QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
De primitale materiae.
Tertio inquirendum est de materiae primitate. Circa quod est sciendum, quod aliqui distinguunt in materia duplex genus primitatis. Uno, inquiunt, modo dicitur materia prima inquantum primum importat ordinationem naturae; et tunc materia prima dicitur illud, in quo stat ultima resolutio omnium naturalium generabilium corporalium, et tale primum debet esse de natura sua absque omni forma substantiali: tum, quia omnis forma substantialis dat esse actu, materia autem omnis est ens omnino in potentia: tum, quia subjectum generationis est non ens simul cum materia, quae est subjectum generationis, non ut simul: tum, quia materia, quae est subjectum generationis, alias esset composita ex materia et forma, et tunc materia illa esset scibilis per formam, ac per hoc totum compositum non est materia prima. Alio modo dicitur materia prima secundum quod importat ordinationem temporis, ut sic id dicatur materia prima, quod duratione temporis praecessit ordinatam mundi dispositionem, secundum quod dicitur: In principio creavit Deus caelum, et terram; hoc est informem materiam; et isto modo in se includit aliquam formam, non quidem. elementarem, vel alicujus distinctae speciei, sed aliquam imperfectionem quae se habebat ad formas elementares ut materia, et ut imperfectum, sicut forma embryonis se habet ad aliquod perfectum, sive illa materia fuerit distincta a principio sub formis elementaribus, ut aliqui putant, sive non, quocumque modo illa materia dicetur prima ordine temporis respectu eorum, quae facta sunt processu temporis ex ipsa.