QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Omnium animantium generationes ad tres species hic reducit Scotus, et distinguit juxta agentium varietatem. Res quasdam ait gigni a causis universalibus, ut quae generantur per putrefactionem. Alias ab agente particulari simili in specie, ut equum ab equo, cui etiam gignendo cooperantur causae universales, ut Sol. Alias ab agentibus particularibus et universalibus creatis, accedente etiam increato, hominem videlicet, cui gignendo concurrunt astra, homo, et Deus, atque hic non solum concursu universali, qualis requiritur in reliquarum rerum generationibus, verum etiam speciali cooperatione per animae creationem et unionem. Has etiam tres generationis species alii agnoscunt Philosophi, vocantque primam latam, secundam mediam, tertiam prestam. Et Latae hanc assignant definitionem: Productio, seu processio rei viventis ab aliquo. Mediae istam: Processio viventis a principio vitae conjuncto secundum rationem similitudinis saltem specie infima. Pressae illam: Processio viventis a principio vitae conjunctae per cognitionem, atque amorem operante, secundum rationem similitudinis saltem in specie infima. An vero sint distincta specie quae generantur primo modo, ab eis quae generantur secundo; sive, ut alii loquuntur, generata ab agente aequivoco et univoco, vel generata per putrefactionem et propagationem, vide Scotum in 1. dist. 2. quaest. 7. g. Quod conclusio sit falsa. et in 4. dist. 43. quaest. 1. g. Augustinus etiam.
Ad cujus evidentiam est sciendum, quod est quorumdam opinio, quod sola qualitas corporalis, quae calor dicitur, est principium et causa omnium naturalium, absque alia virtute decisa in semine, in his quae a sibi simili generantur, vel absque virtute infusa a corporibus caelestibus in materia, in his quae per putrefactionem generantur, ut equus, calore existente in semine deciso, absque alia virtute ibi decisa, generat equum, et sic de aliis: et Solgenerat terrae nascentia, mediante solo calore, sine aliqua virtute. Dicunt autem quod varia generantur, secundum quod calor generans est alterius et alterius gradus; ut ex semine equi secundum unum gradum caloris, generatur equus; ut ex semine asini, secundum alium gradum caloris, asinus: et sic etiam de generatione, quae fit a Sole absque virtute decisa a Sole cum suo calore.
Secundum istorum opinionem non occurreret causa, quare sic aliqua generantur a simili, quod nullo modo ex putrefactione, vel e contrario, unde haec positio stare non potest. Certum est enim, quod agens, et operatio, et operata, se habet per ordinem. Nunc autem calor generans, consideratus ut est tantum calor, secundum diversos gradus receptus in subjecto, non differret nisi secundum magis et minus; ergo nec operatio sua, nec operata: sed certum est, quod operata seu generata differunt specie; ergo oportet quod per aliquod additum calori, cum non differant ejus gradus, nisi secundum magis et minus, determinetur ad talem vel talem operationem, et ad illud generatum. Illud autem ego dico esse virtutem agentis exterioris, vel influxum, ut in calore Solis digerente materiam ejus, quod per putrefactionem generatur, est virtus congruens, et determinata ad generandum vermem talis speciei; et in semine equi virtus decisa ab anima, vel potius a toto equo, ad producendum equum, et non asinum: et si semen sit admixtum, et a duobus decisum, ut dum mulus ex equo et asina generatur, virtus ab utroque deeisa est una commixta, per quam mediante calore, mulus et non aliud generatur. Per istam igitur virtutem cum calore in semine tale generatur, et non aliud generatur. Nunc nos dicimus quod virtus animae regit, et determinat calorem digerentem, ut cibum in talem carnem convertat, scilicet humanam, vel equinam: quod de se calor non faceret, nisi a tali virtute determinatus esset, sicut instrumentum, quod de se est indifferens ut secet lignum pro isto, vel illo idolo, regitur a manu et arte ad secandum formam talis, vel talis idoli. Et hoc est quod dicit Aris toteles 7. Metaphys. text. cont. 31. Semen, inquit, facit sicut illa, quae sunt ex artificio. Super quod dicit Commentator: Semen generat per potentiam in eo similem artificio: vocat potentiam similem artificio illam virtutem relatam caloris.
Jam ex dictis patet, quod in omni generato oportet quod sit virtus regulativa caloris, et assimilans generatum generanti, ut sic omne generatum sit simile generanti, vel re, nomine, vel virtute, ut in propagatis universali virtute tantum, sicut Sol virtute continet omnes formas generabiles, et maxime eorum, quae fiunt per putrefactionem: et hoc est quod subdit Aristoteles, post praeallegatum verbum: Istud (inquit) ex quo est semen, est conveniens in nomine sicut illa quoque modo. Non enim oportet quaerere omnia in ista eadem dispositione, in qua generatur homo ex homine: mulier enim ex viro est, et ideo mulus non est ex mulo, nisi sicut quidam. Et est sensus, quod generans et genitum non semper conveniunt in omnibus conditionibus, sicut homo convenit cum homine generante in omnibus, quia naturaliter deficit aliquantulum ab hac convenientia, et mulus plus. Tamen semper generans et generatum conveniunt in virtute, quod scilicet, generans virtute continet formam generati modo jam dicto. Unde aliter habet generans equum formam equi generati, quia ratione specifica et nomine, aliter domificator formam domus, quia virtute, ratione artis quam habet, et continet in mente. Et isto modo Sol aliqualiter habet formas omnium generabilium, maxime quae a virtute Solis, et stellarum generantur, sicut artifex, secundum auctoritatem Aristotelis praeallegatam.
Ex his patet quod quamvis omne generans sit aliquo modo simile generato, tamen quanto generatum minoris est perfectionis, tanto minus oportet actionem sibi assimilari. Hinc est, quod in his quae generantur per putrefactionem, eo quod sint generis imperfecti, quia putredo est eis pro materia, et pro semine virtus corporum caelestium, maxime Solis, quae variatur tantum propter diversitatem aspectuum, secundum propinquum aut remotum, tamen propter contemperantiam quam recipit, secundum ordinem et respectum, quem habet ad caeli signum, et ad stellas, tam fixas quam erraticas, talis, inquam, virtus est eis pro virtute maris, determinans et specificans actionem caloris, secundum exigentiam et proportionem cujuslibet speciei generabilis. Tale autem generans, ut dixi, virtute continet formam generati, sicut artifex artificiati, non rei, nec nominis communicationem. Alia autem, quae sunt majoris perfectionis, indigent virtute magis determinata, ut scilicet non solum virtute, sed re et nomine, agens formam contineat generati, ut cum equus generat equum. Nunc autem tota ratio generabilis, non potest in his duobus consummari, in eo scilicet, quod generatur ab agente universaliter, ut quae per putrefactionem generantur, et in eo quod generatur ab agente particulari, vel universali simul, ut equus, et similia quae propagantur. Ideo oportet dare terminum generatum, cujus generatio inchoatur ab agente particulari creato, et universali creato, cujusmodi est homo: quia homo generat hominem, et Sol, et completur ab agente increato. Ex hoc apparet effectus naturae completus, ad cujus completionem concurrit omne agens, tam creatum quam increatum, tam particulare quam universale, et in isto consistit finis naturae. Ex his satis patet de se solutio ad argumenta in oppositum.