QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Materiam creabilem esse, et de facto a Deo fuisse creatam, et proprie esse terminum creationis, probat Doctor in utroque scripto, Oxoniensi et Parisiensi, in 2. distinct. 12. quaest. 2. ubi etiam probat essentiam materiae a nullo attingi posse nisi a Deo, et materiam in Deo habere veram ideam.
ARTIG. II. SEGT. II.
Contra Philosophos ostenditur ex nihilo aliquid fieri.
Circa secundum, scilicet quod aliquid de nihilo producatur, sic est procedendum: Primo videndum est, quare dixerunt antiqui quod ex nihilo nihil fit. Secundo ostendetur, quod illa causa locum non habet in Deo, ac per hoc quod ipse operatur aliquid de nihilo. In 12. Metaphysic. text. com. 8. quaerit Commentator, cum agens de se formam non faciat, nec de substantia materiae; unde ergo est, quod forma non sit ex nihilo ? Et respondet Commentator, quod non fit ex nihilo, quia fit ex transmutatione materiae. Unde in eodem 12. dicit Commentator, quod si aliquid fieret sine transmutatione materiae, quod fieret de nihilo; ergo si potest ostendi, quod sit aliquod agens, quod agit sine transmutatione materiae, conclusum erit, quod illud de nihilo potest aliquid facere.
Ad videndum igitur, quod Deus agat sine transmutatione, est sciendum, quod cuilibet causae debeat effectus primus et proprius assignari, sicut colligi potest ex verbis Aristotelis 2. Physic. text, com. 32. Primus et proprius effectus Dei est dare esse, et dando esse dat transmutationem et motum creaturis: alia vero agentia primo transmutant, et transmutando dant esse.