedine, quam in aliis coloribus, ideo est mensura omnium colorum. Etiam Deus habet rationem mensurae, respectu omnium entium magis, quia est forma exemplaris omnium, quam quia est causa efficiens. Ideo motus caeli est mensura aliorum, quia ratio motus perfectius salvatur in motu locali, quam in aliis, et in illo magis, quam in alio motu locali. Deficit.