QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Mira et varia fuerunt Philosophorum deliramenta circa animae in corpore modum existentiae et locum residentiae. Quidam animam in capite veluti in arce constituerunt, alii in celebro, alii in pectore, alii in corde, alii in arteria cordis concava, alii in abdito quodam loco, e quo, quasi aranea, opportune pro rerum exigentia ad singulas functiones possit prodire: de quibus legi possunt Tertullianus lib. de Anima, et Cicero lib. i. Tusculan. quaestionum. Hi itaque judicabant animam ita in illis praecipuis partibus totam perfecte esse, ut in aliis per suae operationis et virtutis communicationem duntaxat, existat. Catholica et communis est Theologorum sententia quam hic docet Scotus, et in 4. dist. 1. quaest. 5. illamque eadem fide, qua credimus animam esse immortalem et spiritualem, tenendam esse aliqui docent. Vide Durandum 1. dist. 8. quaet. 3. in 2. parte distinctionis.
Ostendo igitur quod tota sit in toto corpore, et tota in qualibet parte, et primo ducendo ad impossibile sic: Cum anima sit forma corporis organici Physici, tale autem corpus dicat quoddam integrum ex omnibus partibus organicis, cum perfectio sit in eo, cujus est perfectio, necesse est animam esse in toto corpore, et in qualibet ejus parte, quia quaelibet ejus pars est de integritate hujus corporis. Si igitur anima est aliquo modo in qualibet parte corporis, tota est ibi, aut pars ejus: non pars, quia indivisibilis est per essentiam, ut est perfectio substantialis, ut dictum est in praecedenti quaestione* de potentiis animae; ergo est tota in qualibet parte.
Item, si anima est in corpore, aut est tota in qualibet parte, et habet propositum; aut tota in puncto, quod non potest esse, cum sit indivisibilis; aut tota in aliqua parte divisibili, et ideo est tota in puncto, quia punctus non est informabilis, cum non sit corpus, nec pars corporis: nec est in puncto ut motor, quia punctus non agit, nec patitur, nec movet, nec movetur; ergo est tota in parte divisibili. Tunc quaero: aut est tota in qualibet parte illius partis divisibilis, et si sic, eadem ratione potest esse tota in qualibet parte corporis totius. Si est in una parte illius partis divisibilis tantum, quaero, utrum in parte divisibili, vel indivisibili, sicut prius.
Ostensive arguo sic; albedo est forma albi: sed de qualibet parte albi est verum, quod est alba; ergo in qualibet parte albi est albedo: sed non possum dicere, quod tota albedo sit in qualibet parte albi, quia tunc esset simplex; ergo si imaginemur albedinem denudari quantitate, necessario tota simul est: cum igitur anima sit indivisibilis, et sit in corpore, necessario ubi est, ibi tota est.
Item, sicut se habet forma elementi quae est simplex ad totum uniforme, et ad omnes ejus partes, sic forma, quae est multiplex virtutibus ad totum corpus, quod est multiplex in organis: sed forma elementi ad materiam uniformem sic se habet, quod per suam substantiam est praesens cuilibet parti, alioquin quaelibet pars ignis non esset ignis: ergo anima, quae forma est perfectior, toti et cuilibet ejus parti, erit praesens per suam substantiam: sed simplex ubi est, ibi totum est; ergo, etc.
Item, forma dat esse materiae, et terminat ejus fluxum et possibilitatem, ut est ei unita per substantiam: sed anima rationalis totaliter et consummate quantum excogitari potest, dat esse et perficit materiam in modo singulari; ergo necessario erit praesens suae materiae.
Ad praedictorum autem evidentiam est sciendum, quod cum dicitur quod anima est tota in qualibet parte, anima, ut dictum est , supra* potest dupliciter considerari: Uno modo, ut unitur corpori in ratione formae substantialis, dans ei esse simpliciter, et sic est tota in toto, et in qualibet parte aequaliter et uniformiter in omnibus partibus, tam organicis quam non organicis. Organicis dico, modo supra exposito, in quantum, scilicet omnia organa habent unum et uniformem modum dispositionis, ut anima eis tanquam forma uniatur: secundum quem modum, ut . dixi supra*, est eadem dispositio in oculo, in pede, et sic de aliis membris. Alio modo consideratur, ut habet respectum ad corpus, ut est motor ejus, vel ut habet respectum ad operationem generalem, et sic adhuc potest dupliciter considerari; vel ut habet respectum ad operationem intellectualem seu voluntariam, et tunc cum ipso respectu ipsa substantia animae est potentia intellectiva modo supra praedicto. Accipiendo animam secundum hanc considerationem, scilicet, ut ejus potentia, non est per se, nec in toto corpore, nec in aliqua parte, est tamen per accidens, scilicet per substantiam, cum qua realiter idem est in toto, et in qualibet ejus parte, secundum quod expositum est in praecedenti quaestione de modo essendi potentiae intellectivae in corpore, ut patet ibi; ergo eadem res simul est corpori unita et non unita, quia cum potentia realiter sit idem quod substantia animae, si ut anima quamdiu est in corpore, est ei unita, sic potentia realiter, ut est res absoluta, (quia sicut est illud, quod anima) semper est corpori unita: sed secundum quod recipit rationem respectus, seu potentiae intellectivae, ratione illius potentiae seu respectus, non est unita corpori. Si autem consideretur, ut unitur corpori tanquam motor, ut est, scilicet in corpore ad operandum, sic sortitur, ut expositum est, rationem sensitivae, et tunc si potentiae considerantur, ut sunt res absoluta, sic omnes in toto corpore sunt, et in qualibet ejus parte. Si autem considerentur sub ratione talis potentiae, vel talis auditivae, vel visivae, et sic de aliis, cum talis potentia determinetur in anima per dispositiones proprias organorum modo superius dicto; sicut una dispositio organi non est eadem, nec similis alii, et ubi est unum organum, non est aliud, sic dicitur, quod una potentia non est alia inquantum potentia, et ubi est una, non est alia, sed quaelibet in proprio organo.